Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vir, evacuavi quæ erant parvuli. » Et inde est etiam quòd, præter motum generationis, quo aliquis recipit vitam corporalem, est motus augmenti, quo aliquis perducitur ad perfectam ætatem. Sic igitur et vitam spiritualem homo accipit per baptismum, qui est spiritualis regeneratio; in confirmatione autem homo accipit quasi quamdam perfectam ætatem spiritualis vitæ. Unde Melchiades Papa dicit (ubi suprà): << Spiritus sanctus, qui super aquas baptismi salutifero descendit lapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum præstat ad gratiam; in baptismo regeneramur ad vitam, post baptismum confirmamur ad pugnam; in baptismo abluimur, post baptismum roboramur. » Et ideo manifestum est quòd confirmatio est speciale sacra

mentum.

Ad primum ergo dicendum, quòd circa institutionem hujus sacramenti est duplex opinio. Quidam enim dixerunt quòd hoc sacramentum non fuit institutum nec à Christo, nec ab Apostolis, sed postea, processu temporis, in quodam concilio. Alii verò dixerunt quòd fuit institutum ab apostolis. Sed hoc non potest esse, quia instituere novum sacramentum pertinet ad potestatem excellentiæ, quæ competit soli Christo. Et ideo dicendum est quòd Christus instituit hoc sacramentum, non exhibendo, sed promittendo, secundùm illud Joan., XVI: « Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. » Et hoc ideo, quia in hoc sacramento datur plenitudo Spiritus sancti, quæ non erat danda ante Christi resurrectionem et ascensionem, secundùm illud Joan., VII: «Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. >>

Ad secundum dicendum, quòd, quia confirmatio est sacramentum plenitudinis gratiæ, non potuit habere aliquid respondens in veteri Testamento, quia « nihil ad perfectum adduxit lex,» ut dicitur Hebr., VII.

Ad tertium dicendum, quòd sicut suprà dictum est (qu. 65, art. 4), omnia sacramenta sunt aliqualiter necessaria ad salutem. Sed quædam sunt sine quibus non est salus; quædam verò sunt quæ cooperantur ad perfectionem salutis. Et hoc modo confirmatio est de necesitate salutis, quamvis sine ea

possit esse salus, dum tamen non prætermittatur ex contemptu sacramenti.

Ad quartum dicendum, quòd illi qui confirmationem accipiunt, quæ est sacramentum plenitudinis gratiæ, Christo conformantur, in quantum ipse, à primo instanti suæ conceptionis, fuit plenus gratiæ et veritatis, ut dicitur Joan., I. Quæ quidem plenitudo declarata est in baptismo, quando Spiritus sanctus descendit corporali specie super eum. Unde et Luc., IV, dicitur quòd « Jesus plenus Spiritu sancto regressus est à Jordane. » Non autem conveniebat dignitati Christi, qui est sacramentorum auctor, ut à sacramento plenitudinem gratiæ acciperet.

ARTICULUS II.

Utrùm chrisma sit conveniens materia hujus sacramenti.

Ad secundum sic proceditur (1). Videtur quòd chrisma non sit conveniens materia hujus sacramenti. Hoc enim sacramentum, ut dictum est (art. 1), institutum est à Christo promittente discipulis Spiritum sanctum. Sed ipse misit eis Spiritum sanctum absque omni chrismatis inunctione. Ipsi etiam apostoli hoc sacramentum conferebant per solam manûs impositionem, absque chrismate; dicitur enim Act., VIII, quòd «apostoli imponebant manus super baptizatos, et accipiebant Spiritum sanctum. » Ergo chrisma non est materia hujus sacramenti, quia materia est de necessitate sacramenti.

2. Præterea, confirmatio quodammodo perficit sacramentum baptismi, sicut suprà dictum est (qu. 65, art. 4); et ita debet ei conformari, sicut perfectio perfectibili. Sed in baptismo est materia simplex elementum, scilicet aqua. Ergo hujus sacramenti non est conveniens materia chrisma, quod conficitur ex oleo et balsamo.

3. Præterea, oleum assumitur in materia hujus sacramenti ad inungendum. Sed quolibet oleo potest fieri inunctio, putà

(1) De his etiam infrà, qu. 84, art. 1, ad 1; ut et IV, Sent., dist. 7, qu. 1, art. 2, quæstiunc. 1 et 2; et Contra Gent., lib. IV, cap. 60.

oleo quod fit ex nucibus, vel ex quibuscumque aliis rebus. Non ergo solum oleum olivarum debet assumi ad hujusmodi sacramentum.

4. Præterea, suprà dictum est (qu. 66, art. 3), quòd aqua assumitur ut materia ad baptizandum, quia ubique de facili invenitur. Sed oleum olivarum non ubique invenitur, et multò minùs balsamum. Non ergo chrisma, quod ex his conficitur, est conveniens materia hujus sacramenti.

Sed contra est, quod Gregorius dicit in Registro : « Pres byteri baptizatos infantes signare in frontibus sacro chrismate non præsumant. » Ergo chrisma est materia hujus sacramenti.

(CONCLUSIO.Cùm per oleum significetur Spiritus sancti plenitudo, quæ in confirmatione ad robur confertur, conveniens hujus sacramenti materia est oleum, balsamo propter odoris fragrantiam mixtum.)

Respondeo dicendum, quòd chrisma est conveniens materia hujus sacramenti. Sicut enim dictum est (art. 1), in hoc sacramento datur plenitudo Spiritus sancti ad robur spirituale, quod competit perfectæ ætati. Homo autem cùm ad perfectam ætatem pervenerit, incipit jam communicare actiones suas ad alios, antea verò quasi singulariter sibi ipsi vivit. Gratia verò Spiritus sancti in oleo designatur; unde Christus dicitur esse unctus oleo lætitiæ, propter plenitudinem Spiritus sancti quam habuit; et ideo oleum competit materiæ hujus sacramenti. Admiscetur autem balsamum, propter fragrantiam odoris, quæ redundat ad alios; unde Apostolus dicit, II. Cor.. II: « Christi bonus odor sumus Deo, » etc. Et licèt multa alia sint odorifera, tamen præcipuè accipitur balsamum propter hoc quòd habet præcipuum odorem, et quia etiam incorrup tionem præstat. Unde Eccli., XXIV, dicitur : « Quasi balsamum non mixtum odor meus. >>

Ad primum ergo dicendum, quòd Christus ex potestate excellentiæ quam habet in sacramentis, contulit apostolis rem hujus sacramenti, id est plenitudinem Spiritus sancti sine sacramento, eo quòd ipsi « primitias Spiritus sancti acceperunt, » sicut dicitur Rom., VIII. Nihilominus tamen aliquid conforme materiæ hujus sacramenti exhibitum fuit apostolis sensibiliter

in collatione Spiritus sancti. Quòd enim sensibiliter Spiritus sanctus super eos descendit in specie ignis, ad eamdem significationem refertur ad quam refertur oleum; nisi quòd ignis habet vim activam, oleum autem habet vim passivam, in quantum est materia et fomentum ignis. Et hoc satis competebat; nam per apostolos gratia Spiritus sancti erat ad alios derivanda. Super apostolos etiam Spiritus sanctus descendit in figura linguæ, quod refertur ad idem significandum quod significat balsamum; nisi quòd lingua per locutionem est communicativa ad alterum, balsamum verò per odorem, quia scilicet apostoli replebantur Spiritu sancto, ut fidei doctores, alii autem fideles, ut operatores eorum quæ pertinent ad ædificationem fidelium. Similiter etiam ad impositionem manus apostolorum, et etiam ad eorum prædicationem, descendebat plenitudo Spiritus sancti super fideles sub visibilibus signis, sicut et à principio descenderat super apostolos. Unde Petrus dicit, Act., XI: « Cùm cœpissem loqui, cecidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio. » Et ideo non erat necessaria sensibilis materia sacramentalis, ubi sensibilia signa miraculosè exhibebantur divinitùs. Utebantur tamen apostoli communiter chrismate in exhibitione sacramenti, quando hujusmodi visibilia signa non exhibebantur; dicit enim Dionysius, IV. cap. Eccles. hierarch. : « Est quædam perfectiva operatio, quam duces nostri (id est apostoli) chrismatis hostiam nominant (1). » Ad secundum dicendum, quòd baptismus datur ad spiritualem vitam simpliciter consequendam; et ideo competit illi sacramento materia simplex. Sed hoc sacramentum datur ad plenitudinem consequendam Spiritus sancti, cujus est multiformis operatio, secundùm illud Sap., VII: « Est enim in illa Spiritus intelligentiæ sanctus, unicus, multiplex; » et I. ad Cor., XII, dicitur : « Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus. » Et ideo convenienter hujus sacramenti est materia composita.

Ad tertium dicendum, quòd proprietates olei quibus significatur Spiritus sanctus, magis inveniuntur in oleo olivarum,

(1) Sicut vetus interpres reddit μύρου τελετην, sed modernus, unguenti mysterium.

quàm in quocumque alio oleo; unde et ipsa oliva, semper frondibus virens, virorem et misericordiam Spiritus sancti significat. Hoc etiam oleum propriè dicitur oleum, et maximè habetur in usu ubi haberi potest. Quilibet autem alius liquor ex similitudine hujus oleum nominatur; nec est in usu communi, nisi in supplementum apud eos quibus deest oleum olivarum. Et ideo hoc solum oleum assumitur in usum hujus et quorumdam aliorum sacramentorum.

Ad quartum dicendum, quòd baptismus est sacramentum absolutæ necessitatis; et ideo ejus materia debet inveniri ubique. Sufficit autem quòd materia hujus sacramenti, quod non est tantæ necessitatis, possit de facili ad omnia loca terrarum deferri.

ARTICULUS III.

Utrùm sit de necessitate hujus sacramenti, quòd chrisma fuerit priùs per episcopum consecratum.

Ad tertium sic proceditur (1). Videtur quòd non sit de necessitate hujus sacramenti, quòd chrisma, quod est materia hujus sacramenti, fuerit priùs per episcopum consecratum. Baptismus enim, in quo fit plena remissio peccatorum, non est minoris efficaciæ quàm hoc sacramentum. Sed, licèt quædam sanctificatio adhibeatur aquæ baptismali ante baptismum, non tamen est de necessitate sacramenti, quia in articulo necessitatis præteriri potest. Ergo non est de necessitate hujus sacramenti quòd chrisma fuerit priùs per episcopum conse

cratum.

2. Præterea, idem non debet bis consecrari. Sed materia sacramenti sanctificatur in ipsa collatione sacramenti, per formam verborum qua confertur sacramentum; unde et Augustinus dicit super Joan. (Tract. LXXX): « Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. »Non ergo debet priùs chrisma consecrari, quàm hoc sacramentum tradatur.

3. Præterea, omnis consecratio quæ fit in sacramentis, ad

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 7, qu. 1, art. 2, quæstiunc. 3.

« ÖncekiDevam »