Sayfadaki görseller
PDF
ePub

partes subjectivas pœnitentiæ. Sed hoc non potest esse, quia singulis partibus subjectivis adest tota virtus totius et simul et æqualiter, sicut tota virtus animalis in quantum est animal, salvatur in qualibet specie animalis, quæ simul et æqualiter dividunt animal, sed hoc non est in proposito. Et ideo alii dixerunt, quòd sunt partes potentiales. Sed nec hoc verum esse potest, quia singulis partibus potentialibus adest totum secundum totam essentiam, sicut tota essentia animæ adest cuilibet ejus potentiæ; sed hoc non est in proposito. Unde relinquitur, quòd prædicta tria sint partes integrales pœnitentiæ. Ad quarum rationem exigitur, ut totum non adsit singulis partibus, neque secundùm totam virtutem ejus, neque secundùm totam ejus essentiam, sed omnibus simul.

Ad primum ergo dicendum, quòd peccatum, quia rationem mali habet, potest in uno tantum perfici, ut dictum est. Et ideo peccatum quod in solo corde perficitur, est una species peccati; alia verò species est peccatum, quod perficitur in corde et in ore; tertia verò species est peccatum, quod perficitur in corde, ore et opere. Et hujusmodi peccati partes quasi integrales sunt quod est in corde, et quod est in ore, et quod est in opere. Et ideo pœnitentiæ quæ in his tribus perficitur, hæc tria sunt partes integrales.

Ad secundum dicendum, quod una pars integralis potest continere totum, licet non secundùm essentiam; fundamentum enim quodammodo virtute continet totum ædificium. Et hoc modo contritio continet virtute totam pœnitentiam.

Ad tertium dicendum, quod omnes partes integrales habent ordinem quemdam ad invicem. Sed quædam habent ordinem tantùm in situ; sive consequenter se habeant, sicut partes exercitus; sive se tangant, sicut partes acervi; sive etiam colligentur, sicut partes domus; sive etiam continentur, sicut partes lineæ. Quædam verò habent insuper ordinem virtutis;. sicut partes animalis, quarum prima virtute est cor; et aliæ quædam ordine virtutis dependent ab invicem. Tertio modo ordinantur ordine temporis, sicut partes temporis et motus. Partes igitur pœnitentiæ habent ad invicem ordinem virtutis et temporis, quia sunt actus; non autem ordinem situs, quia non habent positionem.

ARTICULUS IV.

Utrum convenienter dividatur pænitentia in pœnitentiam ante baptismum, pœnitentiam mortalium et pœnitentum venialium.

Ad quartum sic procedit. Videtur quòd inconvenienter dividatur pœnitentia, in pœnitentiam ante baptismum, pœnitentiam mortalium et pœnitentiam venialium. Pœnitentia enim est << secunda tabula post naufragium, » ut suprà dictum est (qu. 84, art. 6). Baptismus autem prima. Illud ergo quod est ante baptismum, non debet poni species pœnitentiæ.

2. Præterea, quod potest destruere majus, potest etiam destruere minus. Sed mortale est majus peccatum quàm veniale. Illa ergo pœnitentia, quæ est de mortalibus, eadem etiam est de venialibus; non ergo debent poni diversæ species pœnitentiæ.

3. Præterea, sicut post baptismum peccatur venialiter et mortaliter, ita etiam ante baptismum. Si ergo post baptismum distinguitur pœnitentia venialium et mortalium, pari ratione debet distingui ante baptismum. Non ergo convenienter dividitur pœnitentia per has species.

Sed contra est, quod Augustinus in lib. De Pænitentia, ponit prædictas tres pœnitentiæ species.

(CONCLUSIO.Pœnitentia, ut virtus est, dividitur in eam quæ est ante baptismum, pœnitentiam mortalium et pœnitentiam venialium.)

Respondeo dicendum, quòd hæc divisio est pœnitentiæ, secundum quod est virtus. Est autem considerandum, quòd quælibet virtus operatur secundum congruentiam temporis, sicut et secundùm alias debitas circumstantias; unde et virtus pœnitentiæ actum suum habet in hoc tempore, secundum quod convenit novæ legi. Pertinet autem ad pœnitentiam, ut detestetur peccata præterita, cum proposito immutandi vitam in melius, quod est quasi pœnitentiæ finis. Et quia moralia recipiunt speciem secundum finem, ut in II parte habitum est (1 2, qu. 18, art. 4 et 6), conveniens est, quòd diversæ spe

cies pœnitentiæ accipiantur secundùm diversas immutationes, quas pœnitens intendit. Est autem triplex immutatio à pœnitente intenta. Prima quidem per regenerationem in novam vitam, et hæc pertinet ad pœnitentiam, quæ est ante baptismum. Secunda autem immutatio est per reformationem vitæ præteritæ jam corruptæ, et hæc pertinet ad pœnitentiam mortalium post baptismum. Tertia autem immutatio est in perfectiorem operationem vitæ, et hæc pertinet ad pœnitentiam venialium, quæ remittuntur per aliquem ferventem actum charitatis, ut suprà dictum est (qu. 87, art. 3 et 4).

Ad primum ergo dicendum, quòd pœnitentia quæ est ante baptismum, non est sacramentum, sed est actus virtutis disponens ad sacramentum baptismi.

Ad secundum dicendum, quòd pœnitentia quæ delet peccala mortalia, delet etiam venialia, sed non convertitur. Et ideo hæ duæ pœnitentiæ se habent sicut perfectum et imperfectum.

Ad tertium dicendum, quòd ante baptismum non sunt pec cata venialia sine mortalibus. Et quia veniale sine mortali dimitti non potest, ut suprà dictum est (qu. 87, art. 4), ideo ante baptismum non distinguitur pœnitentia mortalium et venialium.

HIC FINITUR

QUIDQUID DE S. THOME AQUINATIS TERTIA PARTE
SUMME THEOLOGICA

(quam ille morte occupatus, imperfectum reliquit
ad posteritatem pervenit.

SUMMA THEOLOGICA

SANCTI THOME AQUINATIS.

QUESTIO I.

De partibus pœnitentiæ in speciali, et primo de contritione, in tres articulos divisa.

Deinde considerandum est de singulis pœnitentiæ partibus. Et primo, de contritione; secundò, de confessione; tertiò, de satisfactione.

De contritione autem consideranda sunt quinque : primò, quid sit; secundò, de quo esse debeat; tertiò, quanta esse debeat; quartò, de duratione ipsius; quintò, de effectus ipsius.

Circa primum quæruntur tria: 1o Utrùm convenienter definiatur. 20 Utrùm contritio sit actus virtutis. 3o Utrùm attritio possit fieri contritio.

ARTICULUS I.

Utrùm contritio sit dolor peccatis assumptus, cum proposito confitendi et satisfaciendi.

Ad primum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit dolor pro peccatis assumptus, cum proposito confitendi et satisfaciendi, ut quidam definiunt. Quia sic ut Augustinus dicit in lib. De Civit. Dei, « dolor est de his quæ nobis nolentibus accidunt. » Sed peccata non sunt hujusmodi. Ergo contrilio non est dolor pro peccatis.

« ÖncekiDevam »