Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

clavis sit potentia quædam, oportet quòd per actum sive usum suum definiatur; et quòd in actu objectum exprimatur, à quo speciem recipit actus, et modus agendi, ex quo apparet potentia ordinata. Actus autem potestatis spiritualis non est ut cœlum aperiat absolutè, quia jam apertum est (ut dictum est), sed ut quantùm ad hunc aperiat; quod quidem ordinatè fieri non potest, nisi ejus idoneitate, cui aperiendum est cœlum, pensata. Et ideo in prædicta definitione clavis, ponitur genus, scilicet potestas; et subjectum potestatis, scilicet judex Ecclesiasticus; et actus, scilicet « excludere et recipere, » secundùm duos actus materialis clavis, qui sunt aperire et claudere; cujus objectum tangitur, in hoc quod dicit, à regno; modus autem in hoc quod dicit, dignos, et indignos, in illis in quos actus exercetur, pensatur.

Ad primum ergo dicendum, quòd ad duo, quorum unum est causa alterius, una potestas ordinatur; sicut in igne calor ad calefaciendum et dissolvendum. Et quia omnis gratia et remissio in corpore mystico, ex capite suo provenit; ideo eadem potestas esse videtur per essentiam qua sacerdos conficere potest, et qua potest solvere et ligare, si jurisdictio adsit; nec differt nisi ratione, secundùm quòd ad diversos effectus comparatur; sicut etiam ignis dicitur secundùm aliam rationem calefactivus et liquefactivus. Et quia nihil est aliud character ordinis sacerdotalis, quàm potestas exercendi illud, ad quod principaliter ordo sacerdotii ordinatur, sustinendo quòd sit idem, quod spiritualis potestas, ideo character, et potestas conficiendi, et potestas clavium est unum et idem per essentiam, sed differt ratione.

Ad secundum dicendum, quòd omnis potestas spiritualis datur cum aliqua consecratione. Et ideo clavis cum ordine datur. Sed executio clavis indiget materia debita, quæ est plebs subdita per jurisdictionem. Et ideo antequam jurisdictionem habeat, habet claves, sed non habet actum clavium; et quia clavis per actum definitur, ideo in definitione clavis ponitur aliquid ad jurisdictionem pertinens.

Ad tertium dicendum, quòd aliquis potest esse dignus aliquo dupliciter aut ita quod ipsum habendi jus habeat, et sic quilibet diguus jam habet cœlum apertum; aut ita, quod

insit ei aliqua congruitas ad hoc quòd ei detur; et sic dignos, quibus nondum totaliter apertum est cœlum, potestas clavium recipit.

Ad quartum dicendum, quòd sicut Deus non obdurat impertiendo malitiam, sed non conferendo gratiam; ita sacerdos dicitur excludere, non quòd impedimentum ad intrandum ponat, sed quia impedimentum positum non amovet; quia ipse amovere non potest, nisi priùs Deus amoverit. Et ideo rogatur Deus ut ipse absolvat, ut sic sacerdotis absolutio locum habeat.

Ad quintum dicendum, quòd actus sacerdotis non est immediatè super regnum, sed super sacramenta, quibus homo ad regnum pervenit.

ARTICULUS III.

Utrùm sint duæ claves, vel tantùm una.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd non sint duæ claves, sed tantùm una. Ad unam enim seram non requiritur nisi una clavis; sed sera ad quam amovendam ordinantur Ecclesiæ claves, est peccatum. Ergo contra unum peccatum non indiget Ecclesia duabus clavibus.

2. Præterea, claves in collatione ordinis conferuntur. Sed scientia non est semper ex infusione, sed quandoque ex acquisitione; nec ab omnibus ordinatis habetur, et à quibusdam non ordinatis habetur. Ergo scientia non est clavis, et sic est una tantùm clavis, scilicet potestas judicandi.

3. Præterea, potestas quam habet sacerdos super corpus Christi mysticum, dependet ex potestate quam habet super corpus Christi verum. Sed potestas conficiendi corpus Christi verum, est una tantùm. Ergo etiam potestas quæ respicit corpus Christi mysticum, est una tantùm. Sed hæc est clavis. Ergo, etc.

Sed contra, videtur quòd sint plures, quàm duæ. Quia sicut ad actum hominis requiritur scientia et potentia, ita et voluntas. Sed scientia discernendi ponitur clavis, et similiter potentia judicandi. Ergo et voluntas absolvendi debet dici clavis.

Præterea, tota Trinitas peccatum remittit. Sed sacerdos per

claves est minister remissionis peccatorum. Ergo debet habere tres claves, ut Trinitati configuretur.

(CONCLUSIO. Cùm actus clavis requirat idoneitatem ex parte recipientis, duplex clavis esse dicitur : quarum una ad judicium de idoneitate ejus qui absolvendus est, quæ scientia discernendi dicitur; altera ad absolutionem ipsam pertinet, quæ potestas judicandi appellatur.)

Respondeo dicendum, quòd in omni actu qui requirit idoneitatem ex parte recipientis, duo sunt necessaria ei qui debet actum illum exercere, scilicet judicium de idoneitate recipientis, et expletio actûs. Et ideo etiam in actu justitiæ, per quem redditur alicui hoc quo dignus est, oportet esse judicium quo discernatur an iste sit dignus ad ipsam redditionem; et ad utrumque horum auctoritas quædam sive potestas exigitur. Non enim dare possumus nisi quod in potestate nostra habemus; nec judicium dici potest, nisi vim coactivam habeat, eò quòd judicium ad unum jam determinatur: quæ quidem determinatio in speculativis fit per virtutem primorum principiorum, quibus resisti non potest, et in rebus practicis per vim imperativam in judicante existentem. Et quia actus clavis requirit idoneitatem in eo, in quem exercetur, quia recipit per clavem judex Ecclesiasticus dignos, et excludit indignos, ut ex dicta definitione patet; ideo indiget judicio discretionis, quo idoneitatem judicet, et ipso receptionis actu; et ad utrumque horum potestas quædam sive auctoritas requiritur. Et secundùm hoc distinguuntur duæ claves, quarum una pertinet ad judicium de idoneitate ejus qui absolvendus est, et alia ad ipsam absolutionem et hæ duæ claves non distinguuntur in2 essentia auctoritatis, quia utrumque ex officio eis competit; sed ex comparatione ad actus, quorum unus alium præsupponit.

Ad primum ergo dicendum, quòd ad unam seram aperiendam una clavis immediatè ordinatur. Sed non est inconveniens quod una ad actum alterius ordinetur, et sic est in proposito. Secunda enim clavis, quæ dicitur potestas ligandi et solvendi, est quæ immediatè seram aperit peccati. Sed clavis quæ dicitur scientia, ostendit cui aperienda sit sera illa.

Ad secundum dicendum, quòd circa clavem scientiæ duplex

est opinio. Quidam enim dixerunt, quòd scientia secundùm quòd est habitus acquisitus vel infusus, dicitur hic clavis; et quòd non est principalis clavis, sed in ordine ad aliam clavem dicitur clavis. Et ideo quando est sine alia, non dicitur clavis, sicut in viro litterato, qui non est sacerdos. Et licet hac clavi quandoque aliqui sacerdotes careant, quia neque habent scientiam acquisitam, neque infusam, qua absolvere et ligare possint; tamen quandoque industria naturali ad hoc utuntur, quæ secundùm eos clavicula dicitur : et sic scientia quamvis cum ordine non tradatur, traditur tamen cum ordine quòd sit clavis id quod priùs non erat; et hæc videtur opinio Magistri fuisse. Sed hoc non videtur verbis Evangelii concordare, quæ claves Petro dandas promittunt, et ita non solùm una, sed duæ in ordine dantur. Et propter hoc alia opinio est, quod scientia (quæ est habitus) non est clavis, sed auctoritas actum scientiæ exercendi, quæ quandoque sine scientia est, quandoque autem scientia sine ipsa, sicut patet etiam in judiciis secula ribus. Aliquis enim judex secularis habet auctoritatem judicandi, qui non habet juris scientiam; et aliquis è contrario habet juris scientiam, qui non habet auctoritatem judicandi. Et quia actus judicii ad quem aliquis ex auctoritate suscepta obligatur, non autem ex scientiæ habitu, sine utroque bene fieri non potest; ideo auctoritas judicandi (quæ clavis est scientiæ), sine scientia non potest sine peccato accipi, sed scientia sine auctoritate sine peccato haberi potest.

Ad tertium dicendum, quòd potestas conficiendi est ad unum tantùm actum alterius generis: et ideo non connumeratur clavibus, nec multiplicatur, sicut potestas clavium, quæ est ad diversos actus, quamvis secundùm potestatis sive auctoritatis essentiam sit una, ut dictum est.

Ad quartum dicendum, quòd velle unicuique est liberum: et ideo ad volendum non exigitur auctoritas, et propter hoc voluntas non ponitur clavis.

Ad quintum dicendum, quòd tota Trinitas eodem modo remittit peccata, sicut una persona: et ideo non oportet quòd sacerdos, qui minister est Trinitatis, tres claves habeat; et præcipuè cùm voluntas, quæ Spiritui sancto appropriatur, cíavem non requirat, ut dictum est.

QUESTIO XVIII.

De effectu clavium, in quatuor articulos divisa.

Deinde considerandum est de effectu clavium.

Circa hoc quæruntur quatuor: 1° Utrùm potestas clavium se extendat ad remissionem culpæ. 2o Utrùm sacerdos possit remittere peccatum, quoad pœnam. 3o Utrùm sacerdos per potestatem clavium ligare possit. 4o Utrùm possit solvere et ligare secundùm proprium arbitrium.

ARTICULUS I.

Utrùm potestas clavium se extendat ad remissionem culpæ.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd potestas clavium se extendat ad remissionem culpæ. Dicitur enim discipulis, Joann., XX: «Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. >> Sed hoc non dicitur quantùm ad manifestationem tantùm, ut Magister in littera dicit (IV, Sentent., dist. 18), quia sic sacerdos novi Testamenti non haberet majorem potestatem quàm sacerdos veteris Testamenti. Ergo exercet potestatem in culpæ remissionem.

2. Præterea, in pœnitentia datur gratia ad remissionem peccati. Sed hujus sacramenti dispensator est sacerdos ex vi clavium. Ergo cùm gratia non opponatur peccato ex parte pœnæ, sed ex parte culpæ, videtur quòd sacerdos ad remissionem culpæ operetur ex vi clavium.

3. Præterea, majorem virtutem recipit sacerdos ex sua consecratione, quàm aqua baptismi ex sua sanctificatione. Sed aqua baptismi hanc vim accipit ut « corpus tangat et cor abluat,» secundùm Augustinum. Ergo multò fortiùs sacerdos in sui consecratione hanc potestatem accipit, ut cor à culpæ macula abluere possit.

Sed contra, Magister dicit, quòd Deus hanc potestatem non contulit ministro, quòd ad interiorem mundationem coopera

« ÖncekiDevam »