Sayfadaki görseller
PDF
ePub

integra. » Sed ex vi ordinationis sacerdos potest consecrare eucharistiam. Ergo hæretici, schismatici et excommunicati, cùm in eis maneat ordinatio integra, videtur quòd possint consecrare eucharistiam.

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Cùm consecratio sit actus consequens ordinis potestatem, possunt schismatici atque excommunicati, dummodo sint ordinati, hostiam consecrare, quanquam nou rectè nec sine mortali crimine id faciant.)

Respondeo dicendum, quòd quidam dixerunt quòd hæretici, schismatici et excommunicati, quia sunt extra Ecclesiam, non possunt conficere hoc sacramentum. Sed in hoc decipiuntur, quia, sicut Augustinus dicit in II. Contra Parmenianum (cap. 13), « aliud est aliquid omnino non habere, aliud autem non rectè habere; » et similiter etiam est aliud non dare, et aliud non rectè dare. Illi igitur qui intra Ecclesiam constituti, receperunt potestatem consecrandi eucharistiam in ordinatione sacerdotii, rectè quidem habent potestatem, sed non rectè eâ utuntur, si postmodum per hæresim aut schisma vel excommunicationem, ab Ecclesia separentur. Qui autem sic separati ordinantur, nec rectè habent potestatem, nec rectè utuntur. Quòd tamen utrique potestatem habeant, patet per hoc quòd, sicut Augustinus ibidem dicit, cùm redeunt ad unitatem Ecclesiæ, non reordinantur, sed recipiuntur in suis ordinibus. Et quia consecratio eucharistiæ est actus consequens ordinis potestatem, illi qui sunt ab Ecclesia separati per hæresim aut schisma vel excommunicationem, possunt quidem consecrare eucharistiam, quæ ab eis consecrata verum corpus et sanguinem Christi continet; non tamen hoc rectè faciunt, sed peccant facientes. Et ideo fructum sacrificii non percipiunt; quod est sacrificium spirituale.

Ad primum ergo dicendum, quòd auctoritates illæ et similes intelligendæ sunt quantùm ad hoc quòd non rectè extra Ecclesiam sacrificium offertur. Unde extra Ecclesiam non potest esse spirituale sacrificium, quod est verum veritate fructus, licèt sit verum veritate sacramenti, sicut etiam suprà dictum est (qu. 80, art. 3), quòd peccator sumit corpus Christi sacramentaliter, sed non spiritualiter.

Ad secundum dicendum, quòd solus baptismus permittitur

esse ratus hæreticis et schismaticis, quia possunt licitè baptizare in articulo necessitatis. In nullo autem casu licitè possunt eucharistiam consecrare, vel alia sacramenta conferre.

Ad tertium dicendum, quòd sacerdos in missa, in orationibus quidem loquitur in persona Ecclesiæ, in cujus unitate consistit. Sed in consecratione sacramenti, loquitur in persona Christi, cujus vicem in hoc gerit per ordinis potestatem. Et ideo, si sacerdos ab unitate Ecclesiæ præcisus, missam celebret, quia potestatem ordinis non amittit, consecrat verum corpus et sanguinem Christi; sed quia est ab Ecclesiæ unitate separatus, orationes ejus efficaciam non habent.

ARTICULUS VIII.

Utrùm sacerdos degradatus possit hoc sacramentum conficere.

Ad octavum sic proceditur (1). Videtur quòd sacerdos degradatus non possit hoc sacramentum conficere. Nullus enim conficit hoc sacramentum, nisi per potestatem consecrandi quam habet. Sed degradatus non habet potestatem consecrandi, licèt habeat potestatem baptizandi, ut dicit Canon I, qu. 1, cap. Quod quidam. Ergo videtur quòd presbyter degradatus non possit eucharistiam consecrare.

2. Præterea, ille qui aliquid dat, potest etiam auferre. Sed episcopus dat presbytero potestatem consecrandi, ordinando ipsum. Ergo etiam potest ei auferre, degradando eum.

3. Præterea, sacerdos per degradationem aut amittit potestatem consecrandi, aut solam executionem. Sed non solam executionem, quia sic non plus amitteret degradatus quàm excommunicatus, qui etiam executione caret. Ergo videtur quòd amittat potestatem consecrandi; et ita videtur quòd non possit conficere hoc sacramentum.

Sed contra est, quòd Augustinus in II. Contra Parmenianum (cap. 13), probat quòd apostatæ à fide non carent baptis

(1) De his etiam suprà, qu. 64, art. 9, ad 2; et IV, qu. 1, art. 1, quæstiunc. 4.

Sent.,

mate, per hoc quòd per pœnitentiam redeuntibus non restituitur; et ideo amitti non posse judicatur. Sed similiter degradatus, si reconcilietur, non est iterum ordinandus. Ergo non amisit potestatem consecrandi; et ita sacerdos degradatus postest conficere hoc sacramentum.

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Potest sacerdos degradatus sacramentum conficere, cùm per degradationem characterem non amiserit.) Respondeo dicendum, quòd potestas consecrandi eucharistiam pertinet ad characterem sacerdotalis ordinis. Character autem quilibet, quia cum quadam consecratione datur, indelebilis est, ut suprà dictum est (qu. 63, art. 5), sicut et quarumcumque rerum consecrationes perpetuæ sunt, nec amitti, nec reiterari possunt. Unde manifestum est quòd potestas consecrandi non amittitur per degradationem; dicit enim Augustinus in II. Contra Parmenianum (ubi suprà): « Utrumque (scilicet baptismus et ordo) sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur, illud cùn baptizatur, istud cùm ordinatur; ideoque non licet à catholicis utrumque iterari. » Et sic patet quòd sacerdos degradatus potest conficere hoc sacramentum.

Ad primum ergo dicendum, quòd Canon ille non loquitur assertivè, sed inquisitivè, sicut ex circumstantia litteræ haberi potest.

Ad secundum dicendum, quòd episcopus non dat potestatem sacerdotalis ordinis propriâ virtute, sed instrumentaliter, sicut minister Dei, cujus effectus per hominem tolli non potest, secundùm illud Matth., XIX: « Quos Deus conjunxit, homo non separet. » Et ideo episcopus non potest hanc potestatem auferre ; sicut nec ille qui baptizat, potest auferre characterem baptismalem.

Ad tertium dicendum, quòd excommunicatio est medicinalis. Et ideo excommunicatis non aufertur executio sacerdotalis potestatis quasi in perpetuum, sed, ad correctionem, usque ad tempus. Degradatis autem aufertur executio, quasi in perpetuum condemnatis.

ARTICULUS IX.

Utrùm liceat ab excommunicatis vel hæreticis seu peccatoribus communionem recipere, et eorum missam audire.

Ad nonum sic proceditur (1). Videtur quòd aliquis licitè possit communionem recipere à sacerdotibus hæreticis vel excommunicatis, vel etiam peccatoribus, et ab eis missam audire. Sicut enim Augustinus Contra Petilianum dicit, « neque in homine bono, neque in homine malo aliquis Dei fugiat sacramenta. » Sed sacerdotes, quamvis sint peccatores et hæretici vel excommunicati, verum conficiunt sacramentum. Ergo videtur quòd non sit vitandum ab eis communionem accipere, vel eorum missam audire.

2. Præterea, corpus Christi verum figurativum est corporis mystici, sicut suprà dictum est (qu. 80, art. 4). Sed à prædictis sacerdotibus verum corpus Christi consecratur. Ergo videtur quòd illi qui sunt de corpore mystico, possint eorum sacrificiis communicare.

3. Præterea, multa peccata sunt graviora quàm fornicatio. Sed non est prohibitum audire missas sacerdotum aliter peccantium. Ergo etiam non debet esse prohibitum audire missas sacerdotum fornicariorum.

Sed contra est, quod Canon dicit, XXXII. dist. (ex Nicolao I): « Nullus missam audiat sacerdotis quem indubitanter concubinam novit habere. » Et Gregorius dicit in III. Dialog. (cap. 31), quòd « pater perfidus Arianum episcopum misit ad filium, ut de ejus manu sacrilegæ consecrationis communionem perciperet. Sed vir Deo deditus Ariano episcopo venienti exprobravit, ut debuit. »>

(CONCLUSIO. - Cùm excommunicati, hæretici et schismatici, per sententiam Ecclesiæ consecrandi executione privati sint, ab iis sacramentum suscipientes, vel eorum missam audientes, peccatis eorum communicant et peccant.)

(1) De his etiam suprà, qu. 64, art. 9, ad 2 et 3; et IV, Sent., dist. 13, qu. 1, art. 3, quæstiunc. 3.

VII.

13

Respondeo dicendum, quòd sicut suprà dictum est (art. 5, 7 et 8), sacerdotes, si sint hæretici vel schismatici vel excommunicati, vel etiam peccatores, quamvis habeant potestatem consecrandi eucharistiam, non tamen eâ rectè utuntur, sed peccant utentes. Quicumque autem communicat alicui in peccato, ipse particeps peccati efficitur; unde et in II. Canon. Joan. dicitur, quòd «qui dixerit ei : Ave (scilicet hæretico), communicat operibus illius malignis. » Et ideo non licet à prædictis communionem accipere, aut eorum missam audire. Differt tamen inter prædictas sectas. Nam hæretici et schismatici et excommunicati, sunt per sententiam Ecclesiæ executione consecrandi privati; et ideo peccat quicumque eorum missam audit, vel ab eis accipit sacramenta. Sed non omnes peccatores sunt per sententiam Ecclesiæ executione hujus potestatis privati; et sic, quamvis sint suspensi quantùm ad se ex sententia divina, non tamen quantùm ad alios ex sententia Ecclesiæ. Et ideo usque ad sententiam Ecclesiæ, licet ab eis communionem accipere, et eorum missam audire. Unde super illud I. Cor., V: « Cùm hujusmodi nec cibum sumere, » dicit Glossa Augustini: «Hoc dicendo, noluit hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio; sed potiùs ex lege Dei, secundùm ordinem Ecclesiæ, sive ultrò confessum, sive accusatum et convictum. »

Ad primum ergo dicendum, quòd in hoc quòd refugimus audire missas talium sacerdotum, aut ab eis communionem recipere, non refugimus Dei sacramenta, sed potiùs ea veneramur. Unde hostia à talibus sacerdotibus consecrata, est adoranda, et si reservetur, licitè potest sumi à sacerdote legitimo; sed refugimus culpam indignè ministrantium.

Ad secundum dicendum, quòd unitas corporis mystici est fructus corporis veri percepti. Illi autem qui indignè percipiunt vel ministrant, privantur fructu, ut suprà dictum est (qu 80, art. 4). Et ideo non est sumendum ex eorum dispensatione sacramentum, ab eis qui sunt in unitate Ecclesiæ.

Ad tertium dicendum, quòd licèt fornicatio non sit gravior cæteris peccatis, tamen ad eam proniores sunt homines propter carnis concupiscentiam. Et ideo specialiter hoc peccatum sacerdotibus prohibitum est ab Ecclesia, et ne aliquis audiat

« ÖncekiDevam »