Sayfadaki görseller
PDF
ePub

non dicitur esse materia justitiæ, sed magis res quæ distribuuntur vel commutantur. Unde et materia pœnitentiæ non est Deus, sed actus humani quibus Deus offenditur vel placatur; sed Deus se habet sicut ille ad quem est justitia. Ex quo patet quòd pœnitentia non est virtus theologica, quia nou habet Deum pro objecto vel materia.

Ad secundum dicendum, quòd medium justitiæ est æqualitas, quæ constituitur inter illos inter quos est justitia, ut dicitur in V Ethic. In quibusdam autem non potest perfecta æqualitas constitui propter alterius excellentiam, sicut inter patrem et filium, aut inter Deum et hominem, ut Philosophus dicit in VIII Ethic. Unde in talibus ille qui est deficiens, debet facere quidquid potest; nec tamen hoc erit sufficiens simpliciter, sed solùm secundùm acceptationem superioris. Et hoc significatur per excessum qui attribuitur pœnitentiæ.

Ad tertium dicendum, quòd sicut est commutatio quædam in beneficiis (cùm scilicet aliquis pro beneficio recepto gratiam rependit), ita etiam est commutatio in offensis, cùm aliquis pro offensa in alterum commissa vel invitus punitur, quod pertinet ad vindicativam justitiam ; vel voluntariè recompensat emendam, quod pertinet ad pœnitentiam, quæ respicit personam peccatoris, sicut justitia vindicativa personam judicis. Unde manifestum est quòd utraque sub justitia commutativa continetur.

Ad quartum dicendum, quòd pœnitentia licèt sit directè species justitiæ, comprehendit tamen quodammodo ea quæ pertinent ad omnes virtutes. In quantum enim est justitia quædam hominis ad Deum, oportet quòd participet ea quæ sunt virtutum theologicarum quæ habent Deum pro objecto; unde pœnitentia est cum fide passionis Christi, per quam justificamur à peccatis, et cum spe veniæ, et cum odio vitiorum, quod pertinet ad charitatem. In quantum verò est virtus moralis, participat aliquid prudentiæ, quæ est directiva omnium moralium virtutum. Sed ex ipsa ratione justitiæ non solùm habet id quod justitiæ est, sed etiam ea quæ sunt temperantiæ et fortitudinis, in quantum scilicet ea quæ delectationem causant, ad temperantiam pertinent, vel terrore.

incutiunt, quem fortitudo moderatur, in communionem justitiæ veniunt. Et secundùm hoc ad justitiam pertinet, et abstinere à delectabilibus, quod pertinet ad temperantiam, et sustinere dura, quod pertinet ad fortitudinem,

ARTICULUS IV.

Utrùm voluntas sit propriè subjectum pœnitentiæ.

Ad quartum sic proceditur (1). Videtur quòd subjectum pœnitentiæ non sit propriè voluntas. Pœnitentia enim est tristitiæ species. Sed tristitia est in concupiscibili, sicut et gaudium. Ergo pœnitentia est in concupiscibili.

2. Præterea, pœnitentia est vindicta quædam, sicut Augustinus dicit in lib. De Pœnitentia. Sed vindicta videtur ad irascibilem pertinere, quia ira est appetitus vindictæ. Ergo videtur quòd pœnitentia sit in irascibili.

3. Præterea, præteritum est proprium objectum memoriæ, secundùm Philosophum in lib. De memoria. Sed pœnitentia est de præterito, ut dictum est. Ergo pœnitentia est in memoria, sicut in subjecto.

4. Præterea, nihil agit ubi non est. Sed pœnitentia excludit peccatum ab omnibus viribus animæ. Ergo pœnitentia est in qualibet vi animæ, et non in voluntate tantùm.

Sed contra pœnitentia est sacrificium quoddam, secundùm illud Psalm. L: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus. » Sed offerre sacrificium est actus voluntatis, secundùm illud Psalm. LIII: « Voluntariè sacrificabo tibi. » Ergo pœnitentia est in voluntate.

(CONCLUSIO.Pœnitentia, cùm sit quædam species justitiæ, in voluntate est ut in subjecto, cujus actus est propositum emendandi illud quod contra Deum commissum est.)

Respondeo dicendum, quòd de pœnitentia dupliciter loqui possumus. Uno modo, secundùm quòd est passio quædam; et sic, cùm sit species tristitiæ, est in concupiscibili sicut in

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 14, qu. 2, art. 3, quæs tiunc. 1 per totum, ut et quæstiunc. 4, in corp.

subjecto. Alio modo, secundùm quòd virtus; et sic, sicut dictum est, est species justitiæ. Justitia autem, ut in II part. habitum est (12, qu. 56, art. 6), habet pro subjecto appetitum rationis, qui est voluntas; unde manifestum est quòd pœnitentia, secundùm quòd est virtus, est in voluntate ut in subjecto, et proprius ejus actus est propositum emendandi illud quod contra Deum commissum est.

Ad primum ergo dicendum, quòd ratio illa procedit de pœnitentia, secundùm quòd est passio.

Ad secundum dicendum, quòd vindictam appetere ex passione de alio, pertinet ad irascibilem; sed appetere vel facere vindictam ex ratione de se vel de alio, pertinet ad voluntatem.

Ad tertium dicendum, quòd memoria est vis apprehensiva præteriti; pœnitentia autem non pertinet ad vim apprehensivam, sed ad appetitivam, quæ præsupponit actum' apprehensivæ. Unde pœnitentia non est in memoria, sed præsupponit eam.

Ad quartum dicendum, quòd voluntas, sicut in I part. habitum est (qu. 82, art. 4), movet omnes alias potentias animæ. Et ideo non est inconveniens si pœnitentia in voluntate existens, aliquid in singulis potentiis animæ operetur.

ARTICULUS V.

Utrùm principium pœnitentiæ sit ex timore.

Ad quintum sic proceditur (1). Videtur quòd principium pœnitentiæ non sit ex timore. Pœnitentia enim incipit in displicentia peccatorum. Sed hoc pertinet ad charitatem, ut suprà dictum est (art. 2). Ergo pœnitentia magis oritur ex amore quàm ex timore.

2. Præterea, ad pœnitentiam homines provocantur per expectationem regni cœlestis, secundùm illud Matth., III et IV: « Pœnitentiam agite, appropinquavit enim regnum cœ

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 14, qu. 1, art. 2, quæstiunc. 1 et 2.

lorum. » Sed regnum cœlorum est objectum spei. Ergo pœnitentia magis procedit ex spe quàm ex timore.

3. Præterea, timor est quidam actus interior hominis. Pœnitentia autem non videtur in nobis esse ex opere hominis, sed ex opere Dei, secundùm illud Jerem., XXXI : « Postquam convertisti me, egi pœnitentiam. » Ergo pœnitentia non procedit ex timore.

Sed contra est, quod Isai., XXVI, dicitur : « Sicut quæ concepit, cùm appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis Sic facti sumus,» scilicet per pœnitentiam. Et postea subditur secundùm aliam litteram : « A timore tuo, Domine, concepimus, et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutis,» id est « pœnitentiæ salutaris, » ut per præmissa patet. Ergo pœnitentia procedit ex timore.

(CONCLUSIO.

Actus pœnitentiæ à servili timore incipi! sicut à primo motu affectûs ad hoc ordinato, a timore verò filiali sicut ab immediato et proximo principio. }

Respondeo dicendum, quòd de pœnitentia loqui possumus dupliciter. Uno modo quantum ad habitum; et sic immediatè à Deo infunditur sine nobis principaliter operantibus, non tamen sine nobis dispositivè cooperantibus per aliquos actus. Alio modo possumus loqui de pœnitentia quantum ad actus, quibus Deo operanti in pœnitentia cooperamur. Quorum actuum primum principium est Dei operatio convertentis cor, secundùm illud Thren., ult. : « Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. » Secundus actus est motus fidei. Tertius est motus timoris servilis, quo quis timore suppliciorum à peccatis retrahitur. Quartus actus est motus spei, quo quis sub spe veniæ consequendæ assumit propositum emendandi. Quintus actus est motus charitatis, quo alicui peccatum displicet secundùm seipsum, et non jam propter supplicia. Sextus est motus timoris filialis, quo propter reverentiam Dei aliquis emendam Deo voluntarius offert. Sic igitur patet quòd actus pœnitentiæ à timore servili procedit, sicut à primo motu affectus ad hoc ordinato; à timore autem filiali sicut ab immediato et proximo principio.

Ad primum ergo dicendum, quòd peccatum priùs incipit homini displicere (maximè peccatori), propter supplicia que

respicit timor servilis, quàm propter Dei offensam vel peccati turpitudinem, quod pertinet ad charitatem.

Ad secundum dicendum, quòd in regno cœlorum appropinquante, intelligitur adventus Regis, non solùm præmiantis, sed etiam punientis. Unde et Matth., III, Joannes Baptista dicebat: «Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere à ventura ira? »>

Ad tertium dicendum, quòd ipse etiam motus timoris procedit ex actu Dei convertentis cor. Unde dicitur Deuter., V : << Quis det eos talem habere mentem, ut timeant me? » Et ideo per hoc quòd pœnitentia à timore procedit, non excluditur quin procedat 'ex actu Dei couvertentis cor.

[merged small][merged small][ocr errors]

Ad sextum sic proceditur (1). Videtur quòd pœnitentia sit prima virtutum. Quia super illud Matth., III: « Pœnitentiam agite, » dicit Glossa «Prima virtus est per pœnitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse. >>

2. Præterea, recedere à termino prius esse videtur quàm accedere ad terminum. Sed omnes aliæ virtutes pertinere videntur ad accessum ad terminum, quia per omnes ordinatur homo ad bonum agendum; pœnitentia autem videtur ordinari ad recessum à malo. Ergo pœnitentia videtur esse prior omnibus aliis virtutibus.

3. Præterea, ante pœnitentiam est peccatum in anima. Sed simul cum peccato nulla virtus animæ inest. Ergo nulla virtus est ante pœnitentiam; sed ipsa videtur esse prima, quæ aliis aditum aperit, excludendo peccatum.

Sed contra est, quòd pœnitentia procedit ex fide, spe et charitate, sicut jam dictum est. Non ergo est pœnitentia prima virtutum.

(CONCLUSIO.- Virtus pœnitentiæ non est simpliciter prima

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 14, qu. 1, art. 10, quæstiunc. 6, ad 6, et art. 2, quæstiunc. 2.

« ÖncekiDevam »