Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tur (1), et quòd peccati commissi, per satisfactionem radix abscindatur, tamen quodlibet horum pro quolibet peccato satisfacere potest. Unde ei qui non potest unum ex his perficere, injungitur aliud, et præcipuè eleemosyna, quæ aliorum vices supplere potest, in quantum alia satisfactionis opera per eleemosynam quisque sibi mercatur (2) quodammodo in illis quibus eleemosynam tribuit. Unde non oportet quòd si eleemosyna omnia mundet peccata, propter hoc aliæ satisfactiones superfluant.

Ad quartum dicendum, quòd quamvis sint multa peccata in specie, tamen omnia ad illas tres radices, vel ad illa tria peccatorum genera, quibus diximus dictas satisfactiones respondere, reducuntur.

Ad quintum dicendum, quòd quidquid ad afflictionem corporis pertinet, totum ad jejunium refertur. Et quidquid in proximi utilitatem expenditur, totum eleemosynæ rationem habet; et similiter quæcumque latria exhibetur Deo, orationis accipit rationem. Et ideo etiam unum opus potest habere plures rationes satisfaciendi.

QUESTIO XVI.

De suscipientibus sacramentum pœnitentiæ, in tres articulos divisa.

Deinde considerandum est de suscipientibus sacramentum pœnitentiæ.

Circa quod quæruntur tria: 1o Utrùm pœnitentia possit esse in innocentibus. 2o Utrùm in sauctis qui sunt in gloria. 3o Utrùm in Angelis, seu bonis seu malis.

(1) Juxta illud Sap., XI, 7: Per quæ quis peccat, per hæc et torquetur, id est punitur, græcè xoλáletal.

(2) Sic legi debet, id est emit; alludendo ad illud ex Matthæo, X, vers. 41: Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.

ARTICULUS I.

Utrùm pænitentia possit esse in innocentibus.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd in innocentibus pœnitentia esse non possit. Quia pœnitentia est commissa mala plangere. Sed innocentes nullum malum commiserunt. Ergo in eis pœnitentia non est.

2. Præterea, pœnitentia ex suo nomine importat pœnam. Sed innocentibus non debetur pœna. Ergo non est in eis pœnitentia.

3. Præterea, poenitentia in idem coincidit cum vindicativa justitia. Sed omnibus existentibus innocentibus vindicativa justitia locum non haberet. Ergo nec pœnitentia, et ita non

est in innocentibus.

Sed contra, omnes virtutes simul infunduntur. Sed pœnitentia est virtus. Cùm ergo in baptismo innocentibus infundantur aliæ virtutes (1), infunditur etiam et pœnitentia.

Præterea, ille qui nunquàm fuit infirmus corporaliter, dicitur

(1) Ut ostensum est ex professo III part., qu. 69, art. 4, et habetur in Clementina Fidei catholicæ, § Verum, ex concilio Viennensi sub Clemente V, ubi dicitur: Quia quantùm ad effectum baptismi in parvulis reperiuntur Doctores quidam Theologi contrarias opiniones habuisse : quibusdam dicentibus per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri; aliis autem e contrario asserentibus quòd et culpa eisdem in baptismo remittitur, et virtutes ac informans gratia quoad habitum infunduntur, elsi non pro illo tempore quoad usum : nos attendentes generalem efficaciam mortis Christi quæ per baptismum applicatur omnibus baptizatis, opinionem secundam, quæ dicit tam parvulis quàm adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes, tanquam probabiliorem et dictis Sanctorum ac Doctorum modernorum Theologiæ magis consonam et concordem, sacro approbante Concilio, duximus eligendam. Hoc autem sub dubio antea reliquerat Innocentius III, ut cap. Majores videre est, Extra de baptismo.

1

sanabilis. Ergo et similiter ille qui nunquàm fuit infirmus spiritualiter. Sed sicut sanatio in actu à vulnere peccati, non est nisi per actum pœnitentiæ, ita nec sanabilitas nisi per habitum pœnitentiæ. Ergo ille qui nunquam habuit infirmitatem peccati, habet habitum pœnitentiæ.

(CONCLUSIO. — Cùm innocentes in statu innocentiæ peccata nulla commiserint, committere autem possint, licet in iis non sit actus pœnitentiæ, habitus tamen constitui debet, si gratiam scilicet habeant, cum qua omnes virtutes infunduntur.)

Respondeo dicendum, quòd habitus medius est inter potentiam et actum. Et quia remoto priori, removetur posterius, non autem è converso; ideo remota potentia ad actum, removetur habitus, non autem remoto actu. Et quia subtractio materiæ tollit actum, propter hoc, quòd actus non potest esse sine materia in quam transit; ideo habitus alicujus virtutis competit alicui, cui non suppetit materia, propter hoc quòd suppetere potest, et ita in actum exire. Sicut pauper homo potest habere habitum magnificentiæ, sed non actum; quia non habet magnitudinem divitiarum, quæ sunt materia magnificentiæ, sed potest habere. Et ideo cùm innocentes in statu innocentiæ non habeant peccata commissa, quæ sunt materia pœnitentiæ, sed possunt habere, actus pœnitentiæ in eis esse non potest, sed habitus potest: et hoc, si gratiam habeant, cum qua omnes virtutes infunduntur.

Ad primum ergo dicendum, quòd quamvis non commiserint, possunt tamen committere; Et ideo eis habitum pœnitentiæ habere competit. Sed tamen habitus iste nunquàm in actum exire potest; nisi fortè respectu venialium peccatorum, quia peccata mortalia tollunt ipsum. Nec tamen est frustra; quia est perfectio potentiæ naturalis.

Ad secundum dicendum, quòd quamvis non sit debita eis pœna actu, tamen in eis possibile est aliquid esse, pro quo eis pœna debeatur.

Ad tertium dicendum, quòd remanente potentia ad peccandum, adhuc haberet locum vindicativa justitia secundùm habitum, quamvis non secundùm actum, si peccata actu non

essent.

ARTICULUS II.

Utrùm sancti homines qui sunt in gloria, habeant pœnitentiam.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd sancti homines qui sunt in gloria, non habeant pœnitentiam. Quia, sicut dicit Gregorius in Moral. : « Beati peccatorum recordantur, sicut nos sani sine dolore dolorum memoramur. » Sed pœnitentia est dolor cordis. Ergo sancti in patria non habent pœnitentiam.

2. Præterea, sancti in patria sunt Christo conformes. Sed in Christo non fuit pœnitentia, quia nec fides, quæ est principium pœnitentiæ. Ergo nec in sanctis in patria erit pœnitentia.

3. Præterea, frustrà est habitus qui ad actum non reducitur. Sed sancti in patria non pœnitebunt actu, quia sic esset eis aliquid contra votum. Ergo non erit in eis habitus pœnitentiæ.

4. Sed contra, pœnitentia est pars justitiæ. Sed justitia est perpetua et immortalis, et in patria remanebit. Ergo et pœnitentia.

5. Præterea, in vitis Patrum legitur à quodam Patre dictum quod « etiam Abraham pœnitebit de hoc, quòd non plura bona fecerit. » Sed magis debet homo poœnitere de malo commisso, quàm de bono omisso, ad quod non tenebatur (quia de tali bono loquitur). Ergo erit ibi pœnitentia de malis commissis. (CONCLUSIO. Sicut virtutes cardinales remanebunt in patria, ita etiam poenitentiam, quæ est pars virtutis cardinalis, scilicet justitiæ, habebunt sancti qui sunt in gloria. )

Respondeo dicendum, quòd virtutes cardinales remanebunt in patria, sed secundùm actus quos habent in fine suo. Et ideo cùm pœnitentiæ virtus sit pars justitiæ, quæ est virtus cardinalis, quicumque habet habitum pœnitentiæ in hac vita, habebit in futura. Sed non habebit eumdem actum quem nunc habet, sed alium, scilicet gratias agere Deo pro misericordia relaxante peccata.

L

C

1

Ad primum ergo dicendum, quòd illa auctoritas probat, quòd non habent eumdem actum quem hic habet pœnitentia. Et hoc concedimus.

Ad secundum dicendum, quòd Christus non potuit peccare. Et ideo materia hujus virtutis non competit sibi nec actu nec potentia. Et propter hoc non est simile de ipso et de aliis.

Ad tertium dicendum, quòd pœnitere propriè loquendo, prout dicit actum pœnitentiæ, qui nunc est, non erit in patria; nec tamen habitus frustrà erit, quia alium actum habebit.

Ad quartum concedimus. Sed quia quinta ratio probat quòd etiam idem actus pœnitentiæ erit in patria, qui modò est,

Ideo dicendum ad quintum, quòd voluntas nostra in patria omnino erit conformis voluntati Dei. Unde sicut Deus voluntate antecedente vult omnia esse bona, et per consequens nihil esse mali, non autem voluntate consequente, ita etiam est de beatis; et talis voluntas impropriè dicitur ab illo sancto Patre pœnitentia.

ARTICULUS III.

Utrùm Angelus sit susceptivus pœnitentiæ.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd etiam Angelus, seu bonus, seu malus, sit susceptivus pœnitentiæ. Quia «< timor est initium pœnitentiæ. » Sed in eis est timor, Jac., II: « Dæmones credunt, et contremiscunt. » Ergo in eis potest esse pœnitentia.

[ocr errors]

2. Præterea, Philosophus dicit in IX. Ethicor., quòd « pœnitudine replentur mali, et hæc est maxima pœna eis. >> Sed dæmones maximè sunt pravi, nec aliqua pœna eis deest. Ergo dæmones possunt pœnitere.

3. Præterea, faciliùs movetur aliquid in id quod est secundùm naturam, quàm in id quod est contra naturam, sicut aqua, quæ per violentiam calefacta est, etiam per seipsam ad naturalem proprietatem redit. Sed Angeli possunt mutari in peccatum, quod est contra communem naturam eorum. Ergo multò fortiùs possunt revocari in id quod est secundùm naturam. Sed hoc facit pœnitentia. Ergo sunt susceptibiles pœnitentiæ.

« ÖncekiDevam »