Sayfadaki görseller
PDF
ePub

(CONCLUSIO. Non semper, sed aliquando ingratitudo peccantis speciale peccatum est, nimirum cùm in Dei et beneficii accepti contemptum peccatum committitur.)

Respondeo dicendum, quòd ingratitudo peccantis quandoque est speciale peccatum, quandoque autem non; sed est circumstantia generaliter consequens omne peccatum mortale quod contra Deum committitur. Peccatum enim speciem recipit ex intentione peccantis; unde, ut Philosophus dicit V Ethic., <«< ille qui machatur ut furetur, magis est fur quàm machus. >> Si igitur aliquis peccator in contemptum Dei et suscepti beneficii aliquod peccatum committat, illud peccatum trahitur ad speciem ingratitudinis; et hoc modo ingratitudo peccantis est speciale peccatum. Si verò aliquis intendens aliquod peccatum committere (putà homicidium aut adulterium), non trahitur ab hoc propter hoc quòd pertinet ad Dei contemptum, ingratitudo non erit speciale peccatum, sed trahetur ad speciem alterius peccati, sicut circumstantia quædam. Ut autem Augustinus dicit in lib. De Natura et Gratia, non omne peccatum est ex contemptu, et tamen in omni peccato Deus contemnitur in suis præceptis. Unde manifestum est quòd ingratitudo peccantis quandoque est speciale peccatum, sed non semper.

Et per hoc patet responsio ad objecta: nam primæ rationes concludunt quòd ingratitudo secundùm se sit quædam species peccati; ultima autem ratio concludit quòd ingratitudo secundùm quòd invenitur in omni peccato, non sit speciale peccatum.

QUESTIO LXXXIX.

De virtutum recuperatione per pænitentiam, in sex articulos divisa.

Deinde considerandum est de recuperatione virtutum per pœnitentiam.

Et circa hoc quæruntur sex: 10. Utrùm per poenitentiam

restituantur virtutes. 2o Utrùm restituantur in æquali quantitate. 3o Utrùm restituatur pœnitenti æqualis dignitas. 4o Utrùm opera virtutum per peccatum sequens mortificentur. 5° Utrùm opera mortificata per peccatum, per pœnitentiam reviviscant. 6o Utrùm opera mortua, id est absque charitate facta, per pœnitentiam vivificentur.

ARTICULUS I.

Utrùm per pænitentiam virtutes restituantur.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd per pœnitentiam virtutes non restituantur. Non enim possent virtutes amissæ per pœnitentiam restitui, nisi pœnitentia virtutes causaret. Sed pœnitentia cùm sit virtus, non potest esse causa omnium virtutum, præsertim cùm quædam virtutes sint naturaliter priores pœnitentiâ (scilicet fides, spes et charitas), ut suprà dictum est. Ergo per pœnitentiam non restituuntur virtutes.

2. Præterea, pœnitentia in quibusdam actibus pœnitentis consistit. Sed virtutes gratuitæ non causantur ex actibus nostris; dicit enim Augustinus in lib. De Libero arbit., quòd « virtutes Deus in nobis sine nobis operatur. » Ergo videtur quòd per pœnitentiam non restituantur virtutes.

3. Præterea, habens virtutem, sine difficultate et delectabiliter actus virtutum operatur; unde Philosophus dicit in I Ethic., quòd « non est justus, qui non gaudet justâ operatione. » Sed multi pœnitentes adhuc difficultatem patiuntur in operando actus virtutum. Non ergo per pœnitentiam restituuntur virtutes.

Sed contra est, quòd sicut Luc., XV, legitur, pater mandavit quòd filius pœnitens indueretur stolâ primâ. Quæ secundùm Ambrosium est « amictus sapientiæ ; » quam simul consequuntur omnes virtutes, secundùm illud Sap., VIII: «< Sobrietatem et justitiam docet, prudentiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. » Ergo per poenitentiam omnes virtutes restituuntur.

(CONCLUSIO. — Cùm per pœnitentiam gratia infundatur, ex

gratia autem consequantur omnes virtutes gratuitæ, consequens est omnes virtutes per eam homini restitui.)

Respondeo dicendum, quòd per pœnitentiam remittuntur peccata, ut dictum est (qu. 86, art. 1). Remissio autem peccatorum non potest esse nisi per infusionem gratiæ; unde relinquitur quòd per pœnitentiam homini gratia infundatur. Ex gratia autem consequuntur omnes virtutes gratuitæ, sicut ex essentia animæ fluunt omnes potentiæ animæ, ut in II part. habitum est. Unde relinquitur quòd per pœnitentiam omnes virtutes restituantur.

Ad primum ergo dicendum, quòd eodem modo pœnitentia restituit virtutes, per quem modum est causa gratiæ, ut jam dictum est. Est autem causa gratiæ, in quantum est sacramentum; nam in quantum est virtus, est magis gratiæ effectus: et ideo non oportet quòd pœnitentia, secundùm quòd est virtus, sit causa omnium aliarum virtutum, sed quòd habitus pœnitentiæ simul cum habitibus aliarum virtutum per sacramentum pœnitentiæ causetur.

Ad secundum dicendum, quòd in sacramento pœnitentiæ actus humani se habent materialiter; sed formalis vis hujus sacramenti dependet ex virtute clavium : et ideo virtus clavium effectivè causat gratiam et virtutes, instrumentaliter tamen; sed actus primus pœnitentis se habet ut ultima dispositio ad gratiam consequendam, scilicet contritio; alii verò sequentes actus pœnitentiæ procedunt jam ex gratia et virtutibus.

Ad tertium dicendum, quòd (sicut suprà dictum est), quandoque post primum actum pœnitentiæ, qui est contritio, remanent quædam reliquiæ peccatorum, scilicet dispositiones ex prioribus actibus peccatorum causatæ, ex quibus præstatur difficultas quædam pœnitenti ad operandum opera virtutum. Sed quantum est ex ipsa inclinatione charitatis et aliarum virtutum, pœnitens opera virtutum delectabiliter et sine difficultate operatur; sicut si virtuosus per accidens difficultatem pateretur in executione actûs virtutis propter somnum aut aliquam corporis indispositionem.

ARTICULUS II.

Utrum post pœnitentiam resurgat homo in æquali virtute.

Ad secundum sic proceditur (1). Videtur quòd post pœnitentiam resurgat homo in æquali virtute. Dicit enim Apostolus, ad Rom., VIII: « Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; » ubi dicit Glossa Augustini, quòd « hoc adeo verum est, ut si qui horum devient et exorbitent, etiam hoc ipsum eis Deus faciat in bonum proficere. » Sed hoc non esset, si homo resurgeret in minori virtute. Ergo videtur quòd pœnitens nunquam resurgat in minori virtute.

2. Præterea, Ambrosius (2) dicit quòd « pœnitentia res optima est, quæ omnes defectus revocat ad perfectum. » Sed hoc non esset, nisi virtutes in æquali quantitate recuperentur. Ergo per pœnitentiam semper recuperatur æqualis virtus.

3. Præterea, super illud Genes., I: «Factum est vespere et mane dies unus, » dicit Glossa: «Vespertina lux est, à qua quis cecidit, » matutina, in qua resurgit. Sed lux matutina est major quàm vespertina. Ergo aliquis resurgit in majori gratia vel charitate, quàm priùs habuerit; quod etiain videtur per id quod Apostolus dixit, Rom., V: « Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. >>

Sed contra charitas proficiens vel perfecta est major quàm charitas incipiens. Sed quandoque aliquis cadit à charitate proficiente, resurgit autem in charitate incipiente. Ergo semper resurgit homo in minori virtute.

(CONCLUSIO.Cùm motus liberi arbitrii, qui est ultima dispositio ad gratiam, quandoque intensior, quandoque remissior sit in pœnitentia, quàm antea fuerat, contingit pœnitentem in majori vel minori, vel etiam æquali gratia atque virtute resurgere.)

(1) De his etiam infrà, art. 5, ad 3; ut et III Sent. dist. 31, qu. 1, art. 4.

(2) Sive potiùs auctor Hypognostici, apud Augustinum, lib. III, cap. 9, ubi defectos legit, id est eos qui defecerunt.

Respondeo dicendum, quòd sicut dictum est (qu. 85, art. 6, ad 3), motus liberi arbitrii, qui est in justificatione impii, est ultima dispositio ad gratiam : unde in eodem instanti est gratiæ infusio cum prædicto motu liberi arbitrii, ut in II part. habitum est (1 2, qu. 116, art. 5 et 7), in quo quidem motu 4/ comprehenditur actus pœnitentiæ, ut suprà dictum est. Mauifestum est autem quòd formæ quæ possunt recipere magis et minus, intenduntur et remittuntur secundùm diversam dispositionem subjecti, ut in II part. habitum est (1 2, qu. 52, art. 1 et 2, et qu. 66, art. 1); et inde est quòd secundùm quòd motus liberi arbitrii in pœnitentia est intensior vel remissior, secundùm hoc pœnitens consequitur majorem vel minorem gratiam. Contingit autem intensionem motus pœnitentis quandoque proportionatam esse majori gratiæ, quàm fuerit illa à qua ceciderat per peccatum, quandoque autem æquali, quandoque verò minori: et ideo pœnitens quandoque resurgit in majori gratia quàm priùs habuerat, quandoque autem in æquali, quandoque etiam in minori. Et eadem ratio est de virtutibus, quæ ex gratia consequuntur.

Ad primum ergo dicendum, quòd non omnibus diligentibus Deum cooperatur in bonum, hoc ipsum quòd per peccatum à Dei amore cadunt, quod patet in his qui cadunt et nunquam resurgunt, vel qui resurgunt iterum casuri; sed his tantùm qui «< secundùm propositum vocati sunt sancti,» id est prædestinatis, qui quotiescumque cadunt, finaliter tamen resurgunt. Cedit ergo eis in bonum hoc quòd cadunt, non quia semper in majori gratia resurgant, sed quia resurgunt in permanentiori gratia ; non quidem ex parte ipsius gratiæ (quia quantò gratia est major, tantò de se est permanentior), sed ex parte hominis, qui tantò stabiliùs in gratia permanet, quantò est cautior et humilior; unde et Glossa ibidem subdit, quòd « ideo proficit eis in bonum quòd cadunt, quia humiliores redeunt atque doctiores. >>

Ad secundum dicendum, quòd pœnitentia quantum est de se, habet virtutem reparandi omnes defectus ad perfectum, et etiam promovendi in ulteriorem statum; sed hoc quandoque impeditur ex parte hominis, qui remissiùs movetur in Deum et in detestationem peccati; sicut etiam in baptistno

« ÖncekiDevam »