Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ARTICULUS IV.

Utrùm opera extra charitatem facta, sint alicujus boni meritoria.

Ad quartum sic proceditur. Videtur quòd opera extra charitatem facta sint alicujus boni meritoria, saltem temporalis. Quia sicut se habet pœna ad malum actum, ita se habet præmium ad bonum. Sed nullum malum factum apud Deum justum judicem est impunitum. Ergo nec aliquod bonum irremuneratum, et sic per illud bonum aliquid meretur.

2. Præterea, merces non datur nisi merito. Sed operibus extra charitatem factis merces datur: unde dicitur Matth., VI, de illis qui propter gloriam humanam opera bona faciunt, quòd « rcceperunt mercedem suam. » Ergo opera illa fuerunt alicujus boni meritoria.

3. Præterea, duo existentes in peccato, quorum unus multa bona facit ex genere et circumstantia, alius autem nulla, non æqualiter propinquè se habent ad recipiendum bona à Deo ; aliàs non esset ei consulendum ut aliquid boni faceret. Sed qui magis appropinquat Deo, magis de bonis ejus percipit. Ergo iste per opera bona quæ facit, aliquid boni à Deo me

retur.

Sed contra est, quod Augustinus dicit, quòd « peccator non est dignus pane quo vescitur. » Ergo non potest aliquid à Deo mereri.

Præterea, qui nihil est, non potest aliquid mereri. Sed peccator cùm non habeat charitatem, nihil est secundùm esse spirituale, ut patet I. Corinth., XIII. Ergo non potest aliquid mereri.

(CONCLUSIO. Cùm omnia tam temporalia quàm æterna ex divina liberalitate nobis donentur, opera bona extra charitatem facta, ex condigno, nullius boni meritoria sunt, ex congruo verò alicujus meritoria dici possunt.)

Respondeo dicendum, quòd meritum propriè dicitur actio qua efficitur, ut ei, qui agit, sit justum aliquid dari. Sed justitia dupliciter dicitur: uno modo propriè, quæ scilicet res

picit debitum ex parte recipientis; alio modo quasi similitadinariè, quæ scilicet respicit debitum ex parte dantis : aliquid enim decet dantem dare, quod tamen recipiens non habet debitum recipiendi; et sic justitia dicitur « decentia divina bonitatis; » sicut Anselmus dicit, quòd « Deus justus est, cùm peccatoribus parcit, quia eum decet. » Et secundùm hoc etiam meritum dupliciter dicitur. Uno modo actus ille per quem efticitur, ut ipse agens habeat debitum recipiendi; et hoc vocatur meritum condigni. Alio modo ille per quem efficitur, ut sit debitum dandi in dante, secundùm decentiam ipsius : et ideo hoc meritum vocatur meritum congrui. Cùm autem in omnibus illis quæ gratis dantur, prima ratio dandi sit amor, impossibile est quòd aliquis propriè sibi debitum faciat qui amicitia caret et ideo cùm omnia et temporalia et æterna ex divina liberalitate nobis donentur, nullus acquirere potest debitum recipiendi aliquod illorum, nisi per charitatem ad Deum: et ideo opera extra charitatem facta non sunt meritoria ex condigno, neque æterni neque temporalis alicujus boni apud Deum. Sed quia divinam bonitatem decet, ut ubicumque dispositionem invenit, perfectionem adjiciat, ideo ex merito congrui dicitur aliquis mereri aliquod bonum per opera bona extra charitatem facta; et secundùm hoc opera ista ad triplex bonum valent, scilicet, ad temporalium consecutionem, ad dispositionem ad gratiam et assuefactionem bonorum operum. Quia tamen hoc meritum non propriè dicitur meritum, ideo magis concedendum est quòd hujusmodi opera non sint alicujus boni meritoria, quàm quòd sint.

Ad primum ergo dicendum, quòd sicut Philosopus dicit in VIII. Ethicor., quia filius per omnia quæ facere potest, nihil æquale reddere patri potest, his quæ à patre recipit, ideo nunquam pater debitor fìlii efficitur; et multò minùs homo potest per æquivalentiam operis Deum sibi constituere debitorem. Et ideo nullum opus nostrum ex quantitate suæ bonitatis habet quòd aliquid mereatur, sed habet ex vi charitatis, quæ facit ea quæ sunt amicorum, esse communia. Unde quantumcumque sit opus bonum extra charitatem factum, non facit propriè loquendo in homine debitum aliquid à Deo recipiendi. Sed opus malum ex quantitate suæ malitiæ, secundùm æquivalen

tiam, pœnam meretur; quia ex parte Dei non sunt aliqua mala facta, sicut bona: et ideo quamvis opus malum mereatur pœnam ex condigno, non tamen opus bonum sine charitate meretur ex condigno præmium.

Ad secundum et tertium dicendum, quòd procedunt de merito congrui.

Aliæ autem rationes procedunt de merito condigni.

ARTICULUS V.

Utrùm opera prædicta valeant ad mitigationem pœnarum infernalium.

Ad quintum sic proceditur. Videtur quòd opera prædicta non valeant ad pœnæ infernalis mitigationem. Quia secundùm quantitatem culpæ, erit quantitas pœnæ in inferno. Sed opera extra charitatem facta non minuunt quantitatem peccati. Ergo nec infernalis pœnæ.

2. Præterea, pœna infernalis quamvis sit duratione infinita, tamen intensione finita est. Sed quodlibet finitum consumitur aliqua finita subtractione facta. Si ergo opera extra charitatem facta, aliquid subtraherent de pœna debita pro peccatis, contingeret tantùm multiplicari illa opera, quòd totaliter tolleretur pœna inferni; quod falsum est.

3. Præterea, suffragia Ecclesiæ sunt magis efficacia, quàm. opera extra charitatem facta. Sed, sicut ait Augustinus in Enchirid. (cap. 109), damnatis in inferno non prosunt suffragia Ecclesiæ. Multò ergo minùs pœnæ per opera extra charitatem facta mitigantur.

Sed contra est, quòd idem Augustinus dicit in Enchirid. (ubi suprà ) : « Quibus prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio; aut certè ut tolerabilior fiat ipsa damnatio. >>

Præterea, magis est facere bonum, quàm dimittere malum. Sed dimittere malum semper vitat pœnam, etiam in eo qui charitate caret. Ergo multò fortiùs facere bonum.

(CONCLUSIO.

[ocr errors]

Quamquam opera bona, extra charitatem facta, neminem à pœna æterna liberare possint; eam tamen diminuere, quatenùs per ea meritum ejus pœnæ impeditur,

dici possunt; temporalis quoque pœnæ diminutionem vel dilationem hujusmodi opera merentur.)

Respondeo dicendum, quòd diminuere pœnam infernalem potest intelligi dupliciter. Uno modo, ita quòd quis liberetur à pœna quam jam meruit; et sic cùm nullus liberetur à pœna nisi sit absolutus à culpa, quia effectus non diminuuntur, neque tolluntur, nisi diminuta vel ablata causa per opera extra charitatem facta, quæ neque culpam tollere, neque diminuere possunt, pœna inferni mitigari non potest. Alio modo, ita quòd meritum pœnæ impediatur; et sic hujusmodi opera minuunt pœnam inferni. Primò, quia homo reatum omissionis evadit, qui hujusmodi opera perficit. Secundò, quia hujusmodi opera aliquo modo ad bonum disponunt, ut homo ex minori contemptu peccata faciat, atque etiam à multis peccatis per bujusmodi opera retrahatur. Verumtamen diminutionem vel dilationem temporalis pœnæ merentur hujusmodi opera ( sicut patet de Achab, III. Reg., XXI), eodem modo, sicut et bonorum temporalium consecutionem. Quidam autem dicunt, quòd diminuunt pœnam inferni non subtrahendo aliquid de ipsa quantùm ad substantiam, sed fortificando subjectum, ut meliùs sustinere possit. Sed hoc non potest esse, quia fortificatio non est nisi ex ablatione passibilitatis; passibilitas autem est secundùm mensuram culpæ. Et ideo si culpa non diminuitur, nec subjectum fortificari potest. Quidam etiam dicunt, quòd diminuitur pœna quantùm ad vermem conscientiæ, licèt non quantùm ad ignem. Sed hoc etiam nihil est; quia sicut pœna ignis æquatur culpæ, ita etiam pœna remorsionis conscientiæ. Unde similis ratio est de utroque.

Et per hoc patet solutio ad objecta.

QUÆSTIO XV,

De his per quæ fit satisfactio, in tres articulos divisa.

Deinde considerandum est de his per quæ satisfactio fit. Circa quod quæruntur tria: 1° Utrùm satisfactionem oporteat fieri per opera pœnalia. 2o Utrùm flagella quibus à Deo in hac vita homo punitur, sint satisfactoria. 3o Utrùm convenienter enumerentur opera satisfactoria, cùm dicitur, quòd sint tria, scilicet eleemosyna, jejunium, et oratio.

ARTICULUS I.

Utrùm oporteat fieri satisfactionem per opera pœnalia.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd satisfactionem non oporteat fieri per opera pœnalia. Quia per satisfactionem oportet fieri recompensationem ad divinam offensam. Sed nulla recompensatio videtur fieri per opera pœnalia, quia «< Deus non delectatur in pœnis nostris, » ut Job, III, patet. Ergo non oportet satisfactionem per opera pœnalia fieri.

2. Præterea, quantò aliquod opus ex majori charitate procedit, tantò minùs est poenale, quia « charitas pœnam non habet, » ut dicitur I. Joan., IV. Si ergo oporteat opera satisfactoria esse pœnalia, quantò magis sunt ex charitate facta, tantò minùs erunt satisfactoria, quod falsum est.

3. Præterea, satisfacere, ut dicit Anselmus lib. Cur Deus homo (ubi supra), « est honorem debitum Deo impendere. » Sed hoc etiam aliis, quàm operibus pœnalibus, fieri potest. Ergo satisfactionem non oportet pœnalibus operibus fieri.

Sed contra est, quòd Gregorius dicit (1): « Justum est ut peccator tantò majora sibi inferat lamenta per pœnitentiam, quantò majora sibi intulit damna per culpam. >>

(1) Homil. XX. in Evang., super illud: Facile fructus dignos pænitentiæ, mutatis paulisper verbis.

VII.

20

« ÖncekiDevam »