Sayfadaki görseller
PDF
ePub

agentis; principale autem agens inducit similitudinem suam. Et ideo ex hoc aliquid constituitur principale agens, quòd habet aliquam formam, quam in alterum transfundere potest; non autem ex hoc constituitur agens instrumentale, sed ex hoc quòd est applicatum à principali agente ad effectum aliquem inducendum. Cùm ergo in actu clavium principale agens sit Christus, ut Deus per auctoritatem, et ut homo per meritum, ex ipsa plenitudine divinæ bonitatis in eo, et ex perfectione gratiæ, consequitur quòd possit in actum clavium. Sed homo alius non potest in actum clavium sicut per se agens, quia nec ipse alteri gratiam, qua remittuntur peccata, dare potest, nec sufficienter mereri; et ideo non est nisi sicut agens instrumentale. Unde et ille qui effectum clavium consequitur, non assimilatur utenti clavibus, sed Christo. Et propter hoc quantumcumque aliquis habeat de gratia, non potest pertingere ad effectum clavium, nisi applicetur ad hoc ut minister, per ordinis susceptionem.

Ad primum ergo dicendum, quòd sicut inter instrumenta et effectum non exigitur similitudo secundùm convenientiam in forma, sed secundùm proportionem instrumenti ad effectum; ita etiam nec inter instrumentum et principale agens. Et talis similitudo est in sanctis hominibus ad Christum passum; et talis similitudo eis usum clavium non confert.

Ad secundum dicendum, quòd quamvis purus homo non possit alteri ex condigno mereri gratiam, tamen unius meritum potest comparari ad salutem alterius; et ideo duplex est benedictio. Una, quæ est ab ipso homine puro, sicut merente per proprium actum; et talis potest fieri à quolibet sancto, in quo Christus habitat per gratiam, et hæc requirit majoritatem bonitatis, ad minus in quantum hujusmodi. Alia est benedictio qua homo benedicit, ut benedictionem quæ est ex merito Christi, instrumentaliter alicui applicans; et quantùm ad hanc, requiritur majoritas ordinis, et non virtutis.

VII.

21

ARTICULUS V.

Utrùm mali sacerdotes usum clavium habeant.

Ad quintum sic proceditur. Videtur quòd mali sacerdotes usum clavium non habeant : Joan., XX, ubi usus clavium apostolis traditur, Spiritûs sancti donum præmittitur. Sed mali non habent Spiritum sanctum. Ergo non habent usum clavium.

2. Præterea, nullus sapiens rex dispensationem sui thesauri suo inimico committit. Sed usus clavium consistit in dispersatione thesauri cœlestis Regis, qui est ipsa sapientia. Ergo mali qui per peccatum sunt ejus hostes, non habent usum clavium.

3. Præterea, Augustinus dicit, quòd « sacramentum gratia dat Deus etiam per malos; ipsam verò gratiam, non nisi per seipsum, vel per sanctos suos, et ideo remissionem peccatorum per seipsum facit, vel per ipsius columbæ membra. » Sed remissio peccatorum est usus clavium. Ergo peccatores, qu non sunt columbæ membra, usum clavium non habent.

4. Præterea, intercessio mali sacerdotis non habet aliquan efficaciam ad reconciliandum, quia secundùm Gregorium, «< cùm is qui displicet ad interpellandum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. » Sed usus clavium fit per quamdam intercessionem, ut patet in forma absolutionis. Ergo pravi sacerdotes non habent efficacem clavium usum.

Sed contra nullus potest scire de alio, an sit in statu salutis. Si ergo nullus posset uti clavibus in absolvendo, existens in statu salutis, nullus sciret se esse absolutum, quoi est valdè inconveniens.

Præterea, iniquitas ministri non potest auferre liberalitatem domini. Sed sacerdos est solùm minister. Ergo non potest sua malitia donum à Deo transmissum per eum nobis auferre. (CONCLUSIO. Sacerdos malus etsi gratiâ privetur, modo privatur usu clavium, cùm sicut participatio formæ non facit instrumentum, ita nec subtractio talis formæ tollat usum instrumenti.)

nullo

Respondeo dicendum, quòd sicut participatio formæ quæ est inducenda in effectum, non facit instrumentum, ita nec subtractio talis formæ tollit usum instrumenti; et ideo, cùm homo sit tantùm instrumentaliter agens in usu clavium, quantumcumque sit gratiâ per peccatum privatus, per quam gratiam fit remissio peccatorum, nullo tamen modo privatur usu clavium.

Ad primum ergo dicendum, quòd donum Spiritus sancti exigitur ad usum clavium, non ut sine quo fieri non possit, sed quia sine eo incongruè fit ex parte utentis, quamvis subjiciens se clavibus, effectum clavium consequatur.

Ad secundum dicendum, quòd rex terrenus in thesauro suo defraudari et decipi potest, et ideo dispensationem ejus hosti non committit; sed Rex cœlestis defraudari non potest, quia totum ad ipsius honorem cedit, etiam quòd aliqui clavibus malè utuntur; quia novit ex malis elicere bona, et per malos etiam multa bona facere. Et ideo non est simile.

Ad tertium dicendum, quòd Augustinus loquitur de remissione peccatorum, secundùm quòd sancti homines cooperantur ad ipsam, non ex vi clavium, sed ex merito congrui; et ideo dicit quòd « etiam per malos sacramenta ministrat; » et inter alia sacramenta etiam absolutio, quæ est usus clavium, computari debet. Sed per «< membra columbæ,» id est per sanctos homines, facit remissionem peccatorum, in quantum eorum intercessionibus peccata remittit. Vel potest dici quòd « membra columbæ » nominat omnes ab Ecclesia non præcisos. Qui enim ab eis sacramenta recipiunt, gratiam consequuntur, non autem qui recipiunt ab illis qui sunt ab Ecclesia præcisi, quia ex hoc ipso peccant; excepto baptismo, quem in casu necessitatis licet etiam ab excommunicato recipere.

Ad quartum dicendum, quòd intercessio quam sacerdos malus ex propria persona facit, non habet efficaciam; sed illa quam facit ut minister Ecclesiæ, habet efficaciam ex merito Christi; utroque tamen modo debet intercessio sacerdotis populo subjecto prodesse.

ARTICULUS VI.

Utrùm schismatici, hæretici, excommunicati, suspensi et degradati, usum clavium habeant.

Ad sextum sic proceditur. Videtur quòd schismatici, hæretici, excommunicati, suspensi et degradati usum clavium habeant. Sicut enim potestas clavium dependet ab ordine, ita et potestas conficiendi. Sed non possunt amittere usum potestatis confciendi, quia si conficiunt, confectum est, quamvis peccent conficientes. Ergo etiam non possunt amittere usum clavium.

2. Præterea, omnis potestas spiritualis activa, in eo qui habet usum liberi arbitrii, exit in actum quando vult. Sed potestas clavium adhuc remanet in prædictis, quia cùm noc detur nisi in ordine, oporteret reordinari eos quando ad Ec clesiam redeunt. Ergo cùm sit potentia activa, possunt in actum ejus exire, cùm voluerint.

3. Præterea, spiritualis gratia magis impeditur per culpam quàm per pœnam. Sed excommunicatio, et suspensio, et de gradatio sunt pœnæ quædam. Cùm ergo propter culpam nen amittat aliquis usum clavium, videtur quòd nec propter ista.

Sed contra, Augustinus dicit, quòd « Ecclesiæ charitas peccata dimittit. » Charitas autem est quæ facit Ecclesiæ unionem. Cùm ergo prædicti sint ab Ecclesiæ unione divisi, vi detur quòd usum clavium non habeant in remittendis peccatis. Præterea, nullus absolvitur à peccato secundùm hoc quo peccat. Sed aliquis à prædictis absolutionem peccatorum pe tens peccat, contra præceptum Ecclesiæ faciens. Ergo per eos à peccato absolvi non potest; et sic idem quod priùs. (CONCLUSIO. Hæretici, schismatici et excommunicati ha bent quidem potestatem quantùm ad essentiam; sed usus eis impeditur ex defectu materiæ, quia eos Ecclesia tali usi privat, subtrahendo illis subditos.)

Respondeo dicendum, quòd in omnibus prædictis manet ch vium potestas quantùm ad essentiam, sed usus impeditur es defectu materiæ. Cùm enim usus clavium in utente prælationem requirat respectu ejus in quem utitur, ut suprà dictum

est (qu. 17, art. 2), propria materia in quam exercetur usus clavium, est homo subditus. Et quia per ordinationem Ecclesiæ unus subditur alteri, ideo etiam per Ecclesiæ prælatos potest subtrahi alicui ille qui erat ei subjectus. Unde cùm Ecclesia hæreticos et schismaticos et alios hujusmodi privet subtrahendo subditos, vel simpliciter vel quantùm ad aliquid, quantùm ad hoc quòd privati sunt, non possunt usum clavium habere.

Ad primum ergo dicendum, quòd materia sacramenti eucharistiæ, in quam suam potestatem exercet sacerdos, non est homo, sed panis triticeus, et in baptismo, homo simpliciter. Unde sicut si subtraheretur hæretico panis triticeus, conficere non posset, ita nec si subtrahatur prælato prælatio, absolvere poterit; potest tamen baptizare et conficere, quamvis ad sui damnationem.

Ad secundum dicendum, quòd propositio habet veritatem quando non deest materia, sicut est in proposito.

Ad tertium dicendum, quòd ex ipsa culpa non subtrahitur materia, sicut per aliquam pœnam; unde pœna non impedit per contrarietatem ad effectum inducendum, sed ratione prædictâ.

QUESTIO XX.

De his in quos usus clavium exerceri potest, in tres articulos divisa.

Deinde considerandum est de his in quos usus clavium exerceri potest.

Circa quod tria quæruntur: 1o Utrùm sacerdos possit in quemlibet hominem uti clave quam habet. 2o Utrùm sacerdos possit semper suum subditum absolvere. 3o Utrùm aliquis possit uti clavibus in suum superiorem.

« ÖncekiDevam »