Sayfadaki görseller
PDF
ePub

fictio. Hæc autem conditio ad virtutem pertinet, ut aliquis ore confiteatur quod corde tenet: et ideo confessio est bonum ex genere, et est actus virtutis; sed tamen potest malè fieri, nisi aliis debitis circumstantiis vestiatur.

Ad primum ergo dicendum, quòd ad confessionem modo debito faciendam ut oportet, et cujus oportet, et quandò, in generali inclinat ratio naturalis, et secundùm hoc confessio est de jure naturali; sed determinatio circumstantiarum quandò, et quomodo, et quid confiteri oporteat, et cui, hoc est ex institutione juris divini in confessione de qua loquimur; et sic patet quòd jus naturale inclinat ad confessionem, mediante jure divino, quo circumstantiæ determinantur, sicut etiam in omnibus est, quæ sunt de jure positivo.

Ad secundum dicendum, quòd illius virtutis cujus objectum est peccatum commissum, quamvis habitum possit innocens habere, tamen actum non habet, innocentia permanente; et ideo etiam confessio peccatorum, de qua nunc loquimur, non competit inuocenti, quamvis sit actus virtutis.

Ad tertium dicendum, quòd quamvis gratia sacramentorum et gratia virtutum sit alia, et alia; non tamen sunt contrariæ, sed disparatæ. Et ideo non est inconveniens, ut idem sit actus virtutis, secundùm quod ex libero arbitrio gratia informato procedit, et sit sacramentum vel pars sacramenti, secundùm quod est medicina in remedium peccati ordinata.

ARTICULUS III.

Utrùm confessio sit actus pœnitentiæ virtutis.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd confessio non sit actus pœnitentiæ virtutis. Quia actus illius virtutis est, quæ est causa ejus. Sed causa confessionis est spes veniæ, ut ex definitione inducta apparet. Ergo videtur quòd sit actus spes, et non pœnitentiæ.

2. Præterea, verecundia est pars temperantiæ. Sed confessio ex erubescentia operatur, ut ex præassignata definitione apparet. Ergo est actus temperantiæ, et non pœnitentiæ.

3. Præterea. actus pœnitentiæ innititur divinæ misericor→

diæ. Sed confessio magis innititur sapientiæ propter veritatem, quæ in ipsa esse debet. Ergo non est actus pœnitentiæ.

4. Præterea, ad pœnitentiam movet articulus de judicio (1), propter timorem, qui pœnitentiæ origo est. Sed ad confessionem movet articulus de vita æterna, quia est propter spem veniæ. Ergo non est actus pœnitentiæ.

5. Præterea, ad virtutem veritatis pertinet ut ostendat se quis talem, qualis est. Sed hoc facit confitens. Ergo confessio est actus virtutis quæ dicitur veritas, et non pœnitentiæ.

Sed contra pœnitentia ordinatur ad destructionem peccati. Sed ad hoc idem ordinatur confessio. Ergo est actus pœnitentiæ.

(CONCLUSIO. - Confessio est actus virtutis pœnitentiæ elicitus, quamvis imperativè ad multas virtutes, prout in earum finem trahi potest, pertinere possit.)

Respondeo dicendum, quòd hoc in virtutibus considerandum est, quòd quando supra objectum virtutis additur specialis ratio boni et difficilis, requiritur specialis virtus; sicut magni sumptus ad magnificentiam pertinent, quamvis communiter sumptus mediocres et donationes pertineant ad liberalitatem; ut patet in II. et IV. Ethicor. Et similiter est in confessione veri, quæ quamvis ad veritatis virtutem pertineat absolutè, tamen secundùm quòd aliqua ratio boni additur, ad aliam virtutem pertinere incipit; et ideo dicit Philosophus in IV. Ethic., quòd «< confessio, quæ fit in judiciis, non pertinet ad veritatis virtutem, sed magis ad justitiam; » et similiter confessio beneficiorum Dei in laudem divinam, non pertinet ad virtutem veritatis, sed ad virtutem latriæ; et ita etiam confessio peccatorum ad remissionem eorum consequendam, non pertinet elicitè ad virtutem veritatis, ut quidam dicunt,

(1) Hinc ea quæ leguntur, tum apud Matthæum, tum apud Lucam, III, 7 : Progenies viperarum, quis demonstrabti vobis fugere a ventura ira? Facile ergo fructum dignum pænitentiæ. Quæ quidem verba sic commentatus est S. Ambrosius (in Lucam): Cùm id dicitur, ostenditur his Dei miseratione infusa prudentia, ut gerant suorum pœnitentiam delictorum, futuri terrorem judicii provida devotione metuentes.

sed ad virtutem pœnitentiæ : imperativè autem ad multas virtutes pertinere potest, secundùm quòd in finem multarum virtutum trahi potest confessionis actus.

Ad primum ergo dicendum, quòd spes est confessionis causa, non sicut eliciens, sed sicut imperans.

Ad secundum dicendum, quòd erubescentia in illa definitione non ponitur quasi causa confessionis, cùm magis nata sit impedire confessionis actum; sed magis quasi concausa ad liberandum à pœna, in quantùm ipsa erubescentia pœna quædam est, sicut etiam claves Ecclesiæ concausæ confessionis ad hoc sunt.

Ad tertium dicendum, quòd secundùm quamdam adaptationem partes pœnitentiæ tribus attributis personarum adaptari possunt: ut contritio misericordiæ, vel bonitati, respondeat propter dolorem de malo; confessio sapientiæ, propter veritatis manifestationem; satisfactio potentiæ, propter satisfaciendi laborem (1): et quia contritio est prima pars pœnitentiæ, efficaciam aliis partibus præbens, ideo eodem modo judicatur de tota pœnitentia, sicut de contritione.

Ad quartum dicendum, quòd quia confessio magis ex spe procedit, quàm ex timore, ut dictum est, ideo magis innititur articulo de vita æterna, quam respicit spes, quàm articulo de judicio, quod respicit timor: quamvis pœnitentia, ratione contritionis, è converso se habeat.

Ad quintum patet solutio ex dictis.

(1) Hæc eadem Albertus Magnus (in IV Sent., dist. 16, art. 18) in hunc modum : Pœnitentia in tribus partibus suis configuratur Trinitati increatæ : Compunctio enim sive contritio quæ ex modica pœna commutat æterna tormenta, tota innititur bonitati quæ attribuitur Spiritui sancio : Confessio autem quæ legitima est et prudens computatio peccatorum ut æstimetur ad pœnitentiam, respondet sapientiæ quæ attribuitur Filio : Et satisfactio quæ secundum vires amplectitur injuncta, fulcitur potentia quæ Patri appropriatur, etc.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

QUESTIO VIII.

De ministro confessionis, in septem articulos divisa.

Deinde considerandum est de ministro confessionis.

Circa hoc quæruntur septem: 1o Utrùm necessarium sit confiteri sacerdoti. 2o Utrùm in aliquo casu liceat aliis quàm sacerdotibus confiteri. 3o Utrùm extra casum necessitatis possit aliquis non sacerdos confessionem venialium audire. 4o Utrùm sit necessarium, quod homo confiteatur proprio sacerdoti. 50 Utrùm possit aliquis alteri, quàm proprio sacerdoti confiteri ex privilegio, vel mandato superioris. 6o Utrùm pœnitens in extremo vitæ suæ possit absolvi à quolibet sacerdote. 70 Utrùm pœna temporalis taxari debeat secundùm quantitatem culpæ.

ARTICULUS I.

Utrùm necessarium sit confiteri sacerdoti.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd non sit necessarium sacerdoti confiteri. Ad confessionem enim non obligamur nisi ex divina institutione. Sed divina institutio nobis proponitur, Jacob., V: « Confitemini alterutrum peccata vestra; » ubi non fit mentio de sacerdote. Ergo non oportet confiteri sacerdoti.

2. Præterea, pœnitentia est necessitatis sacramentum, sicut et baptismus. Sed in baptismo, propter necessitatem sacramenti, est minister quilibet homo. Ergo et in pœnitentia. Sed ministro pœnitentiæ facienda est confessio. Ergo sufficit cuilibet confiteri.

3. Præterea, confessio est ad hoc necessaria, ut taxetur pœnitenti satisfactionis modus. Sed quandoque aliquis non sacerdos discretiùs posset pœnitenti dare satisfactionis modum, quàm multi sacerdotes. Ergo non est necessarium quòd confessio fiat sacerdoti.

4. Præterea, confessio ad hoc est ordinata in Ecclesia, ut

rectores vultum pecorum suorum cognoscant. Sed quandoque rector vel prælatus non est sacerdos. Ergo confessio non semper facienda est sacerdoti.

Sed contra absolutio pœnitentis, propter quam fit confessio, non pertinet nisi ad sacerdotes, quibus claves Ecclesiæ commissæ sunt. Ergo confessio debet fieri sacerdoti.

Præterea, confessio præfiguratur in Lazari mortui vivificatione. Sed Dominus solis discipulis præcepit, ut solverent Lazarum, ut patet, Joan., XI. Ergo sacerdotibus facienda est

confessio.

(CONCLUSIO.-Cùm solus sacerdos ministerium habeat super verum Christi corpus, illi soli facienda est sacramentalis confessio.)

Respondeo dicendum, quòd gratia, quæ in sacramentis datur, à capite in membra descendit; et ideo solus ille minister est sacramentorum, in quibus gratia datur, qui habet ministerium super corpus Christi verum: quod solius sacerdotis est, qui consecrare Eucharistiam potest; et ideo, cùm in sacramento pœnitentiæ gratia conferatur, solus sacerdos minister est hujus sacramenti; et ideo ei soli facienda est sacramentalis confessio, quæ ministro Ecclesiæ fieri debet.

Ad primum ergo dicendum, quòd Jacobus loquitur ex præsuppositione divinæ institutionis; et quia divinitus institutio præcesserat de confessione sacerdotibus facienda, per hoc quod eis potestatem remittendi peccata in Apostolis dedit, ut patet, Joan., XX, ideo intelligendum est, quòd Jacobus sacerdotibus confessionem esse faciendam monuit.

Ad secundum dicendum, quòd baptismus est magis sacramentum necessitatis, quàm pœnitentia, quoad confessionem et absolutionem; quia quandoque baptismus prætermitti non potest sine periculo salutis æternæ, ut patet in pueris, qui non habent usum rationis; sed non est ita de confessione et absolutione, quæ tantùm ad adultos pertinent, in quibus contritio cum proposito confitendi et desiderio absolutionis sufficit ad liberandum à morte æterna. Et ideo non est simile de baptismo, et de confessione.

Ad tertium dicendum, quòd, sicut dictum est, in satisfac

« ÖncekiDevam »