Sayfadaki görseller
PDF
ePub

QUESTIO XC.

De partibus pœnitentiæ in generali, in quatuor articulos divisa.

Deinde considerandum est de partibus pœnitentiæ. Et pri:nò in generali. Secundò, in speciali de singulis.

Circa primum quæruntur quatuor: 1o Utrùm pœnitentia habeat partes. 2o De numero partium. 3° Quales partes sint. 40 De divisione ejus in partes subjectivas.

ARTICULUS I.

Utrùm pœnitentiæ debeant partes assignari.

Ad primum sic proceditur (1). Videtur quòd pœnitentiæ non debeant partes assignari. Sacramenta enim sunt, « in quibus divina virtus secretiùs operatur salutem. » Sed virtus divina est una et simplex. Non ergo pœnitentiæ, cum sit sacramentum, debent partes assignari.

2. Præterea, pœnitentia est virtus, et est sacramentum. Sed ei in quantum est virtus, non assignantur partes, cùm virtus sit habitus quidam, qui est simplex qualitas mentis; similiter etiam et pœnitentiæ, in quantum est sacramentum, non videtur quòd sint partes assignandæ, quia baptismo et aliis sacramentis non assignantur partes. Ergo pœnitentiæ nullo modo debent partes assignari.

3. Præterea, pœnitentiæ materia est peccatum, ut suprà dictum est (qu. 84, art. 2). Sed peccato non assignantur partes. Ergo etiam nec pœnitentiæ sunt partes assignandæ.

Sed contra est, quòd partes sunt ex quibus perfectio alicujus integratur: sed pœnitentiæ perfectio integratur ex pluribus, scilicet ex contritione, confessione, et satisfactione. Ergo pœnitentia habet partes.

(1) De his etiam IV Sent., dist. 16, qu. 1, art. 1, quæs tiune. 1 et 4.

(CONCLUSIO. Cùm plures humani actus ad pœnitentiæ perfectionem requirantur, contritio videlicet, confessio et satisfactio, plures quoque partes sacramenti pœnitentiæ necesse est esse.)

Respondeo dicendum, quòd partes rei sunt in quas materialiter totum dividitur : habent enim se partes ad totum, sicut materia ad formam; unde in II Physic. (text. 7), partes ponuntur in genere causæ materialis, totum autem in genere causæ formalis. Ubicumque igitur ex parte materiæ invenitur aliqua pluralitas, ibi est invenire partium rationem. Dictum est autem suprà (qu. 84, art. 1 et 3), quòd in sacramento pœnitentiæ, actus humani se habent per modum materiæ : et ideo cum plures actus humani requirantur ad pœnitentiæ perfectionem, scilicet contritio, confessio et satisfactio, ut infrà patebit (art. 2), consequens est, quòd sacramentum pœnitentiæ habeat partes.

Ad primum ergo dicendum, quòd quodlibet sacramentum habet simplicitatem ratione virtutis divinæ, quæ in eo operatur, sed virtus divina propter sui magnitudinem, operari potest et per unum et per multa, ratione quorum alicui sacramento possunt partes assignari.

Ad secundum dicendum, quòd pœnitentiæ, secundum quod est virtus, non assignantur partes; actus enim humani, qui multiplicantur in pœnitentia, non comparantur ad habitum virtutis, sicut partes, sed sicut effectus : unde relinquitur quòd partes assignentur pœnitentiæ in quantum est sacramentum, ad quod actus humani comparantur, ut materia. In aliis autem sacramentis materia non sunt actus humani, sed aliqua res exterior una, sive simplex, ut aqua vel oleum, sive composita, ut chrisma: et ideo aliis sacramentis non assignantur partes.

Ad tertium dicendum, quòd peccata sunt materia remota pœnitentiæ, in quantum scilicet sunt materia vel objectum humanorum actuum, qui sunt propria materia pœnitentiæ, prout est sacramentum.

ARTICULUS II.

Utrùm convenienter assignentur partes pœnitentiæ, contritio, confessio et satisfactio.

Ad secundum sic proceditur (1). Videtur quòd inconvenienter assignentur partes pœnitentiæ, contritio, confessio et satisfactio. Contritio enim est in corde, et sic pertinet ad interiorem pœnitentiam; confessio autem est in ore, et satisfactio in opere, et sic duo ultima pertinent ad exteriorem pœnitentiam. Pœnitentia autem interior non est sacramentum, sed sola pœnitentia exterior quæ sensui subjacet. Non ergo convenienter assignantur hæ partes sacramento pœnitentiæ.

2. Præterea, in sacramento novæ legis confertur gratia, ut suprà habitum est (qu. 62, art. 1 et 3). Sed in satisfactione non confertur aliqua gratia. Ergo satisfactio non est pars sacramenti.

3. Præterea, non est idem fructus rei et pars. Sed satisfactio est fructus pœnitentiæ, secundùm illud Luc., III : « Facite fructus dignos pœnitentiæ. » Ergo non est pars pœnitentiæ.

4. Præterea, pœnitentia ordinatur contra peccatum. Sed peccatum potest perfici solum in corde per consensum, ut in II parte habitum est (1 2, qu. 72, art. 7). Ergo et pœnitentia; non ergo pœnitentiæ debent partes poni confessio oris, et satisfactio operis.

Sed contra, videtur quòd debeant poni plures partes pœnitentiæ. Pars enim hominis ponitur non solum corpus, quod est ejus materia, sed etiam anima, quæ est ejus forma. Sed tria prædicta, cùm sint actus pœnitentis, se habent sicut materia; absolutio autem sacerdotis se habet per modum forma. Ergo absolutio sacerdotis debet poni quarta pars pœnitentiæ. (CONCLUSIO. - Tres sunt partes sacramenti pœnitentiæ ex

(1) De his etiam IV Sent., dist. 16, qu. 1, art. 1, quæstiunc. 2 et 4; et dist. 17, qu. 3, art. 3, quæstiunc. 4; el dist. 22, qu. 2, art. 1, quæstiunc. 2, ad 3; et II ad Cor., III, lect. 3, col. 2.

parte pœnitentis: contritio, qua velit Deo recompensare; confessio, qua pro culpæ remissione subjiciat se arbitrio sacerdotis loco Dei, et satisfactio, qua Deo satisfaciat secundum ministri Dei arbitrium.)

Respondeo dicendum, quòd duplex est pars, ut dicitur in V Metaphysic. (text. 7), scilicet « pars essentiæ et pars quantitatis. » Partes essentiæ sunt naturaliter quidem forma et materia, logicè autem est genus et differentia. Hoc autem modo quodlibet sacramentum distinguitur in materiam et formam, sicut in partes essentiæ; unde et suprà dictum est (qu. 60, art. 5 et 6), quòd sacramenta consistunt in rebus et verbis. Sed quia quantitas se tenet ex parte materiæ, partes quantitatis sunt partes materiæ; et hoc modo sacramento pœnitentiæ specialiter assignantur partes (ut dictum est), quantum ad actus pœnitentis, qui sunt materia hujus sacramenti. Dictum est autem suprà (qu. 85, art. 3, ad 3), quòd alio modo sit recompensatio offensæ in pœnitentia et in vindicativa justitia. Nam in vindicativa justitia fit recompensatio secundùm arbitrium judicis, non secundùm voluntatem offendentis vel offensi; sed in pœnitentia fit recompensatio offensæ secundùm voluntatem peccantis et secundùm arbitrium Dei, in quem peccatur; quia hic non quæritur sola redintegratio æqualitatis justitiæ ( sicut in justitia vindicativa), sed magis reconciliatio amicitiæ, quod fit dum offendens recompensat secundùm voluntatem ejus quem offendit. Sic igitur acquiritur ex parte pœnitentis, primò quidem, voluntas recompensandi, quod fit per contritionem; secundò, quòd se subjiciat arbitrio sacerdotis loco Dei, quod fit in confessione; tertiò, quòd recompenset secundùm arbitrinm ministri Dei, quod fit in satisfactione. Et ideo contritio, confessio et satisfactio ponuntur partes pœnitentiæ.

Ad primum ergo dicendum, quòd contritio secundùm essentiam quidem est in corde, et pertinet ad interiorem pœnitentiam; virtualiter autem pertinet ad exteriorem pœnitentiam, in quantum scilicet implicat propositum confitendi et satisfaciendi.

Ad secundum dicendum, quòd satisfactio confert gratiam prout est in proposito, et auget eam prout est in executione,

sicut etiam baptismus in adultis, ut suprà dictum est (qu. 69, art. 8).

Ad tertium dicendum, quòd satisfactio est pars pœnitentiæ sacramenti, fructus autem pœnitentiæ virtutis.

Ad quartum dicendum, quòd plura requiruntur ad bonum, quod procedit ex integra causa; quam ad malum, quod procedit ex singularibus defectibus, secundùm Dionysium IV De divin. Nomin. Et ideo licet peccatum perficiatur in consensu cordis, ad perfectionem tamen pœnitentiæ requiritur et contritio cordis, et confessio oris, et satisfactio operis.

Ad contrarium verò patet solutio per ea quæ dicta sunt.

ARTICULUS III.

Utrùm prædicta tria sint parles integrales pœnitentiæ.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd prædicta tria non sint partes integrales pœnitentiæ. Pœnitentia enim, ut dictum est (qu. 84, art. 2), contra peccatum ordinatur. Sed peccatum cordis, oris et operis sunt partes subjectivæ peccati, et non partes integrales, quia peccatum de quolibet horum prædicatur. Ergo etiam in pœnitentia contritio cordis, confessio oris et satisfactio operis non sunt partes integrales.

2. Præterea, nulla pars integralis in se continet aliam sibi condivisam. Sed contritio continet in se confessionem et satisfactionem in proposito. Ergo non sunt partes integrales.

3. Præterea, ex partibus integralibus, simul et qualiter constituitur totum sicut linea ex suis partibus. Sed hoc non contingit hic. Ergo prædicta non sunt partes integrales pœnitentiæ.

Sed contra est, illæ dicuntur partes integrales, ex quibus perfectio totius integratur. Sed ex tribus prædictis integratur perfectio ipsius pœnitentiæ. Ergo sunt partes integrales pœnitentiæ.

-

(CONCLUSIO. Cùm non tota essentia aut pœnitentia virtus singulis partibus adsit, perspicuum est contritionem, confessionem ac satisfactionem non subjectivas aut potentiales, sed integrales pœnitentiæ partes esse.)

Respondeo dicendum, quòd quidam dixerunt hæc tria esse

« ÖncekiDevam »