Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cundùm diversa, sic non est contrarietas gaudii et tristitia. Unde nihil prohibet hominem simul gaudere et tristari; puta, si videamus justum affligi, simul placet nobis ejus justitia et displicet afflictio. Et hoc modo simul potest alicui displicere quod peccavit, et placere quod hoc ei displicet cum spe venia, ita quod ipsa tristitia sit materia gaudii. Unde et Augustinus dicit in lib. De Poenitentia (ut suprà): « Semper doleat panitens, et dolere gaudeat. » Si tamen tristitia nullo modo compateretur sibi gaudium, per hoc non tolleretur habitualis continuitas pœnitentiæ, sed actualis.

Ad tertium dicendum, quòd secundùm Philosophum in II Ethic. (cap. 6, vel 7 ), ad virtutem pertinet tenere medium in passionibus. Tristitia autem quæ in appetitu sensitivo pœnitentis consequitur ex displicentia voluntatis, passio quædam est unde moderanda est secundùm virtutem, et ejus superfluitas est vitiosa, quia inducit in desperationem. Quod significat Apostolus ibi dicens : « Ne majori tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est. » Et sic consolatio, de qua ibi Apostolus loquitur, est moderativa tristitiæ, non autem totaliter ablativa.

ARTICULUS X.

Utrùm sacramentum pænitentiæ debeat iterari.

Ad decimum sic proceditur. Videtur quod sacramentum pœnitentiæ non debeat iterari. Dicit enim Apostolus Hebr., VI : « Impossibile est eos qui semel sunt illuminati, et gustaverunt cœleste donum, et participes sunt facti Spiritus sancti, et prolapsi sunt, renovari rursus ad pœnitentiam. » Sed quicumque pœnituerunt, sunt illuminati et acceperunt donum Spiritus sancti. Ergo quicumque peccat post pœnitentiam, non potest steratò pœnitere.

2. Præterea, Ambrosius dicit in lib. De Pœnitentia : « Reperiuntur qui sæpius agendam pœnitentiam putant, qui luxuriantur in Christo; nam si verè in Christo pœnitentiam agerent, iterandam postea non putarent, quia sicut unum est baptisma, ita et unica est poenitentia. » Sed baptismus non iteratur. Ergo nec pœnitentia,

3. Præterea, miracula, quibus Dominus infirmitates corporales sanavit, significant sanationem spiritualium infirmitatum, quibus scilicet homines liberantur à peccatis. Sed non legitur quod Dominus aliquem cæcum bis illuminaverit, vel quod aliquem leprosum bis mundaverit, aut aliquem mortuum bis suscitaverit. Ergo videtur quod nec alicui peccatori per pœnitentiam veniam largiatur.

4. Præterea, Gregorius dicit in Homilia Quadragesimæ : << Pœnitentia est ante acta peccata deflere, et deflenda iterum non committere; » et Isidorus dicit in lib. De summo bono: << Irrisor est et non pœnitens, qui adhuc agit quod pœnitet? » Si ergo aliquis verè pœniteat, non iterum peccabit; ergo non potest esse quod pœnitentia iteretur.

5. Præterea, sicut baptismus habet efficaciam ex passione Christi, ita et pœnitentia. Sed baptismus non iteratur propter unitatem passionis et mortis Christi. Ergo pari ratione nec pœnitentia iteratur.

6. Præterea, Ambrosius (Conc. VIII in Psalm. CXVIII ), dicit, quod facilitas veniæ, incentivum præbet delinquendi. Si ergo Deus veniam frequenter præbet per pœnitentiam, videtur quod ipse hominibus præbeat incentivum delinquendi; et sic videretur delectari in peccatis, quod ejus bonitati non congruit. Non ergo potest pœnitentia iterari.

Sed contra est, quòd homo inducitur ad misericordiam exemplo divinæ misericordiæ, secundùm illud Luc., VI: «Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. » Sed Dominus hanc misericordiam discipulis suis imponit, ut sæpiùs remittant fratribus contra se peccantibus; unde sicut dicitur Matth., XVIII, Petro quærenti: «Quoties peccabit in me frater meus et dimittam ei, usque septies; » respondit Jesu: «Non dico tibi usque septies, sed usque septuagesies septies. >> Ergo etiam Deus sæpiùs per pœnitentiam præbet veniam peccantibus; præsertim cùm doceat nos petere : « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. »> (CONCLUSIO.Cùm charitas semel habita propter arbitrü libertatem amitti possit, et divina misericordia omnem peccatorum magnitudinem et multitudinem superet, manifestum est poenitentiæ sacramentum sæpe numero repeti posse.)

Respondeo dicendum, quod circa pœnitentiam quidam erraverunt, dicentes non posse hominem per pœnitentiam secundò consequi veniam peccatorum. Quorum quidam (scilicet Novatiani) hoc in tantum extenderunt, ut dicerent post primam pœnitentiam quæ agitur in baptismo, peccantem non posse per pœnitentiam iteratò restitui. Alii verò fuerunt hæretici, ut Augustinus dicit in lib. De Pœnitentia (verâ et falsâ, cap. 5), qui post baptismum dicebant quidem esse utilem pœnitentiam, non tamen pluries, sed semel tantum.

Videntur autem hujusmodi errores ex duobus processisse. Primò quidem ex eo quod errabant circa rationem veræ pœnitentiæ. Cùm enim ad veram pœnitentiam charitas requiratur (sine qua non delentur peccata), credebant quod charitas semel habita non possit amitti, et per consequens pœnitentia si sit vera, nunquam per peccatum tollatur, ut sic sit necesse eam iterari. Sed hoc improbatum est in II parte (seu 2, 2, qu. 24, art. 11), ubi ostensum est, quod charitas semel habita (propter libertatem arbitrii) potest amitti, et per consequens post veram pœnitentiam potest aliquis peccare mortaliter. Secundò, ex eo quod errabant circa æstimationem gravitatis peccati putabant enim adeo grave esse peccatum quod aliquis committit post veniam impetratam, quod non sit possibile ipsum remitti. In quo quidem errabant, et ex parte peccati (quod etiam post remissionem consecutam potest esse et gravius et levius, quam fuerit primum peccatum remissum) et multo magis contra infinitatem divinæ misericordiæ, quæ superat omnem numerum et magnitudinem peccatorum, secundùm iilud Psalm. L: « Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundùm multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. » Unde reprobatur verbum Cain, dicentis Genes., IV: « Major est iniquitas mea, quain ut veniam merear. » Et ideo misericordia Dei peccantibus per pœnitentiam veniam præbet absque ullo termino. Unde dicitur II Paralipp., ult. (in orat. Manasse): « Immensa et investigabilis misericordia promissionis tuæ super malitiam hominum. » Unde manifestum est quod pœnitentia pluries est iterabilis.

Ad primum ergo dicendum, quòd quia apud Jdæos erant

secundum legem quædam lavacra instituta, in quibus pluries se ab immunditiis purgabant, credebant aliqui Judæorum, quod etiam per lavacrum baptismi aliquis pluries purificari posset. Ad quod excludendum, Apostolus scribit Hebræis quod << impossibile est eos qui semel sunt illuminati,» scilicet per baptismum, «<rursum renovari ad pœnitentiam; » scilicet per baptismum qui est « lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti; » ut dicitur ad Tit., III. Et rationem assignat, ex hoc quod per Baptismum homo Christo commoritur, unde subdit: «Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei. »

Ad secundum dicendum, quod Ambrosius loquitur de pœnitentia solemni, quæ in Ecclesia non iteratur, ut infrà dicetur.

Ad tertium dicendum, quod sicut Augustinus dicit in lib. De Pœnit., multos cæcos et diverso tempore Dominus illuminavit, et multos debiles confortavit, ostendens in diversis illis eadem sæpè peccata dimitti; ut quem prius sanavit leprosum, alio tempore illuminaverit cæcum. Ideò enim tot salvavit febricitantes, tot languidos, tot claudos, cæcos et aridos, ne desperet de se peccator. « Ideo non scribitur aliquis nisi semel sanatus, ut quilibet timeat jungi peccato. Medicum se vocat, non sanis, sed malè habentibus opportunum. Sed qualis hic medicus, qui malum iteratum nesciret curare; medicorum enim est centies infirmum, centies curare; qui cæteris minor esset, si aliis possibilia ignoraret. »

Ad quartum dicendum, quod pœnitere est antefacta peccata deflere, et flenda non committere; scilicet simul dum flet, vel actu vel proposito. Ille enim est irrisor et non pœnitens, qui simul dum pœnitet agit quod pœnitet, vel proponit iterum se facturum quo gessit, vel etiam actualiter peccat eodem vel alio genere peccati. Quod autem aliquis postea peccat, vel actu vel proposito, non excludit quin prima pœnitentia vera fuerit; nunquam enim veritas prioris actus excluditur per actum contrarium subsequentem. Sicut enim verè cucurrit, qui postea sedet; ita verè pœnituit, qui postea peccat.

Ad quintum dicendum, quod baptismus habet virtutem ex passione Christi, sicut quædam spiritualis generatio cum spiritali morte præcedentis vitæ; statutum autem est hominibus

semel mori, et semel nasci : et ideo semel tantum debet homo baptizari. Sed pœnitentia habet virtutem ex passione Christi, sicut spiritualis medicina quæ frequenter iterari potest.

Ad sextum dicendum, quòd secundùm Augustinum in lib. De Pœnitentia, « constat Deo multum displicere peccata; qui semper præsto est ea destruere, ne solvatur quod creavit, nec corrumpatur quod amavit, » scilicet per desperationem.

QUESTIO LXXXV,

De pænitentia secundùm quod est virtus, in sex articulos divisa.

Deinde considerandum est de pœnitentia secundùm quod est virtus.

Et circa hoc quæruntur sex: 1o Utrùm pœnitentia sit virtus. 20 Utrùm sit virtus specialis. 3° Sub qua specie virtutis contineantur. 4° De subjecto ejus. 5o De causa ipsius. 6o De ordine ejus ad alias virtutes.

ARTICULUS I.

Utrùm pœnitentia sit virtus.

Ad primum sic proceditur (1). Videtur quòd pœnitentia non sit virtus. Pœnitentia enim est quoddam sacramentum aliis sacramentis connumeratum, ut ex suprà dictis patet. Sed nullum aliud sacramentum est virius. Ergo neque pœnitentia est virtus.

2. Præterea, secundùm Philosophum IV Ethic., verecundia non est virtus, tum quia est passio habens corporalem immutationem, tum etiam quia non est dispositio perfecti,

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 14, qu. 1, art. 1, quæstiune. 2, et art. 3, quæstiunc. 1, tum in corp., tum ad 2, ut et quæstiunc. 2 et 4,

« ÖncekiDevam »