Sayfadaki görseller
PDF
ePub

de pœnis singulorum peccatorum proportionaliter dimittitur. Ad quartum dicendum, quòd quidam dicunt, quòd in prima absolutione tantum dimittitur vi clavium, quantum dimitti potest; sed tamen valet iterata confessio, tum propter instructionem, tum propter majorem certitudinem, tum propter intercessionem sacerdotis vel confessoris, tum propter verecundiæ meritum. Sed hoc non videtur verum; quia etsi hæc esset ratio confessionem iterandi, non tamen esset ratio iterandi absolutionem, præcipuè in eo qui non habet aliquam causam dubitationis de præcedenti absolutione; ita etiam poterit dubitare post secundam absolutionem, sicut post primam. Sicut videmus, quòd sacramentum extremæ unctionis non iteratur super eumdem morbum, eò quòd totum quod per sacramentum fieri potuit, semel factum est. Et præterea in secunda confessione non requireretur, quòd haberet claves ille cui fit confessio, si nihil ibi vis clavium operaretur. Et ideo dicunt alii, etiam in secunda absolutione aliquid vi clavium dimitti de pœna; quia in secunda absolutione gratiæ confertur augmentum, et quantò major gratia recipitur, minus de impuritate præcedentis peccati manet, et ideo minor pœna purgans debetur. Unde etiam in prima absolutione alicui plus et minus dimittitur vi clavium de pœna, secundùm quòd se plùs vel minùs ad gratiam disponit, et potest esse tanta dispositio, quòd etiam ex vi contritionis tota pœna tollitur, ut prædictum est (qu. 5. art. 2). Unde etiam non est inconveniens, si per frequentem confessionem etiam tota poena tollatur, ut peccatum omnino remaneat impunitum, pro quo pœna Christi satisfecit.

ARTICULUS III.

Utrùm sacerdos per potestatem clavium possit ligare.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd sacerdos per potestatem clavium ligare non possit. Virtus enim sacramentalis ordinatur contra peccatum ut medicina. Sed ligare non est medicina peccati, sed magis aggravatio morbi, ut videtur. Ergo sacerdos per vim clavium, quæ est vis sacramentalis, non potest ligare.

2. Præterea, sicut absolvere vel aperire est amovere obstaculum, ita ligare est obstaculum ponere. Sed obstaculum regni peccatum est, quod nobis ex alio imponi non potest, quia non nisi voluntate peccatur. Ergo sacerdos ligare non po

test.

3. Præterea, claves ex passione Christi efficaciam habent. Sed ligare non est effectus passionis. Ergo ex clavium potestate non potest sacerdos ligare.

Sed contra est, quòd dicitur Matth. XVI : « Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis. >>

Præterea, potestates rationales sunt ad opposita (ex lib. IX Metaph. (1), text. 3.) Sed potestas clavium est potestas rationalis, cùm habeat discretionem adjunctam. Ergo habet se ad opposita; ergo si potest solvere, potest et ligare.

(CONCLUSIO.

Cùm sacerdos in usu clavium operationi Dei, cujus minister est, sit conformis; dimittit quodammodo culpam, non verò ligat, nisi impropriè, quatenus scilicet non absolvit in pœnam autem, habet potestatem et solvendi et ligandi, solvendo à pœna quam remittit, et ligando ad pœnam quæ remanet.)

Respondeo dicendum, quòd operatio sacerdotis in usu clavium est conformis Dei operationi, cujus minister est : Deus autem habet operationem et in culpam et in pœnam; sed in culpam, ad solvendum quidem directè; ad ligandum autem indirectè, in quantum obdurare dicitur, dum gratiam non largitur. Sed in pœnam habet operationem directè, quantùm ad utrumque; quia et pœnæ parcit, et pœnam infligit. Similiter ergo et sacerdos, etsi in absolvendo ex vi clavium, habeat aliquam operationem ordinatam ad culpæ dimissionem modo jam prædicto, non tamen ligando aliquam operationem habet in culpam, nisi ligare dicatur, in quantum non absolvit, sed ligatos ostendit. Sed in pœnam habet potestatem et ligandi et solvendi; solvit enim à pœna quam dimittit; sed ligat quantùm ad pœnam quæ remanet. Sed ad hanc ligare dupliciter dicitur uno modo, considerando ipsam quantitatem pœnæ in

(1) Αι μὲν (δυνάμεις) μετὰ λόγου πασαι τῶν ἐναντίων αἱ aural. Aristot. Opera, tom. II, pag. 933, Paris, 1619.

[ocr errors]

communi, et sic non ligat, nisi in quantum non solvit, sed ligatum ostendit; alio modo, considerando pœnam hanc vel illam determinatè, et sic ligat ad pœnam, imponendo eam.

Ad primum ergo dicendum, quòd illud residuum pœnæ ad quod obligat, est medicina purgans peccati impuritatem.

Ad secundum dicendum, quòd obstaculum regni non solum est peccatum, sed etiam poena, quam qualiter sacerdos imponat, dictum est.

Ad tertium dicendum, quòd etiam passio Christi obligat nos ad pœnam aliquam, per quam ei conformemur.

ARTICULUS IV.

Utrùm sacerdos possit ligare et solvere, secundùm proprium arbitrium.

Ad quartum sic proceditur. Videtur quòd sacerdos possit ligare et solvere secundùm proprium arbitrium: Hieronymus enim dicit (ut cap. Mensuram in Decretis, dist. 1, de pœnitentia, prænotatur) << Mensuram temporis in agenda pœnitentia, ideo non satis apertè præfigunt Canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant qualiter unumquodque sit emendandum, sed magis arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt. » Ergo videtur quòd ipse secundùm suum arbitrium possit ligare et solvere.

2. Præterea, dominus laudavit villicum iniquitatis quòd prudenter fecisset, quia debitoribus domini sui remisisset largiter (Luc., XVI). Sed Deus est magis pronus ad miserendum, quàm aliquis dominus temporalis. Ergo videtur quòd laudabilior sit sacerdos, quantò plus de pœna remiserit.

3. Præterea, omnis Christi actio nostra est instructio. Sed ipse quibusdam peccantibus nullam pœnam imposuit, sed solùm emendationem vitæ, ut patet de adultera, Joan., VIII. Ergo videtur quòd secundùm arbitrium suum possit etiam sacerdos, qui est vicarius Christi, dimittere totam pœnam, partem.

vel

Sed contra, Gregorius dicit : «< Falsam pœnitentiam dicimus, quæ non secundùm auctoritatem sanctorum Patrum pro

714

SUPPLEMENTUM, QUÆST. XVIII, ART.

sit in arbitrio sacerdotis.

IV.

qualitate criminis imponitur. » Ergo videtur quod omninò non Præterea, ad actum clavium requiritur discretio. Sed si esset omnino in voluntate sacerdotis dimittere, et imponere de pœna quantum vellet, non esset ibi necessaria discretio; quia nunquàm ibi indiscretio posset accidere. Ergo non est

omnino in arbitrio sacerdotis.

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Cùm sacerdos operetur in usu clavium sicut minister et instrumentum Dei tanquàm principalis agentis,

non potest solvere et ligare ad arbitrium sicut à Deo sibi præscriptum est.)

suum,

sed tantùm

Respondeo dicendum, quòd sacerdos operatur in usu clavium, sicut instrumentum et minister Dei: nullum autem instrumentum habet efficacem actum, nisi secundùm quòd movetur à principali agente: et ideo dicit Dionysius in fine Ecclesiast. Hierarch. quòd « sacerdotibus utendum est virtutibus hierarchicis, quomodo divinitas eos moverit. » In cujas signum, Matth., XVI, ante potestatem clavium Petro traditam fit mentio de revelatione divinitatis ei facta, et, Joan., XX, præmittitur potestati remissionis Apostolis datæ, Spiritus sancti

donum, quo filii Dei aguntur. Unde si quis præter illum motum divinum uti sua potestate præsumeret, non consequeretur effectum, » ut Dionysius dicit. Et præter hoc à divino ordine averteretur, et sic culpam incurreret. Et quia pœnæ satisfactoriæ infligendæ medicinæ sunt; sicut medicinæ in arte determinatæ, non omnibus competunt, sed variandæ sunt secundùm arbitrium Medici, non propriam voluntatem sequentis, sed scientiam medicinæ; ita pœnæ satisfactoriæ in Canonibus determinatæ non omnibus competunt, sed variandæ sunt secundùm arbitrium sacerdotis divino instinctu regulatum. Sicat ergo medicus aliquando prudenter non dat medicinam in bilitatem naturæ majus periculum oriatur; ita sacerdos divine efficacem quæ ad morbi curationem sufficiat, ne propter de instinctu motus non semper totam pœnam, quæ uni pecca debetur, injungit, ne infirmus aliquis ex magnitudine pœnæ

desperet, et à pœnitentia totaliter recedat.

Ad primum ergo dicendum, quòd arbitrium illud debet esse

divino instinctu regulatum.

Ad secundum dicendùm, quòd etiam in hoc laudatur villicus quòd prudenter fecit; et ideo in remissione pœnæ debitæ discretio adhibenda est.

Ad tertium dicendum, quòd Christus habuit potestatem excellentiæ in sacramentis; unde ipse ex auctoritate pœnam totam, vel partem poterat dimittere sicut volebat. Non est ergo simile de his qui operantur tantùm ut ministri.

QUESTIO XIX.

De ministris clavium, in sex articulos divisa.

Deinde considerandum est de ministris clavium, et usu

earum.

Circa quod quæruntur sex : 1o Utrùm sacerdos legalis claves habuerit. 20 Utrùm Christus claves habuerit. 3o Utrùm soli sacerdotes claves habeant. 4o Utrùm sancti homines non sacerdotes, claves, vel usum earum habeant. 50 Utrùm mali sacerdotes usum clavium habeant efficacem. 6° Utrùm schismatici, excommunicati, suspensi, et degradati usum clavium habeant.

ARTICULUS I.

Utrum sacerdos legalis claves habuerit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd sacerdos legalis claves habuerit. Clavis enim est sequela ordinis. Sed ipsi habuerunt ordinem ex quo sacerdotes dicebantur. Ergo etiam claves habuerunt sacerdotes legis.

2. Præterea, sicut Magister dicit (4. Sent. dist. XVIII), claves sunt duæ, scilicet scientia discernendi, et potentia judicandi. Sed ad utrumque sacerdotes legales habebant auctoritatem. Ergo habebant claves.

3. Præterea, sacerdotes legales habebant aliquam potestatem super reliquum populum; non temporalem, quia sic

« ÖncekiDevam »