Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ARTICULUS III.

Utrùm per ingratitudinem peccati sequentis consurgat tantus reatus, quantus fuerat peccatorum priùs dimissorum.

Ad tertium sic proceditur (1). Videtur quòd per ingratitudinem peccati sequentis consurgat tantus reatus, quantus fuerat peccatorum priùs dimissorum. Quia secundùm magnitudinem peccati est magnitudo beneficii quo peccatum remittitur, et per consequens magnitudo ingratitudinis, qua hoc beneficium contemnitur. Sed secundùm quantitatem ingratitudinis, est quantitas reatûs consequentis. Ergo tantus est reatus qui consurgit ex ingratitudine sequentis peccati, quantus fuit reatus omnium præcedentium peccatorum.

2. Præterea, magis peccat qui Deum offendit, quàm qui offendit homines. Sed servus manumissus ab aliquo domine, reducitur in eamdem servitutem à qua priùs fuit liberatus, vel etiam in graviorem. Ergo multò magis ille qui contra Deum peccat post liberationem à peccato, reducitur in tantum reatum pœnæ quantum primò habuerat.

3. Præterea, Matth., XVIII, dicitur, quòd «< iratus Dominus tradidit eum (cui replicabantur peccata dimissa, propter ingratitudinem) tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. » Sed hoc non esset nisi consurgeret ex ingratitudine tantus reatus, quantus fuit omnium præteritorum peccatorum. Ergo æqualis reatus per ingratitudinem redit.

Sed contra est, quod dicitur Deuter., XXV: «Pro mensura peccati erit et plagarum modus; » ex quo patet quòd ex parvo peccato non consurgit magnus reatus. Sed quandoque peccatum mortale sequens est multò minus quolibet peccatorum priùs dimissorum. Non ergo ex peccato sequenti redit tantus reatus, quantus fuit peccatorum priùs dimissorum.

(CONCLUSIO.

Non oportet quòd ingratitudinis vitio, per sequens peccatum tantus redeat reatus, quantus fuerat præ

(1) De his etiam IV Sent., dist. 22, qu. 1, art. 1, quæs

tiune. 3.

cedentium delictorum, sed necessarium est proportionaliter ut quantò peccata priùs dimissa plura fuerunt et majora, tantò major reatus per qualecumque peccatum sequens redeat.)

Respondeo dicendum, quòd quidam dixerunt quòd ex peccato sequenti propter ingratitudinem consurgit tantus reatus, quantus fuit reatus peccatorum priùs dimissorum super reatum proprium hujus peccati. Sed hoc non est necessarium, quia, sicut suprà dictum est (art. 1), reatus præcedentium peccatorum non redit per peccatum sequens, in quantum sequebatur ex actibus præteritorum peccatorum, sed in quantum consequitur actum sequentis peccati: et ideo oportet quòd quantitas reatûs redeuntis sit secundùm gravitatem peccati subsequentis. Potest autem contingere quòd gravitas peccati subsequentis adæquetur gravitati omnium peccatorum præcedentium. Sed hoc non semper est necesse, sive loquamur de gravitate quam habet ex sua specie (cùm quandoque peccatum sequens sit fornicatio simplex, peccata verò præterita fuerunt adulteria, vel homicidia, seu sacrilegia); sive etiam loquamur de gravitate quam habet ex ingratitudine annexa non enim oportet quòd quantitas ingratitudinis sit absolutè æqualis quantitati beneficii suscepti, cujus quantitas attenditur secundùm quantitatem peccatorum priùs dimissorum; contingit enim quòd contra idem beneficium unus est multùm ingratus vel secundùm intensionem contemptûs beneficii, vel secundùm gravitatem culpæ contra benefactorem commissæ ; alius autem parum, vel quia minùs contemnit, vel quia minùs contra benefactorem agit. Sed proportionaliter quantitas ingratitudinis adæquatur quantitati beneficii; supposito enim æquali contemptu beneficii vel offenså benefactoris, tantò erit gravior ingratitudo, quantò beneficium fuit majus. Unde manifestum est quòd non est necesse, quòd propter ingratitudinem semper per peccatum sequens redeat tantus reatus, quantus fuit præcedentium peccatorum ; sed necesse est quòd proportionaliter quantò peccata priùs dimissa fuerunt plura et majora, tantò redeat major reatus per qualecumque sequens mortale peccatum.

Ad primum ergo dicendum, quòd heneficium remissionis culpæ recipit quantitatem absolutam secundùm quantitate

peccatorum priùs dimissorum; sed peccatum ingratitudinis non recipit quantitatem absolutam secundùm quantitatem beneficii, sed secundùm quantitatem contemptus vel offensæ, ut dictum est. Et ideo ratio non sequitur.

Ad secundum dicendum, quòd etiam servus manumissus non reducitur in pristinam servitutem pro qualicumque ingratitudine, sed pro aliqua gravi.

Ad tertium dicendum, quòd illi cui peccata dimissa replicantur propter subsequentem ingratitudinem, redit universum debitum, in quantum quantitas peccatorum præcedentium proportionaliter invenitur in ingratitudine subsequenti, non autem absolutè, ut dictum est.

ARTICULUS IV.

Ctrùm ingratitudo, ratione cujus sequens peccatum redire facit peccata priùs dimissa, sit speciale peccatum.

Ad quartum sic proceditur (1). Videtur quòd ingratitudo, ratione cujus sequens peccatum facit redire peccata priùs dimissa, sit speciale peccatum. Retributio enim gratiarum pertinet ad contrapassum, quod requiritur in justitia, ut patet per Philosophum, I Eth. Sed justitia est specialis virtus. Ergo ingratitudo est speciale peccatum.

2. Præterea, Tullius in II Rhetor., ponit quòd gratia est specialis virtus. Sed ingratitudo opponitur gratiæ. Ergo ingra titudo est speciale peccatum.

3. Præterea, specialis effectus à speciali causa procedit. Sed ingratitudo habet specialem effectum, scilicet quòd facit aliqualiter redire peccata priùs dimissa. Ergo ingratitudo est speciale peccatum.

Sed contra est illud quod consequitur omnia peccata, non est speciale peccatum. Sed per quodcumque peccatum mortale aliquis efficitur Deo ingratus, ut ex præmissis patet. Ergo ingratitudo non est speciale peccatum.

(1) De his etiam in 2 2, qu. 107, art. 2, ad 1; ut et IV Sent, dist. 22, qu. 1, art. 3, quæstiune. 3.

(CONCLUSIO. Non semper, sed aliquando ingratitudo peccantis speciale peccatum est, nimirum cùm in Dei et beneficii accepti contemptum peccatum committitur.)

Respondeo dicendum, quòd ingratitudo peccantis quandoque est speciale peccatum, quandoque autem non; sed est circumstantia generaliter consequens omne peccatum mortale quod contra Deum committitur. Peccatum enim speciem recipit ex intentione peccantis; unde, ut Philosophus dicit V Ethic., «< ille qui machatur ut furetur, magis est fur quàm mœchus. >> Si igitur aliquis peccator in contemptum Dei et suscepti beneficii aliquod peccatum committat, illud peccatum trahitur ad speciem ingratitudinis; et hoc modo ingratitudo peccantis est speciale peccatum. Si verò aliquis intendens aliquod peccatum committere (putà homicidium aut adulterium), non trahitur ab hoc propter hoc quòd pertinet ad Dei contemptum, ingratitudo non erit speciale peccatum, sed trahetur ad speciem alterius peccati, sicut circumstantia quædam. Ut autem Augustinus dicit in lib. De Natura et Gratia, non omne peccatum est ex contemptu, et tamen in omni peccato Deus contemnitur in suis præceptis. Unde manifestum est quòd ingratitudo peccantis quandoque est speciale peccatum, sed non semper.

Et per hoc patet responsio ad objecta: nam primæ rationes concludunt quòd ingratitudo secundùm se sit quædam species peccati; ultima autem ratio concludit quòd ingratitudo secundùm quòd invenitur in omni peccato, non sit speciale pec

catum.

QUESTIO LXXXIX.

De virtutum recuperatione per pœnitentiam, in sex articulos divisa.

Deinde considerandum est de recuperatione virtutum per pœnitentiam.

Et circa hoc quæruntur sex: 10. Utrùm per pœnitentiam

peccatorum priùs dimissorum; sed peccatum ingratitudinis non recipit quantitatem absolutam secundùm quantitatem beneficii, sed secundùm quantitatem contemptus vel offensæ, ut dictum est. Et ideo ratio non sequitur.

Ad secundum dicendum, quòd etiam servus manumissus non reducitur in pristinam servitutem pro qualicumque ingratitudine, sed pro aliqua gravi.

Ad tertium dicendum, quòd illi cui peccata dimissa replicantur propter subsequentem ingratitudinem, redit universum debitum, in quantum quantitas peccatorum præcedentium proportionaliter invenitur in ingratitudine subsequenti, non autem absolutè, ut dictum est.

ARTICULUS IV.

Ctrùm ingratitudo, ratione cujus sequens peccatum redire facit peccata priùs dimissa, sit speciale peccatum.

Ad quartum sic proceditur (1). Videtur quòd ingratitudo, ratione cujus sequens peccatum facit redire peccata priùs dimissa, sit speciale peccatum. Retributio enim gratiarum pertinet ad contrapassum, quod requiritur in justitia, ut patet per Philosophum, I Eth. Sed justitia est specialis virtus. Ergo ingratitudo est speciale peccatum.

2. Præterea, Tullius in II Rhetor., ponit quòd gratia est specialis virtus. Sed ingratitudo opponitur gratiæ. Ergo ingratitudo est speciale peccatum.

3. Præterea, specialis effectus à speciali causa procedit. Sed ingratitudo habet specialem effectum, scilicet quòd facit aliqualiter redire peccata priùs dimissa. Ergo ingratitudo est speciale peccatum.

Sed contra est illud quod consequitur omnia peccata, non est speciale peccatum. Sed per quodcumque peccatum mortale aliquis efficitur Deo ingratus, ut ex præmissis patet. Ergo ingratitudo non est speciale peccatum.

(1) De his etiam in 2 2, qu. 107, art. 2, ad 1; ut et IV Sent., dist. 22, qu. 1, art. 3, quæstiune. 3.

« ÖncekiDevam »