Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ARTICULUS IV.

Utrùm convenienter ordinentur ea quæ circa hoc
sacramentum dicuntur.

Ad quartum sic proceditur (1). Videtur quòd inconvenienter ordinentur ea, quæ circa hoc sacramentum dicuntur. Hoc enim sacramentum verbis Christi consecratur, ut Ambrosius dicit in lib. De sacramentis (lib. IV, cap. 4). Non ergo debent aliqua alia in hoc sacramento dici, quàm verba Christi.

2. Præterea, verba et facta Christi nobis per Evangelium innotescunt. Sed quædam dicuntur circa consecrationem hujus sacramenti, quæ in Evangeliis non ponuntur; non enim legitur in Evangelio quòd Christus in consecratione hujus sacramenti oculos ad cœlum levaverit; similiter etiam in Evangeliis dicitur: « Accipite, et comedite, » nec ponitur « omnes; » cùm in celebratione hujus sacramenti dicatur: «< Elevatis oculis in cœlum; » et iterùm : « Accipite et manducate ex hoc omnes. » Inconvenienter ergo hujusmodi verba dicuntur in celebratione hujus sacramenti.

3. Præterea, omnia sacramenta ordinantur ad salutem omnium fidelium. Sed in celebratione aliorum sacramentorum non fit communis oratio pro salute fidelium defunctorum. Ergo inconvenienter fit in hoc sacramento.

4. Præterea, baptismus dicitur specialiter fidei «< sacramentum. » Ea ergo quæ pertinent ad instructionem fidei, magis debent circa baptismum tradi, quam circa hoc sacramentum, sicut doctrina apostolica et evangelica.

5. Præterea, in omni sacramento exigitur devotio fidelium. Non ergo magis in hoc sacramento quàm in aliis deberet excitari devotio fidelium per laudes divinas, et per admonitiones; putà, cùm dicitur « Sursum corda. >>

6. Præterea, minister hujus sacramenti est sacerdos,

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 1, qu. 1, art. 5, quæstiune. 1, ad 2; et dist. 8, in exposit. litteræ ; et dist. 13, in exposit. etiam lit.; et dist. 15, qu. 4, art. 3, quæstiunc. 1, in corp.; et I Timoth., II, lect. 1, col. 2, in princip.

dictum est (qu. 82, art. 1). Omnia ergo quæ in hoc sacramento dicuntur à sacerdote dici deberent, et non quædam à ministris, quædam à choro.

7. Præterea, hoc sacramentum per certitudinem operatur virtus divina. Superfluè ergo sacerdos petit hujus sacramenti perfectionem, cùm dicit : « Quam oblationem tu Deus in omnibus, » etc.

8. Præterea, sacrificium novæ legis multò est excellentius quàm sacrificium antiquorum patrum. Inconvenienter ergo sacerdos petit quòd hoc sacrificium habeatur sicut sacrificium Abel, Abrahæ, et Melchisedech.

9. Præterea, corpus Christi, sicut non incipit esse in hoc sacramento per loci mutationem ut suprà dictum est (qu. 75, art. 2), ità etiam nec esse desinit. Inconvenienter ergo sacerdos petit « Jube hæc perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum. >>

Sed contra est, quòd dicitur De consecratione, dist. 1: «Jacobus, frater Domini secundùm carnem, cui primùm credita est Hierosolymitana Ecclesia, et Basilius Cæsariensis episcopus, ediderunt Missæ celebrationem. » Ex quorum auctoritate patet convenienter singula circa hoc dici.

(CONCLUSIO. Quæcumque circa eucharistiæ sacramentum in Missa aguntur, magna ratione instituta sunt.)

Respondeo dicendum, quòd quia in hoc sacramento totum mysterium nostræ salutis comprehenditur, ideo præ cæteris sacramentis cum majori solemnitate agitur. Et quia scriptum est Eccles., IV: « Custodi pedem tuum ingrediens domum Domini. » Et Eccli., XVIII: « Ante orationem præpara animam tuam,» ideo ante celebrationem hujus mysterii, primò quidem præmittitur præparatio quædam, ad dignè agenda ea quæ sequuntur. Cujus præparationis prima pars est laus divina, quæ fit in introitu, secundùm illud Psal. XLIX : « Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. » Et sumitur hoc, ut pluries, de Psalmis, vel saltem cum Psalmo cantatur, quia, ut Dionysius dicit in III. cap. Eccles. hier., « Psalmi comprehendunt, per modum laudis, quidquid in sacra Scriptura continetur. » Secunda pars continet commemorationem præsentis miseriæ, dum miseri

cordia petitur dicendo: « Kyrie eleison; » ter quidem pro persona Patris; ter autem pro persona Filii, cùm dicitur : «Christe eleison; » et ter pro persona Spiritus sancti, cùm subditur: « Kyrie eleison, » contra triplicem miseriam ignorantiæ, culpæ et pœnæ, vel ad significandum quòd omnes personæ sunt in se invicem. Tertia autem pars commemorat cœlestem gloriam, ad quam tendimus post præsentem vitam et miseriam, dicendo : « Gloria in excelsis Deo, » quod cantatur in festis, in quibus commemoratur cœlestis gloria; intermittitur autem in officiis luctuosis, quæ ad commemorationem miseriæ pertinent. Quarta autem pars continet orationem, quam sacerdos pro populo facit, ut digui habeantur tantis mysteriis. Secundò autem præmittitur instructio fidelis populi, quia hoc sacramentum est mysterium fidei, ut suprà habitum est (qu. 78, art. 3). Quæ quidem instructio dispositivè quidem fit per doctrinam prophetarum et apostolorum, quæ in ecclesia legitur per lectores et subdiaconos. Post quam lectionem, cantatur à choro Graduale, quod significat profectum vitæ, et, Alleluia, quod significat spiritualem exultationem, vel Tractus, in officiis luctuosis, qui significat spiritualem gemitum; hæc enim consequi debent in populo ex prædicta doctrina. Perfectè autem populus instruitur per doctrinam Christi in Evangelio contentam, quæ à summis ministris legitur, scilicet à diaconis. Et quia Christo credimus tanquam divinæ veritati, secundùm illud Joan., VIII: « Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi. » Lecto Evangelio, symbolum fidei cantatur, in quo populus ostendit se per fidem Christi doctrinæ assentire. Cantatur autem hoc symbolum in festis de quibus fit aliqua mentio in symbolo, sicut in festis Christi, et beatæ Virginis, et Apostolorum, qui hanc fidem fundaverunt, et aliis hujusmodi. Sic igitur, populo præparato et instructo, consequenter acceditur ad celebrationem mysterii, quod quidem offertur ut sacrificium, et consecratur et sumitur ut sacramentum. Unde primò peragitur oblatio; secundò consecratio materiæ oblatæ ; tertiò ejusdem perceptio.

et

Circa oblationem verò duo aguntur; scilicet laus populi, in cantu Offertorii, per quod significatur lætitia offerentium, oratio sacerdotis, qui petit ut oblatio populi sit Deo accepta,

unde et in I. Paralip., XXIX, dixit David : « Ego in simplicitate cordis mei, lætus obtuli universa hæc, et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria; » et postea orat dicens : « Domine Deus, custodi hanc voluntatem. » Deinde circa consecrationem, quæ supernaturali virtute agitur, primò excitatur populus ad devotionem in Præfatione, unde et monetur, « sursum corda habere ad Dominum. » Et ideo, finitâ Præfatione, populus devotè laudat divinitatem Christi, cum angelis dicens: « Sanctus, Sanctus, Sanctus; » et humanitatem, cum pueris dicens : « Benedictus qui venit, » etc. Deinde sacerdos secretò commemorat, primò quidem, pro quibus hoc sacrificium offertur, scilicet pro universali Ecclesia, et « pro his qui sublimitate sunt constituti,» I. Timoth., II, et specialiter quosdam qui offerunt, vel pro quibus offertur. Secundò, commemerat sanctos, quorum patrocinia implorat pro prædictis, cùm dicit : « Communicantes et memoriam venerantes, etc. » Tertiò, petitionem concludit cùm dicit : « Ut hæc oblatio sit illis pro quibus offertur salutaris. >>

Deinde accedit ad ipsam consecrationem; in qua primò petit consecrationis effectum, cùm dicit : « Quam oblationem ut Deus, » etc. Secundò, consecrationem peragit per verba Salvatoris, cùm dicit : « Qui pridie, » etc. Tertiò, excusat præsumptionem per obedientiam ad mandatum Christi, cùm dicit : « Unde et memores. » Quartò, petit hoc sacrificium peractum esse Deo acceptum, cùm dicit : « Supra quæ propitio,» etc. Quintò, petit hujus sacrificii et sacramenti effectum : Primò quidem, quantùm ad ipsos sumentes, cùm dicit : « Supplices te rogamus. » Secundò, quantùm ad mortuos, qui jam sumere non possunt, cùm dicit : « Memento etiam Domine, » etc. Tertiò, specialiter quantùm ad ipsos sacerdotes offerentes, cùm dicit: « Nobis quoque peccatoribus, » etc.

Deinde agitur de perceptione sacramenti; et primò præparatur populus ad percipiendum: primò quidem, per orationem communem totius populi (quæ est oratio dominica, in qua petimus panem quotidianum nobis dari), et etiam privatam, quam specialiter sacerdos pro populo offert, cùm dicit : « Libera nos quæsumus, Domine,» etc. Secundò, præparatur po

pulus per pacem, quæ datur dicendo: « Agnus Dei; » est enim hoc sacramentum unitatis et pacis, ut suprà dictum est (qu. 79, art. 1). In Missis tamen defunctorum, in quibus sacrificium offertur non pro pace præsenti, sed pro requie mortuorum, pax intermittitur. Deinde sequitur perceptio sacramenti, primò percipiente sacerdote, et postmodum aliis dante; quia, ut Dionysius dicit cap. III. Eccles. hierarch., « ille qui aliis divina tradit, primò debet ipse particeps esse. >> Ultimò autem tota Missæ celebratio in gratiarum actione terminatur, populo exultante pro sumptione mysterii (quod significat cantus post communionem), et sacerdote per orationem gratias offerente, sicut et Christus, celebrata cœnâ cùm discipulis, hymnum dixit, ut dicitur Matthæi, XXVI.

Ad primum ergo dicendum, quòd consecratio solis verbis Christi conficitur. Alia verò necesse est addere ad præparationem populi sumentis, sicut dictum est (in corp.).

Ad secundum dicendum, quòd sicut dicitur Joan., ultim., multa sunt à Domino facta vel dicta, quæ Evangelistæ non scripserunt; inter quæ fuit hoc quod Dominus in cœna oculos levavit in cœlum; quod tamen Ecclesia ex traditione apostolorum habuit. Rationabile enim videtur, ut qui in suscitatione Lazari, ut habetur Joan., XI, et in oratione, quam pro discipulis fecit, Joan., XVII, oculos levavit ad Patrem, in hujus sacramenti institutione multò magis hoc fecerit, tanquam in re potiori. Quod autem dicitur: « Manducate, » et non : « Comedite,» non differt quantùm ad sensum; nec multùm refert quid dicatur, præsertim cùm verba illa non sint de forma, ut suprà dictum est (qu. 78, art. 1 et 2). Quod autem additur, << omnes,» intelligitur in verbis Evangelii, licèt non exprimatur, quia ipse dixerat Joann., VI: « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis (1). »

Ad tertium dicendum, quòd eucharistia est sacramentum totius ecclesiasticæ unitatis. Et ideo specialiter in hoc sacramento, magis quàm in aliis, debet fieri mentio de omnibus quæ pertinent ad salutem totius Ecclesiæ.

(1) Et quia porrigendo calicem dixit, Matth., XXVI, 27:

Bibite ex hoc omnes.

« ÖncekiDevam »