Sayfadaki görseller
PDF
ePub

pœnitentiam egerit gens illa à malo quod fecit, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. » Et sic è contrario videtur quòd si homo pœnitentiam non agat, Deus ei non remittat offensam.

(CONCLUSIO. Nullum actuale peccatum sine pœnitentiæ virtute potest in hac vita remitti.)

Respondeo dicendum, quòd impossibile est peccatum actuale mortale sine pœnitentia remitti, loquendo de pœnitentia quæ est virtus. Cùm enim peccatum sit Dei offensa, eo modo Deus peccatum remittit, quo remittit offensam in se commissam. Offensa autem directè opponitur gratiæ; ex hoc enim dicitur aliquis alteri esse offensus, quòd repellit eum à gratia sua. Sicut autem habitum est in II part. (1 2, qu. 110, art. 1), hoc interest inter gratiam Dei et gratiam hominis, quòd gratia hominis non causat, sed præsupponit bonitatem veram vel apparentem in homine grato; sed gratia Dei causat bonitatem in homine grato, eo quòd bona voluntas Dei, quæ in nomine gratiæ intelligitur, est causa omnis boni creati. Unde potest contingere quòd homo remittat offensam, qua offensus est alicui absque aliqua immutatione voluntatis ejus; non autem contingere potest quòd Deus remittat offensam alicui absque immutatione voluntatis ejus. Offensa autem peccati mortalis procedit ex hoc quòd voluntas hominis est aversa à Deo per conversionem ad aliquod bonum commutabile unde requiritur ad remissionem divinæ offensæ, quòd voluntas hominis sic immutetur, ut convertatur ad Deum cum detestatione conversionis prædictæ et proposito emendandi, quod pertinet ad rationem pœnitentiæ, secundùm quòd est virtus; et ideo impossibile est quòd peccatum alicui remittatur sine pœnitentia secundùm quòd est virtus. Sacramentum autem pœnitentiæ (sicut suprà dictum est) perficitur per officium sacerdotis ligantis et solventis, sine quo potest Deus peccatum remittere, sicut remisit Christus mulieri adulteræ, ut legitur Joan., VIII, et peccatrici, ut legitur Luc., IX. Quibus tamen nou remisit peccata sine virtute pœnitentiæ; nam sicut Gregorius dicit in Homil. XXXIV: «Per gratiam traxit intus (scilicet ad pœnitentiam), quam per misericordiam suscepit foris. »

Ad primum ergo dicendum, quòd in pueris non est nisi peccatum originale, quod non consistit in actuali deordinatione voluntatis, sed in quadam habituali deordinatione naturæ, ut in II part. habitum est (12, qu. 83, art. 1); et ideo remittitur eis peccatum cum habituali immutatione per infusionem gratiæ et virtutum, non autem cum actuali. Sed adulto, in quo sunt actualia peccata, quæ consistunt in deordinatione actuali voluntatis, non remittuntur peccata etiam in baptismo sine actuali immutatione voluntatis, quod fit per pœnitentiam.

Ad secundum dicendum, quòd ratio illa procedit de pœnitentia, secundùm quòd est sacramentum.

Ad tertium dicendum, quòd misericordia Dei est majoris virtutis quàm misericordia hominis, in hoc quòd immutat voluntatem hominis ad pœnitendum, quod misericordia hominis facere non potest.

ARTICULUS III.

Utrùm possit per pœnitentiam unum peccatum sine alio remitti.

Ad tertium sic proceditur (1). Videtur quòd possit per pœnitentiam unum peccatum sine alio remitti. Dicitur enim Amos, IV: « Plui super unam civitatem, et super aliam civitatem non plui; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit; » quod exponens Gregorius super Ezech. dicit (Homil. X): « Cùm ille qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex parte arida manet, quia sunt qui cùm quædam vitia resecant, in aliis graviter perdurant. » Ergo potest unum peccatum per pœnitentiam dimitti sine alio.

2. Præterea, Ambrosius super Psalm. « Beati immaculati in via,» dicit quòd « prima consolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus; secunda per punitionem, ubi etsi fides

(1) De his etiam suprà, 1 2, qu. 73, art. 1; et III Sent., dist. 36, art. 5; ut et IV Sent., dist. 15, qu. 1, art. 3, quæstjunc. 1; et dist. 16, qu. 2, art. 2, quæstiunc. 2; et dist. 18, qu. 2, art. 5, quæstiunc. 3, ad 1.

[ocr errors]

desit, pœna satisfacit et relevat. » Potest ergo aliquis relevari ab aliquo peccato, manente peccato infidelitatis.

3. Præterea, eorum quæ non necesse est esse simul, unum potest auferri sine alio. Sed peccata, ut in II part. habitum est (qu. 72, art. 1), non sunt connexa, et ita unum eorum potest esse sine alio. Ergo etiam unum eorum potest remitti sine alio per pœnitentiam.

4. Præterea, peccata sunt debita quæ nobis relaxari petimus, cùm dicimus in oratione Dominica: « Dimitte nobis debita nostra, etc. » Sed homo quandoque dimittit unum debitum sine alio. Ergo etiam Deus per pœnitentiam dimittit unum peccatum sine alio.

5. Præterea, per dilectionem Dei relaxantur hominibus peccata, secundùm illud Jerem., XIII : « In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. » Sed nihil prohibet quin Deus diligat hominem quantum ad unum, et sit ei offensus quantum ad aliud : sicut peccatorem diligit quantum ad naturam, odit autem quantum ad culpam. Ergo videtur possibile quòd Deus per pœnitentiam remittat unum peccatum sine alio. Sed contra est, quod Augustinus dicit in lib. De Pœnitentia {verâ et falsâ, sicut suprà, cap. 9): «Sunt plures quos pœnitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi quædam in quibus delectantur, non animadvertentes Dominum simul inutum et surdum à dæmonio liberasse, per hoc docens nos nunquam nisi de omnibus sanari. »

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Cùm nullum peccatum mortale sine gratia ac pœnitentia remitti possit, omne verò peccatum mortale gratiæ et pœnitentiæ repugnet, fieri non potest ut per virtutem pœnitentiæ unum peccatum sine alio remittatur.)

Respondeo dicendum, quòd impossibile est per pœnitentiam unum peccatum sine alio remitti. Primò quidem, quia peccatum remittitur in quantum tollitur Dei offensa per gratiam; unde in II part. habitum est (1 2, qu. 109, art. 7, et qu. 113, art. 2), quòd nullum peccatum potest remitti sine gratia. Omne autem peccatum mortale contrariatur gratiæ, et excludit eam: unde impossibile est quòd unum peccatum sine alio remittatur. Secundò, quia (sicut ostensum est) peccatum mortale non potest sine vera pœnitentia remitti, ad

quam pertinet deserere peccatum, in quantum est contra Deum, quod quidem est commune omnibus mortalibus. Ubi autem est eadem ratio, et idem effectus: unde non potest esse verè pœnitens, qui de uno peccato pœnitet, et non de alio; si enim displiceret ei illud peccatum, quia est contra Deum super omnia dilectum (quod requiritur ad rationem veræ pœnitentiæ), sequeretur quòd de omnibus peccatis pœniteret : unde sequitur quòd impossibile sit unum peccatum per pœnitentiam remitti sine alio. Tertiò, quia hoc esset contra perfectionem misericordiæ Dei, cujus perfecta sunt opera, ut dicitur Deuter., XXXII; unde cujus miseretur, totaliter miseretur; et hoc est quod Augustinus dicit in lib. De Pœnitentia: << Quædam impietas infidelitatis est, ab illo qui justus et justitia est, dimidiam sperare veniam. »

Ad primum ergo dicendum, quòd illud verbum Gregorii non est intelligendum quantum ad remissionem culpæ, sed quantum ad cessationem ab actu, quia interdum ille qui plura peccata consuevit committere, deserit unum, non tamen aliud. Quod quidem fit auxilio divino, quod tamen non pertingit usque ad remissionem culpæ.

Ad secundum dicendum, quòd in verbo illo Ambrosii fides non potest accipi, qua creditur in Christum ; quia, ut Augustinus (Tractat. LXXXIX in Joan.), dicit super illud Joan., XV: « Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent (scilicet infidelitatis); hoc enim est peccatum quo tenentur cuncta peccata. » Sed accipitur fides pro conscientia, quia interdum per pœnas quas quis patienter sustinet, consequitur remissionem peccati, cujus conscientiam non habet.

Ad tertium dicendum, quòd peccata quamvis non sint connexa quantum ad conversionem ad bonum commutabile, sunt tamen connexa quantum ad aversionem à bono incommutabili, in qua conveniunt omnia peccata mortalia. Et ex hac parte habent rationem offense, quam oportet per pœnitentiam tolli.

Ad quartum dicendum, quòd debitum exterioris rei (putà pecuniæ ) non contrariatur amicitiæ, ex qua debitum remittitur; et ideo potest unum dimitti sine alio. Sed debitum culpæ contrariatur amicitiæ; et ideo una culpa vel offensa non

remittitur sine altera; ridiculum enim videtur quòd etiam ab homine aliquis veniam peteret de una offensa, et non de alia.

Ad quintum dicendum, quòd dilectio qua Deus diligit hominis naturam, non ordinatur ad bonum gloriæ, à quo impeditur homo per quodlibet peccatum mortale. Sed dilectio gratiæ per quam fit remissio peccati mortalis, ordinat hominem ad vitam æternam, secundùm illud Rom., VI: « Gratia Dei, vita æterna. » Unde non est similis ratio.

ARTICULUS IV.

Utrùm remissá culpá per pœnitentiam, remaneat reatus репа.

Ad quartum sic proceditur (1). Videtur quòd remissâ culpâ per pœnitentiam, non remaneat reatus pœnæ. Remotâ enim causâ removetur effectus. Sed culpa est causa reatûs pœnæ ; ideo enim est aliquis dignus pœnâ, quia culpam commisit. Ergo remisså culpâ non potest remanere reatus pœnæ.

2. Præterea, sicut Apostolus dicit, Rom., V : « Donum Christi efficacius est quàm peccatum Adæ. » Sed peccando homo simul incurrit culpam et pœnæ reatum. Ergo multò magis per donum gratiæ simul remittitur culpa, et tollitur pœnæ reatus.

3. Præterea, remissio peccatorum fit in pœnitentia per virtutem passionis, secundùm illud Rom., III: «Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, propter remissionem præcedentium delictorum. » Sed passio Christi est sufficienter satisfactoria pro omnibus peccatis, ut suprà habitum est (qu. 48, art. 2). Non ergo post remissionem culpæ remanet aliquis reatus pœnæ.

Sed contra est, quod II Reg., XI, dicitur, quòd cùm David pœnitens dixisset ad Nathan : « Peccavi Domino, » dixit Nathan ad illum : « Dominus quoque transtulit peccatum tuum,

(1) De his etiam suprà, qu. 67, art. 3, ad 3, et qu. 69, art. 10, ad 3; ut et IV Sent., dist. 14, qu. 2, art. 1; et ad Rom., XI, lect. 4, col. 4; et ad Hebr., VI, col. 4.

« ÖncekiDevam »