Sayfadaki görseller
PDF
ePub

qui ita se habent in hoc sacramento, sicut aqua in baptismo, vel chrisma in confirmatione. Est autem attendendum quòd in aliis sacramentis, in quibus confertur excellens gratia, quæ superabundat omnem facultatem humani actûs, adhibetur aliqua corporalis materia exteriùs, sicut in baptismo, ut sit plena remissio peccatorum, et quantum ad culpam et quantum ad pœnam; et in confirmatione, ubi datur plenitudo Spiritûs sancti; et in extrema unctione, ubi confertur perfecta sanitas spiritualis, quæ provenit ex virtute Christi, quasi ex quodam extrinseco principio: unde si qui actus humani sunt in talibus sacramentis, non sunt de essentia sacramentorum, sed dispositionem habent ad sacramenta. In illis autem sacramentis quæ habent effectum correspondentem humanis actibus, ipsi actus humani sensibiles sunt loco materiæ, ut accidit in pœnitentia et matrimonio: sicut etiam in medicinis corporalibus quædam sunt res exteriùs adhibitæ, sicut emplastra et electuaria; quædam verò sunt actus sanandorum, putà exercitationes quædam.

Ad secundum dicendum, quòd in sacramentis quæ habent corporalem materiam, oportet quòd illa materia adhibeatur à ministro Ecclesiæ, qui gerit personam Christi, in signum quòd excellentia virtutis in sacramento operantis est à Christo. In sacramento autem pœnitentiæ (sicut dictum est) sunt actus humani pro materia, qui proveniunt ex inspiratione interna : unde materia non adhibetur à ministro, sed à Deo interiùs operante; sed complementum sacramenti exhibet minister, dum pœnitentem absolvit.

Ad tertium dicendum, quòd etiam in pœnitentia est aliquid quod est sacramentum tantùm, scilicet actus exteriùs exercitus tam per peccatorem pœnitentem quàm etiam per sacerdotem absolventem; res autem et sacramentum est pœnitentia interior peccatoris; res autem tantùm et non sacramentum est remissio peccati. Quorum primum totum simul sumptum est causa secundi; primum autem et secundum sunt quodammodo causa tertii.

ARTICULUS II.

Utrùm peccata sint propria muteria hujus sacramenti.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd peccata non sint propria materia hujus sacramenti. Materia enim in aliis sacramentis per aliqua verba prolata sanctificatur, et sanctificata effectum sacramenti operatur. Peccata autem non possunt sanctificari, eo quòd contrariantur effectui sacramenti, qui est gratia remittens peccata. Ergo peccata non sunt materia propria hujus sacramenti.

2. Præterea, Augustinus dicit in lib. De Pœnitentia (sive lib. LIX Homil., Hom. 50): « Nullus potest inchoare novam vitam, nisi eum veteris vitæ pœniteat. » Sed ad vetustatem vitæ pertinent non solùm peccata, sed etiam pœnalitates præsentis vitæ. Non ergo peccata sunt propria materia pœnitentiæ.

3. Præterea, peccatorum quoddam est originale, quoddam mortale, quoddam veniale. Sed pœnitentiæ sacramentum non ordinatur contra originale peccatum, quod tollitur per baptismum; neque contra peccatum mortale, quod tollitur per confessionem peccatoris; nec etiam contra veniale, quod tollitur per tunsionem pectoris et per aquam benedictam, et alia hujusmodi. Ergo peccata non sunt propria materia pœnitentiæ.

Sed contra est, quod Apostolus dicit, II Cor., XII : « Non` egerunt pœnitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia quam gesserunt. >>

(CONCLUSIO.

Proxima sacramenti pœnitentiæ materia sunt actus pœnitentis; remota verò sunt peccata, non accep tanda, sed detestanda et destruenda.)

Respondeo dicendum, quòd duplex est materia, scilicet proxima et remota, sicut statuæ proxima materia est metallum, remota verò aqua. Dictum est autem (art. 1, ad 1 et 2), quòd materia proxima hujus sacramenti sunt actus pœnitentis, cujus materia sunt peccata de quibus dolet et quæ confitetur, et pro quibus satisfacit. Unde relinquitur quòd remota materia

pœnitentiæ sunt peccata, non acceptanda, sed detestanda et destruenda.

Ad primum ergo dicendum, quòd ratio illa procedit de proxima materia sacramenti.

Ad secundum dicendum, quòd vetus et mortalis vita est objectum pœnitentiæ, non ratione pœnæ, sed ratione culpæ

annexæ.

Ad tertium dicendum, quòd pœnitentia quodammodo est de quolibet peccatorum genere, non tamen eodem modo. Nam de peccato actuali mortali est pœnitentia propriè et principaliter propriè quidem, quia propriè dicimur pœnitere de his quæ nostrâ voluntate commisimus; principaliter autem, quia ad deletionem peccati mortalis hoc sacramentum est principaliter institutum. De peccatis autem venialibus est quidem pœnitentia propriè, in quantum sunt nostrâ voluntate facta; non tamen contra hæc principaliter est hoc sacramentum institutum. De peccato verò originali pœnitentia nec specialiter est, quia contra ipsum non ordinatur hoc sacramentum, sed magis baptismus; nec etiam propriè, quia peccatum originale non est nostrâ voluntate peractum; nisi fortè in quantum voluntas Adæ reputatur nostra, secundùm modum loquendi quo Apostolus dicit, Rom., V: «In quo omnes peccaverunt. » In quantum tamen largè accipitur pœnitentia pro quacumque detestatione rei præteritæ, potest dici pœnitentia de peccato originali, sicut loquitur Augustinus in lib. De Pœnitentia (vera et falsa), cap. 8, tom. IX.

ARTICULUS III.

Utrùm hæc sit forma hujus sacramenti : Ego te absolvo.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd hæc non sit forma hujus sacramenti: Ego te absolvo. Formæ enim sacramentorum ex institutione Christi et usu Ecclesiæ habentur. Sed Christus non legitur hanc formam instituisse, neque etiam in communi usu habetur, quin imò in quibusdam absolutionibus, quæ in Ecclesia publicè fiunt (sicut in Primâ et Completorio, et in Coena Domini), absolvens non utitur oratione indicativå, ut dicat: Ego vos absolvo, sed oratione deprecativâ, cùm

dicit: Misereatur vestri omnipotens Deus, vel : Absolutionem et remissionem tribuat vobis omnipotens Deus. Ergo hæc non est forma hujus sacramenti: Ego te absolvo.

2. Præterea, Leo Papa dicit quòd « indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequit obtineri. » Loquitur autem de indulgentia Dei, quæ præstatur pœnitentibus. Ergo forma hujus sacramenti debet esse per modum deprecationis.

3. Præterea, idem est absolvere à peccato, quod peccatum remittere. Sed solus Deus peccatum remittit, qui etiam solus interiùs hominem à peccato mundat, ut Augustinus dicit super Joan. Ergo videtur quòd solus Deus à peccato absolvat; non ergo debet sacerdos dicere: Ego te absolvo, sicut non dicit: Ego tibi peccata remitto.

4. Præterea, sicut Dominus dedit potestatem discipulis absolvendi à peccatis, ita etiam dedit eis potestatem curandi infirmitates, et ut dæmonia ejicerent, et ut languores sanarent, ut habetur Matth., X, et Luc., IX. Sed sanando infirmos, Apostoli non utebantur his verbis: Ego te sano, sed : Sanet te Dominus Jesus Christus, sicut Petrus dixit paralytico, ut habetur Act., IX. Ergo videtur quòd sacerdotes habentes potestatem Apostolis à Christo traditam, non debeant uti håc formâ verborum: Ego te absolvo, sed: Absolutionem tribuat tibi Christus.

5. Præterea, quidam hâc formâ utentes, sic etiam exponunt: Ego te absolvo, id est, absolutum ostendo. Sed nec hoc etiam sacerdos facere potest, nisi ei divinitus reveletur; unde, ut legitur Matth., antequam Petro diceretur: « Quodcumque solveris super terram, etc., » dictum est ei: «< Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in cœlis. » Ergo videtur quòd sacerdos cui non facta est revelatio, præsumptuosè dicat: Ego te absolvo, etiamsi exponatur, id est, absolutum ostendo.

Sed contra est, quòd sicut Dominus dixit discipulis, Matth., ult. «Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos,» ita dixit Petro, Matth., XVI : « Quodcumque solveris super terram, etc. » Sed sacerdos auctoritate illorum verborum Christi fretus dicit: Ego te baptizo. Ergo eâdem auctoritate dicere debet in hoc sacramento: Ego te absolvo.

(CONCLUSIO. Nulla magis est conveniens sacramenti pœ#nitentiæ forma, quàm hæc verba: Eyo te absolvo, cùm id aptissimè significent quod in sacramento agitur.)

Respondeo dicendum, quòd in qualibet re perfectio attribuitur formæ. Dictum est autem suprà (art. 1, ad 2), quòd hoc sacramentum perficitur per ea quæ sunt ex parte sacerdotis unde oportet quòd ea quæ sunt ex parte pœnitentis (sive sint verba sive facta), sint quædam materia hujus sacramenti, ea verò quæ sunt ex parte sacerdotis se habeant per modum formæ. Cùm autem sacramenta novæ legis efficiant quod figurant, ut suprà dictum est (qu. 60, art. 2, et qu. 62, art. 1 et 3), oportet quòd forma sacramenti significet id quod in sacramento agitur, proportionabiliter materiæ sacramenti : unde forma baptismi est : Ego te baptizo, et forma confirmationis est: Consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, eo quòd hujusmodi sacramenta perficiuntur in usu materiæ. In sacramento autem eucharistiæ, quod consistit in ipsa consecratione materiæ, exprimitur veritas consecrationis, cùm dicitur: Hoc est corpus meum. Hoc autem sacramentum (scilicet pœnitentiæ) non consistit in consecratione alicujus materiæ, nec in usu alicujus materiæ sanctificatæ, sed magis in remotione cujusdam materiæ, scilicet peccati, prout peccata dicuntur esse materia pœnitentiæ, ut ex suprà dictis patet (art. 2). Talis autem remotio significatur à sacerdote, cùm dicitur: Ego te absolvo; nam peccata sunt quædam vincula, secundùm illud Proverb., V: « Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum quisque constringitur. >> Unde patet quòd hæc est convenientissima forma hujus sacramenti: Ego te absolvo.

Ad primum ergo dicendum, quòd ista forma assumitur ex ipsis verbis Christi, quibus Petro dixit : « Quodcumque solveris super terram, etc., » et tali formâ Ecclesia utitur în sacramentali absolutione; hujusmodi autem absolutiones in publico factæ non sunt sacramentales, sed sunt orationes quæ. dam ordinatæ ad remissionem venialium peccatorum. Unde in sacramentali absolutione non sufficeret dicere: Misereatur tul omnipotens Deus, vel: Absolutionem et remissionem tribuat tibi Deus, quia per hæc verba sacerdos absolutionem

« ÖncekiDevam »