Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ARTICULUS IV.

Utrùm aliquis licitè possit confiteri peccatum quod non habet

Ad quartum sic proceditur. Videtur quòd aliquis licitè possit confiteri peccatum quod non habet. Quia, ut dicit Gregorius, << bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est. » Ergo ad bonam mentem pertinet, ut de illis culpis se accuset, quas non commisit.

2. Præterea, aliquis per humilitatem reputat se deteriorem aliquo, qui est manifestus peccator, et in hoc est commen dandus. Sed quod corde quis æstimat, licet ore confiteri. Ergo licitè potest confiteri se habere gravius peccatum quàm habeat.

3. Præterea, aliquis quandoque dubitat de peccato aliquo, utrùm sit mortale vel veniale, et talis debet de illo, ut videtur, confiteri ut de mortali. Ergo aliquis debet confiteri aliquandò peccatum quod non habet.

4. Præterea, satisfactio ex confessione ordinatur. Sed aliquis potest satisfacere de peccato, quod non commisit. Ergò etiam potest confiteri peccatum quod non fecit.

Sed contra Quicumque dicit se fecisse quod non fecit, mentitur. Sed nullus in confessione mentiri debet, cùm omne mendacium sit peccatum. Ergo nullus debet confiteri peccatum quod non fecit.

Præterea, in judicio exteriori non debet aliquod crimen alicui impingi, quod non potest per testes idoneos probari; sed testis in foro pœnitentiæ est conscientia: ergo aliquis non debet se accusare de peccato, quod in conscientia sua non habet.

(CONCLUSIO.- Cùm per confessionem debeat pœnitens conscientiam suam confessori suo manifestam facere; patet, quòd nullatenus licet peccatum quod quis non habet, confiteri.)

Respondeo dicendum, quòd per confessionem debet pœnitens se confessori suo manifestare. Ille autem, qui aliud sacerdoti de se loquitur, quàm in sua conscientia habeat, sive bonum, sive malum, non se sacerdoti manifestat, sed magis

occultat: et ideo non est idonea confessio. Sed ad hoc quòd sit idonea, requiritur quòd os cordi concordet, ut solum hoc os accuset, quod conscientia tenet.

Ad primum ergo dicendum, quòd agnoscere culpam ubi culpa non est, potest esse dupliciter: uno modo, ut intelligatur quantùm ad substantiam actus; et sic non est verum : non enim ad bonam mentem pertinet, sed ad errantem, ut se actum aliquem commisisse agnoscat, quem non commisit : alio modo, quantùm ad conditionem actus; et sic verum est quod Gregorius dicit; quia justus in actu, qui de se bonus est, formidat ne aliquis defectus ex parte sua fuerit. Et sic dicitur, Job, IX: «Verebar omnia opera mea. » Et ideo ad bonam mentem etiam pertinet, ut hanc formidinem, quam corde tenet, lingua accuset.

Et per hoc etiam patet solutio ad secundum, quia justus qui est verè humilis, non reputat se deteriorem, quantùm ad perpetrationem actus, qui sit pejor ex genere; sed quia timet ne in his quæ benè agere videtur, per superbiam graviùs delinquat.

Ad tertium dicendum, quòd quando aliquis dubitat de aliquo peccato an sit mortale, tenetur illud confiteri dubitatione manente; quia qui aliquid committit vel omittit, in quo dubitat esse peccatum mortale, peccat mortaliter, discrimini se committens. Et similiter periculo se committit, quí de hoc quod dubitat esse mortale, negligit confiteri; non tamen debet asserere illud mortale esse, sed dubitativè loqui, et judicium sacerdotis expectare, cujus est discernere inter lepram et lepram. Ad quartum dicendum, quòd ex hoc, quòd homo satisfacit pro peccato, quod non commisit, non incurrit mendacium, sicut cùm quis confitetur peccatum, quod non credit se fecisse; si autem dicat peccatum quod non fecit, dum credit se fecisse, non mentitur; et ideò non peccat si eo modo dicat sicut est in corde suo.

ARTICULUS V.

Utrùm statim teneatur quis confiteri.

Ad quintum sic proceditur. Videtur quòd statim teneatur quis confiteri; dicit enim Hugo de S. Victore (1): « Si necessitas non est, quæ prætendatur, contemptus non excusatur. » Sed quilibet tenetur vitare contemptum. Ergo quilibet tenetur statim confiteri, cum potest.

2. Præterea, quilibet tenetur plus facere ad evadendum morbum spiritualem, quàm ad evadendum morbum corporalem. Sed aliquis infirmus corporaliter, non sine detrimento salutis medicum requirere tardat. Ergo videtur quòd non possit esse sine detrimento salutis, quòd aliquis sacerdoti, cujus copiam habet, non statim de peccato confiteatur.

3. Præterea, illud quod sine termino debetur, statim debetur. Sed sine termino debet homo confessionem Deo. Ergo tenetur ad statim.

Sed contra, in Decretali (2) simul datur tempus determinatum de confessione et de Eucharistiæ perceptione. Sed aliquis non peccat, si non percipiat Eucharistiam ante tempus à jure determinatum. Ergo nec peccat, si ante tempus illud non confiteatur.

Præterea, quicumque illud omittit, ad quod ex præcepto tenetur, peccat mortaliter. Si ergo aliquis non statim confiteatur quandò habet copiam sacerdotis, si ad statim confitendum teneretur, peccaret mortaliter, et eadem ratione alio tempore, et sic deinceps; et ita multa peccata mortalia homo

(1) Lib. II De Sacr., pag. 14, cap. 8, et lib. I, pag. 12, cap. 1.

(2) Decretal., lib. V, tit. 38, cap. 12, quæ sic habet : Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio Sacerdoti, et injunctam sibi pænitentiam propriis viribus studeat adimplere; suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiæ sacramentum.

incurreret pro una pœnitentiæ dilatione; quod videtur inconveniens.

(CONCLUSIO. Quanquam statim omnes de suis dolere peccatis teneantur, et confessionem differre, periculo non careat; de necessitate tamen salutis non est, ut statim peccata sua quis confiteatur, sed habita copia confessoris, et statutis ab Ecclesia pro pœnitentia temporibus.)

Respondeo dicendum, quòd cùm propositum confitendi sit annexum contritioni, tunc tenetur aliquis ad hoc propositum, quandò ad contritionem tenetur, scilicet quandò peccata memoriæ occurrunt, præcipuè cùm in periculo mortis existit, aut in aliquo articulo, in quo sine peccati remissione oporteat eum peccatum incurrere. Sicut cùm tenetur sacerdos ad celebrandum, si non desit copia sacerdotis, confiteri tenetur; aut si desit, saltem confiteri tenetur, et habere propositum confitendi, copia sacerdotis oblata. Sed ad confessionem actualiter faciendam obligatur aliquis dupliciter : uno modo, per accidens, scilicet quandò ad aliquid tenetur, quod non potest sine peccato facere nisi confessus: tunc enim confiteri tenetur; sicut si debeat Eucharistiam percipere, ad quam nullus post peccatum mortale, nisi confessus, accedere debet, copia sacerdotis oblata, et necessitate non urgente. Et inde venit obligatio, qua Ecclesia omnes obligat ad semel in anno confitendum, quia instituit ut semel in anno, scilicet in Paschate, omnes sacram communionem accipiant, et ideo ante tempus illud omnes confiteri tenentur. Alio modo obligatur aliquis ad confessionem per se; et sic videtur esse eadem ratio de confessione et de baptismo differendo; quia utrumque est sacramentum necessitatis. Ad baptismum autem percipiendum non tenetur aliquis statim postquam habet propositum baptismi, ita quòd peccet mortaliter nisi statim baptizetur; nec est aliquod tempus determinatum, ultra quod si baptismum differat, peccatum mortale incurrat. Sed potest contingere quòd in dilatione baptismi mortale erit peccatum, vel non erit; et hoc pensandum est ex causa dilationis, quia, sicut dicit Philosophus in octavo Physicorum : « Voluntas non retardat facere aliquod opus volitum, nisi propter aliquam causam rationabilem. » Unde si causa dilationis baptismi mortale peccatum

annexum habeat, utpotè si propter contemptum, vel aliquid hujusmodi, baptismum differat, dilatio erit peccatum mortale; aliàs non. Et ideo idem videtur esse de confessione, quæ non est majoris necessitatis, quàm baptismus. Et quia ea quæ sunt de necessitate salutis, tenetur homo in hac vita implere; ideo, si periculum mortis immineat, etiam per se loquendo obligatur aliquis ad confessionem faciendam tunc, vel baptismum suscipiendum. Et propter hoc etiam Jacobus simul (1) præceptum edidit de confessione facienda et de extrema unctione suscipienda. Et ideo videtur probabilis eorum opinio, qui dicunt, quòd non tenetur homo ad statim confitendum, quamvis periculosum sit differre. Alii autem dicunt quòd tenetur contritus ad statim confitendum, debita opportunitate oblata secundùm rectam rationem. Nec obstat quòd Decretalis terminum præfigat, ut semel in anno confiteatur; quia Ecclesia non indulget dilationi, sed prohibet negligentiam in majori dilatione; unde per Decretalem illam non excusatur à culpa dilationis quantùm ad forum conscientiæ, sed excusatur à pœna quantùm ad forum Ecclesiæ, ut non privetur debita sepultura, si morte præventus fuerit ante tempus illud. Sed hoc videtur nimis durum; quia præcepta affirmativa non obligant ad statim, sed ad tempus determinatum, non quidem ex hoc quòd tunc commodè impleri possunt (quia tunc si non daret aliquis eleemosynam de superfluo, quandocumque pauper monstraretur, peccaret mortaliter, quod falsum est); sed ex hoc quòd tempus necessitatem urgentem adducit; et ideo non oportet quod si statim oblata opportunitate non confiteatur, etiamsi major opportunitas non expectetur, aliquis peccet mortaliter; sed quandò ex articulo temporis necessitas confessionis inducitur. Nec hoc est ex indulgentia Ecclesiæ, quòd non teneatur ad statim; sed ex natura præcepti affirmativi: undè ante Ecclesiæ statutum, etiam minùs tenebatur. Quidam verò dicunt, quòd sæculares

(1) Qui postquam discerat, V, 14 : Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et, si in peccalis sit, remittentur ei; statim addit, V, 16: Confitemini ergo alterutrum peccata vestra.

« ÖncekiDevam »