Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Præterea, per satisfactionem oportet peccati vulnus sanari perfectè. Sed « peccatorum medicinæ sunt pœnæ, » ut Philosophus dicit in II. Ethic. (cap. 2, vel 3). Ergo oportet quòd per pœnalia satisfactio fiat.

(CONCLUSIÓ. Satisfactio, sive referatur ad præteritam offensam, sive ad futuram culpam, per pœnalia opera fieri asseritur.)

Respondeo dicendum, quòd satisfactio, ut dictum est, respectum habet et ad præteritam offensam, pro qua recompensatio fit per satisfactionem, et etiam ad futuram culpam, à qua per eam præservamur; et quantùm ad utrumque, exigitur quòd satisfactio per opera pœnalia fiat. Recompensatio enim offensæ importat adæquationem, quam oportet esse ejus qui offendit ad eum in quem offensa commissa est; adæquatio autem in humana justitia attenditur per subtractionem ab uno qui plus habet justo, et additionem ad alterum, cui subtractum est aliquid. Quamvis autem Deo, quantùm est ex ejus parte, nihil subtrahi possit, tamen peccator, quantùm in ipso est, aliquid ei subtraxit peccando (ut dictum est). Unde oportet ad hoc, quòd recompensatio fiat, quòd aliquid subtrahatur à peccante per satisfactionem, quod in honorem Dei cedat. Opus autem bonum ex hoc, quòd est hujusmodi, non subtrahit aliquid ab operante, sed magis perficit ipsum. Unde subtractio non potest fieri per cpus bonum, nisi pœnale sit et ideo ad hoc quòd aliquod opus sit satisfactorium, oportet quòd sit bonum, ut in honorem Dei sit, et pœnale, ut per hoc aliquid peccatori subtrahatur. Similiter etiam pœna à culpa futura præservat, quia non facilè homo ad peccata redit, ex quo pœnam expertus est. Unde secundùm Philosophum (ut suprà): « Pœnæ medicinæ sunt. >>

Ad primum ergo dicendum, quòd quamvis Deus non delectetur in pœnis, ut sunt pœnæ, delectatur tamen in eis, ut sunt justæ; et sic satisfactoriæ esse possunt.

Ad secundum dicendum, quòd sicut in satisfactione consideratur pœnalitas, ita et in merito consideratur difficultas. Diminutio autem difficultatis, quæ est ex parte ipsius actûs, diminuit (cæteris paribus) meritum. Sed diminutio difficultatis quæ est ex promptitudine voluntatis, non diminuit me

[ocr errors]

S

ritum, sed auget. Et similiter diminutio pœnalitatis ex promptitudine voluntatis, quam facit charitas, non diminuit efficaciam satisfactionis, sed auget.

Ad tertium dicendum, quòd debitum pro peccato est recompensatio offensæ, quæ sine pœna peccantis non fit, et de tali debito Anselmus intelligit.

ARTICULUS II.

Utrùm flagella præsentis vitæ sint satisfactoria.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd flagella quibus à Deo in hac vita punimur, non possint esse satisfactoria Nihil enim potest esse satisfactorium, nisi quod est meritorium, ut ex dictis patet. Sed non meremur, nisi per ea quæ in nobis sunt. Cùm ergo flagella quibus à Deo punimur, non sint in nobis, videtur quòd satisfactoria esse non possint.

2. Præterea, satisfactio tantùm bonorum est. Sed hujusmodi flagella etiam malis inducuntur, et præcipuè eis debentur. Ergo non possunt esse satisfactoria.

3. Præterea, satisfactio respicit peccata præterita. Sed aliquando ista flagella infliguntur illis qui peccata non habent, sicut de Job patet. Ergo videtur quod non sint satisfactoria.

Sed contra est, quòd dicitur Roman., V : « Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem,» id est, à peccato purgationem, ut Glossa ibidem dicit. Ergo flagella hujus vitæ peccata purgant, et sic sunt satisfactoria.

Præterea, Ambrosius dicit (1) : « Etsi fides (id est, peccati conscientia) desit, pœna satisfacit. » Ergo hujus vitæ flagella sunt satisfactoria.

(CONCLUSIO.Flagella et castigationes hujus vitæ quæ à Deo peccatori infliguntur, si aliquo modo fiant ipsius patientis, rationem satisfactionis accipiunt : sin minùs, hoc est, si eis omnino per impatientiam dissentiat, cùm non illius esse dicantur, non satisfactionis, sed vindicationis nomen habent.) Respondeo dicendum, quòd recompensatio offensæ præte

(1) In Psalm. CXVIII.

ritæ potest fieri ab eo qui offendit, et ab alio. Quando autem fit ab alio, talis recompensatio vindicationis magis, quàm satisfactionis rationem habet; quando autem fit ab ipso qui offendit, etiam rationem satisfactionis habet. Unde si flagella quæ pro peccatis à Deo infliguntur, fiant aliquo modo ipsius patientis, rationem satisfactionis accipiunt; fiunt autem ipsius, in quantum ea acceptat ad purgationem peccatorum, eis utens patienter. Si autem omnino eis per impatientiam dissentiat, tunc non efficiuntur aliquo modo ipsius. Et ideo non habent rationem satisfactionis, sed vindicationis tantùm.

Ad primum ergo dicendum, quòd quamvis illa flagella non sint omninò in potestate nostra, tamen quantùm ad aliquid sunt, prout scilicet eis patienter utimur; et sic homo facit de necessitate virtutem. Unde et meritoria et satisfactoria esse possunt.

Ad secundum dicendum, quòd sicut «< sub eodem igne (ut Gregorius dicit), aurum rutilat et palea fumat; » sic etiam eisdem flagellis et honi purgantur, et mali magis inficiuntur per impatientiam. Et ideo quamvis flagella sint communia, tamen satisfactio tantùm est bonorum.

Ad tertium dicendum, quòd flagella respectum habent ad culpam præteritam semper; sed non semper ad culpam personæ, sed quandoque ad culpam naturæ. Si enim in humana natura nulla culpa præcessisset, nulla pœna fuisset; sed quia culpa in natura præcessit, personæ alicui divinitùs pœna infertur sine culpa personæ, ad meritum virtutis, et cautelam peccati sequentis et duo hæc necessaria sunt etiam in satisfactione. Oportet enim esse opus meritorium, ut honor Deo exhibeatur, et oportet esse virtutum custodiam, ut à futuris peccatis præservemur.

ARTICULUS III.

Utrùm convenienter enumerentur opera satisfactoria.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd inconvenienter enumerentur opera satisfactoria, cùm dicitur, quòd sint tria, eleemosyna, jejunium, et oratio. Quia opus satisfactorium debet

esse pœnale. Sed oratio pœnam non habet, cùm sit contra pœnæ tristitiam medicina, sed delectationem. Unde dicitur Jacobi, V: « Tristatur aliquis vestrûm? oret. Æquo animo est? psallat. » Ergo non debet computari inter opera satisfactoria.

2. Præterea, omne peccatum vel est carnale, vel spirituale. Sed, sicut dicit Hieronymus in illud Marc., IX : « Hoc genus (dæmoniorum) in nullo potest exire nisi in oratione et jejunio, jejunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis. » Ergo non debet esse aliquod aliud opus satisfactorium.

3. Præterea, satisfactio est necessaria ad emundationem peccatorum. Sed eleemosyna ab omnibus peccatis emundat, Luc., XI: «< Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. » Ergo alia duo sunt superflua.

Sed contra, videtur quòd debeant esse plura, quia «< contraria contrariis curantur, » (ut dicitur (1) Ethic., II, cap. 2, vel 3). Sed multò plura sunt peccatorum genera quam tria. Ergo debent plura satisfactionis opera computari.

Præterea, peregrinationes etiam injunguntur pro satisfactione, et disciplinæ, sive flagellationes, quæ non computantur sub aliquo horum. Ergo sufficienter enumerantur.

(CONCLUSIO. Cùm de divinis offensis aliter satisfacere non possimus, quàm ut de tribus illis, quæ sola habemus, bonis, animæ scilicet, corporis ac fortunæ, aliquid ad honorem Dei nobis subtrahamus, hoc autem vel per eleemosynam, jejunium aut orationem fiat : rectè tria hæc assignari opera satisfactionis manifestum est.)

Respondeo dicendum, quòd satisfactio, ut dictum est (art. 1), debet esse talis per quam aliquid nobis subtrahamus ad honorem Dei; nos autem non habemus nisi tria bona, scilicet bona animæ, bona corporis, et bona fortunæ, scilicet exteriora. Ex bonis quidem fortunæ subtrahimus nobis aliquid per eleemosynam, sed ex bonis corporis per jejunium. Ex bonis autem animæ, non oportet quòd aliquid subtrahamus nobis

(1) Α. δὲ ἰατρεῖαι διὰ τῶν ἐναντίρν πεφύκασι νίνεσθαι. Arist. oper., tom. II, pag. 20, édit. Paris, 1619.

quantùm ad essentiam, vel quantùm ad diminutionem ipsorum, quia per ea efficimur Deo accepti; sed per hoc quòd ea submittimus Deo totaliter, et hoc fit per orationem. Competit etiam iste numerus ex parte illa, qua satisfactio peccatorum causas excidit (ut dictum est qu. 12, art. 3), quia radices peccatorum tres ponuntur, I. Joan., II, scilicet « concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.» Contra concupiscentiam carnis ordinatur jejunium, contra concupiscentiam oculorum eleemosyna, et contra superbiam vitæ ordinatur oratio, ut Augustinus dicit super Matth. Competit etiam quantùm ad hoc quòd satisfactio est « peccatorum suggestionibus aditum non indulgere. » Quia omne peccatum vel in Deum committimus, et contra hoc ordinatur oratio; vel in proximum, et contra hoc ordinatur eleemosyna; vel in nos ipsos, et contra hoc ordinatur jejunium.

Ad primum ergo dicendum, quòd secundùm quosdam duplex est oratio. Quædam quæ est contemplativorum, quorum conversatio in cœlis est; et talis quia totaliter est delectabilis, non est satisfactoria. Alia est, quæ pro peccatis gemitus fundit, et talis habet pœnam, et est satisfactionis pars. Vel dicendum, et meliùs, quòd quælibet oratio habet rationem satisfactionis, quia quamvis habeat suavitatem spiritûs, habet tamen afflictionem carnis; quia, ut dicit Gregorius super Ezechielem, (Homil. I, 14), « dum crescit in nobis fortitudo amoris intimi, infirmatur procul dubio fortitudo carnis. » Unde et nervus femoris Jacob ex lucta Angeli emarcuisse legitur, Genesis, XXXII.

Ad secundum dicendum, quòd peccatum carnale dicitur dupliciter. Uno modo, quod in ipsa delectatione carnis completur, ut gula et luxuria. Alio modo, quod completur in his quæ ad carnem ordinantur, quamvis non in delectatione carnis, sed in delectatione animæ magis perficiatur, ut avaritia. Unde talia peccata sunt quasi media inter spiritualia et carnalia. Et ideo oportet quòd eis etiam aliqua satisfactio respondeat propria, scilicet eleemosyna.

Ad tertium dicendum, quòd quamvis singula istorum trium per quamdam convenientiam singulis peccatis approprientur; quia congruum est, ut in quo quis peccavit, in hoc punia

« ÖncekiDevam »