Sayfadaki görseller
PDF
ePub

non tenentur ante quadragesimale tempus confiteri, quod est eis pœnitentiæ tempus, sed religiosi tenentur ad statim, quia totum tempus est eis pœnitentiæ tempus. Sed hoc nihil est; quia religiosi non tenentur ad alia, quàm cæteri homines, nisi ad quæ ex voto se obligaverunt, cujusmodi non est confessio.

Ad primum ergo dicendum, quod Hugo (1) loquitur de illis, qui sine sacramento decedunt.

Ad secundum dicendum, quòd non est de necessitate salutis corporalis, ut statim medicus quæratur, nisi quandò necessitas curationis incumbit, et similiter est de morbo spirituali.

Ad tertium dicendum, quòd retentio rei alienæ invito domino, contrariatur præcepto negativo, quod obligat semper et ad semper; et ideo tenetur semper ad statim reddendum. Secus est autem de impletione præcepti affirmativi, quod obligat semper, sed non ad semper. Unde non tenetur aliquis ad statim implendum.

ARTICULUS VI.

Utrùm possit cum aliquo dispensari, ne confiteatur.

Ad sextum sic proceditur. Videtur quòd possit cum aliquo dispensari ne confiteatur homini peccata. Præcepta enim quæ sunt de jure positivo, subjacent dispensationi Prælatorum Ecclesiæ. Sed confessio est hujusmodi, ut ex dictis patet. Ergo potest dispensari cum aliquo, ut non confiteatur.

2. Præterea, illud quod ab homine institutum est, potest etiam ab homine dispensationem recipere. Sed confessio non

(1) Ita legitur in libro De anima, quem alii ad Hugonem à Sancto Victore, alii ad S. Bernardum referunt : Quòd si fortè peccator verè pœnileat, sed intercurrente articulo necessitatis ad confessionem pervenire non possit, confidenter credere debemus quòd summus Sacerdos complet in eo quod mortalis non potuit; et quod jam apud Deum factum constat, quod homo quidem verè voluit, sed non valuit adimplere; quia confessionem non contemplus exclusit, sed impedivit necessitas.

legitur à Deo instituta, sed ab homine, Jacobi, V : « Confitemini alterutrum peccata vestra. Habet autem Papa potestatem dispensandi in iis quæ per Apostolos instituta sunt, sicut patet

de bigamis. Ergo etiam potest cum aliquo dispensare ne confiteatur.

Sed contra pœnitentia, cujus pars est confessio, est sacramentum necessitatis, sicut et baptismus. Cùm ergo in baptismo nullus dispensare possit, nec in confessione aliquis dispensare poterit. (CONCLUSIO. · Cùm confessio sit juris divini, non potest aliqua auctoritate dispensari, ut quis ex vi sacramenti ad eam obligatus, nunquam confiteatur.)

[ocr errors]

Respondeo dicendum, quòd ministri Ecclesiæ instituuntur in Ecclesia divinitus fundata, et ideo institutio Ecclesiæ præsupponitur ad operationem ministrorum, sicut opus creationis præsupponitur ad opus naturæ : et quia Ecclesia fundatur in fide et in sacramentis; ideo ad ministros Ecclesiæ novos articulos fidei edere, aut editos removere, aut nova sacramenta instituere, aut instituta removere, non pertinet; sed hoc est potestatis excellentiæ, quæ soli debetur Christo, qui est Ecclesiæ fundamentum. Et ideò, sicut Papa non potest dispensare, ut aliquis sine baptismo salvetur; ita nec quòd salvetur sine confessione secundùm quòd obligat ex ipsa vi sacramenti. Sed potest dispensare in confessione secundùm quòd obligat ex præcepto Ecclesiæ, ut possit aliquis diutiùs confessionem differre, quàm ab Ecclesia institutum sit.

Ad primum ergo dicendum, quòd præcepta juris divini non minùs obligant, quàm præcepta juris naturalis ; unde sicut non potest dispensari in jure naturali, ita nec in jure positivo divino.

Ad secundum dicendum, quòd præceptum de confessione non est ab homine primò institutum, quamvis sit à Jacobo promulgatum; sed à Deo institutionem habuit, quamvis expressa ipsius institutio non legatur. Tamen quædam præfiguratio ipsius invenitur, et in hoc quòd Joanni confitebantur peccata sua, qui baptismo ipsius ad gratiam Christi præparabantur; et in hoc quòd Dominus sacerdotibus leprosos transmisit, qui quamvis non essent novi Testamenti sacerdotes, tamen in eis novi Testamenti sacerdotium significabatur.

QUESTIO VII.

De quidditate confessionis, in tres articulos divisa.

Deinde considerandum est de quidditate confessionis.

Et circa hoc quæruntur tria: 1o Utrùm Augustinus convenienter definiat confessionem. 2o Utrùm confessio sit actus virtutis. 3o Utrùm confessio sit actus pœnitentiæ virtutis.

ARTICULUS I.

Utrùm Augustinus convenienter definiat confessionem.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd Augustinus inconvenienter definiat confessionem, dicens : « Confessio est per quam morbus latens spe veniæ aperitur. » Morbus enim contra quem confessio ordinatur, peccatum est. Sed peccatum aliquando est apertum. Ergo non debuit dicere morbum latentem esse, cujus confessio est medicina.

2. Præterea, principium pœnitentiæ est timor. Sed confessio est pars pœnitentiæ. Ergo non debuit pro causa confessionis ponere spem, sed magis timorem.

3. Præterea, illud quod sub sigillo ponitur, non aperitur, sed magis clauditur. Sed peccatum quod quis confitetur, sub sigillo confessionis ponitur. Ergo non aperitur in confessione peccatum, sed magis clauditur.

4. Præterea, inveniuntur aliæ quædam definitiones ab ista differentes. Gregorius enim dicit, quòd « confessio est peccatorum detestatio et ruptio vulneris. » Quidam verò dicunt, quòd confessio « est coram sacerdote legitima peccatorum declaratio. » Quidam autem dicunt sic: « Confessio est sacramentalis delinquentis accusatio, ex erubescentia et per claves Ecclesiæ satisfactoria, obligans ad peragendam pœnitentiam injunctam. » Ergo videtur quòd præassignata definitio, cùm non omnia contineat, quæ in his continentur, insufficiens sit.

[ocr errors][merged small]

(CONCLUSIO. Confessio est per quam latens morbus spe veniæ aperitur.)

Respondeo dicendum, quòd in actu confessionis plura consideranda occurrunt : primò, ipsa substantia actûs sive genus ejus, quod est manifestatio quædam; secundò, de quo fiat, scilicet de peccato; tertiò, cui fiat, scilicet sacerdoti; quartò, causa ejus, scilicet spes veniæ; quintò, effectus ejus, scilicet absolutio a parte pœnæ, et obligatio ad aliam partem exolvendam. In prima ergo definitione Augustini tangitur et substantia actus, in apertione; et de quo sit confessio, cùm dicitur, morbus latens; et causa, in spe veniæ : et in aliis definitionibus tanguntur aliqua de illis quinque assignatis, ut cuilibet inspicienti patet.

Ad primum ergo dicendum, quòd quamvis sacerdos aliquando sciat ejus peccatum ut homo, non tamen scit ut Christi vicarius; sicut etiam judex aliquando scit aliquid ut homo, quod nescit ut judex: et quantùm ad hoc, per confessionem aperitur. Vel dicendum, quòd quamvis actus exterior in aperto sit, actus tamen interior, qui principium est actus exterioris in occulto est; et ideo oportet quòd per confessionem aperiatur.

Ad secundum dicendum, quòd confessio præsupponit charitatem qua quis vivus efficitur, ut in littera dicitur (Sent., lib. IV, dist. XVIII, § D): Contritio autem est in qua datur charitas. Timor autem servilis, qui est sine spe, est prævius ad charitatem. Sed habens charitatem magis movetur ex spe, quàm ex timore; et ideo causa confessionis ponitur potiùs spes, quàm timor.

Ad tertium dicendum, quòd peccatum in qualibet confessione aperitur sacerdoti, et clauditur aliis confessionis sigillo. Ad quartum dicendum, quòd non oportet in qualibet definitione omnia tangere, quæ ad rem definitam concurrunt; et ideo inveniuntur quædam definitiones sive assignationes datæ penes unam causam, quædam penes aliam.

ARTICULUS II.

Utrùm confessio sit actus virtutis.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd confessio non sit actus virtutis. Omnis enin actus virtutis est de jure naturali, quia « ad virtutes apti sumus à natura, »ut Philosophus dicit in II. Ethicor. Sed confessio non est de jure naturali. Ergo non est actus virtutis.

2. Præterea, actus virtutis magis convenire potest innocenti, quàm ei qui peccavit. Sed confessio peccati, de qua loquimur, non potest innocenti convenire. Ergo non est actus virtutis.

3. Præterea, gratia quæ est in sacramentis, aliquo modo differt à gratia, quæ est in virtutibus et donis. Sed confessio est pars sacramenti. Ergo non est actus virtutis.

Sed contra, præcepta legis sunt de actibus virtutum. Sed confessio cadit sub præcepto. Ergo est actus virtutis.

Præterea, non meremur, nisi actibus virtutum. Sed confessio est meritoria, quia cœlum aperit, ut in littera (1) Magister dicit, IV. Sent. (ubi suprà). Ergo videtur quòd sit actus virtutis.

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Cùm sit conditio ad virtutem pertinens, quod quis corde tenet, ore confiteri, confessio quæ in suî ratione conditionem hanc includit, bonum est ex genere, et actus virtutis.)

Respondeo dicendum, quòd ad hoc, quòd aliquis actus dicatur virtutis, ut priùs dictum est, sufficit quòd in sui ratione aliquam conditionem implicet, quæ ad virtutem pertineat. Quamvis autem non omnia quæ ad virtutem requiruntur, importet confessio, tamen importat ex suo nomine manifestationem alicujus, quod in conscientia tenet aliquis; sic enim simul in unum os et cor conveniunt: si enim quis aliquid proferat ore, quod corde non tenet, non est confessio, sed

(1) Ex Ambrosio, serm. 34, vel potiùs incerto auctore, ubi legitur: Confessio a morte animam liberat; confessio Paradisum aperit, confessio spem salvandi tribuit.

« ÖncekiDevam »