Sayfadaki görseller
PDF
ePub

QUESTIO II.

De contritionis objecto, in sex articulos divisa.

Deinde considerandum est de objecto contritionis.

Circa quod quæruntur sex: 10 Utrùm debeat homo conteri de pœnis. 2o Utrùm de peccato originali. 3o Utrùm de omni actuali commisso. 4o Utrùm de omni peccato actuali commitendo. 5o Utrùm de peccato alieno. 6° Utrùm de singulis peccatis mortalibus.

ARTICULUS I.

Utrùm homo debeat conteri de pœnis, et non solum de culpa

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd homo debeat conteri de pœnis, et non solum de culpa. Augustinus enim in lib. De Pœnitentia, dicit << Nemo vitam æternam desiderat, nisi eum hujus vitæ mortalis pœniteat. » Sed mortalis vitæ quædam pœna est. Ergo debet pœnitens etiam de pœnis conteri.

3. Præterea, dicit Magister IV Sentent., dist. 17, ex verbis Augustini lib. De Vera et Falsa Pænit. (cap 14), quòd « pœnitens debet dolere ex hoc, quod virtute se privavit. » Sed privatio virtutis quædam pœna est. Ergo contritio est dolor etiam de pœnis.

Sed contra, nullus tenet illud de quo dolet. Sed pœnitens, secundùm suum nomen, pœnam tenet. Ergo non dolet pœna; et sic contritio, quæ est dolor pœnitentialis, non est pœna.

de

(CONCLUSIO. Cùm nulla voluntatis durities, cujus comminutionem significat contritio, in malis pœnæ inveniatur, non nisi de culpis contritio esse potest, quamvis de malis pœnæ dolere possimus.)

Respondeo dicendum, quòd contritio importat, ut dictum est, alicujus duri et integri comminutionem. Hæc autem integritas et duritia invenitur in malo culpæ ; quia voluntas, quæ

est ipsius causa in eo qui malè agit, in suis terminis stat, nec præcepto legis cedit: et ideo hujus mali displicentia contritio per similitudinem dicitur. Hæc autem similitudo non potest adaptari ad malum pœnæ, quia pœna simpliciter dicit diminutionem et ideo de malis pœnæ potest esse dolor, non contritio.

Ad primum ergo dicendum, quòd pœnitentia secundum Aagustinum, debet esse de hac mortali vita, non ratione ipsins mortalitatis, nisi pœnitentia largè dicatur omnis dolor, sed ratione peccatorum ad quæ ex infirmitate hujus vitæ deduci

mur.

Ad secundum dicendum, quòd ille dolor, quo quis dolet de amissione virtutis per peccatum, non est essentialiter ipsa contritio, sed est principium ejus; sicut enim aliquis movetur ad appetendum aliquid propter bonum quod inde expectat ita movetur ad dolendum de aliquo propter malum quod inde

consecutus est.

ARTICULUS II.

Utrùm contritio esse debeat de peccato originali.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd contritio esse debeat de peccato originali. De peccato enim actuali conteri debemus non ratione actus, in quantum est ens quoddam, sed ratione deformitatis; quia actus secundum suam substantiam bonum quoddam est, et à Deo. Sed peccatum originale habet deformitatem sicut et actuale. Ergo etiam de eo conteri debe

mus.

2. Præterea, per peccatum originale homo fuit à Da aversus, quia pœna ejus erat carentia divinæ visionis. Sel cuilibet debet displicere se fuisse à Deo aversum. Ergo hom debet habere displicentiam peccati originalis, et sic debet de eo conteri.

Sed contra, medicina debet esse proportionata morbo. Sel peccatum originale sine nostra voluntate contractum est. Erg! non requiritur, quòd per actum voluntatis, qui est contrita ab ipso purgemur.

(CONCLUSIO.

Contritio, cùm sit dolor, voluntatis de

ritiem ex peccato contractam quodammodo comminuens, non propriè est de peccato originali, quod non nostra voluntate est inductum, sed potius naturæ corruptæ origine est contractum; potest tamen de eo aliqua displicentia esse.)

Respondeo dicendum, quod contritio est dolor, ut dictum est (qu. 1, art. 1 et 2), respiciens et quodammodo comminuens voluntatis duritiem : et ideo solum de illis peccatis potest esse, quæ ex duritia nostræ voluntatis in nos proveniunt; et quia peccatum originale nostra voluntate non est inductum, sed ex vitiatæ naturæ origine contractum, ideo de ipso non potest esse contritio, proprie loquendo, sed displicentia tantum vel dolor.

Ad primum ergo dicendum, quòd contritio non est de peccato ratione substantiæ actus tantum, quia ex hoc non habet *ationem mali; neque iterum ratione deformitatis tantum, quia leformitas de se non dicit rationem culpæ, sed quandoque mportat pœnam; debet autem de peccato esse contritio in quantum importat deformitatem ex actu voluntatis provenienem: et hoc non est in peccato originali, et ideo de eo non st contritio.

Et similiter dicendum ad secundum, quia aversio volunatis est illa cui debetur contritio.

ARTICULUS III.

Utrùm de omni actuali peccato debeamus conteri.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd non de omni actuali eccato commisso à nobis, debeamus conteri. Quia contraria ontrariis curantur. Sed quædam peccata per tristitiam commitantur, sicut acedia et invidia. Ergo medicina eorum non ebet esse tristitia, quæ est contritio, sed gaudium.

2. Præterea, contritio est actus voluntatis, qui non potest sse de eo, quod cognitioni non subjacet. Sed quædam peccata unt, quæ in cognitione non habemus, sicut oblita. Ergo de is non potest esse contritio.

3. Præterea, per voluntariam contritionem delentur illa, uæ per voluntatem committuntur. Sed ignorantia voluntarium

tollit, ut patet per Philosophum III Ethic. Ergo de his quæ per ignorantiam accidunt, non debet esse contritio.

4. Præterea, de illo peccato non debet esse contritio, quod per contritionem non tollitur. Sed quædam peccata non tolluntur per contritionem, sicut venialia, quæ adhuc post contritionis gratiam manent. Ergo non de omnibus peccatis præteritis debet esse contritio.

Sed contra, pœnitentia est medicina contra omnia peccata actualia. Sed pœnitentia non est aliquorum, quorum non sit contritio, quæ est prima pars ejus. Ergo et de omnibus peccatis debet esse contritio.

Præterea, nullum peccatum dimittitur, nisi quis justifi cetur. Sed ad justificationem requiritur contritio, ut prius dictum est (qu. 1, art. 1). Ergo de quolibet peccato conteri oportet.

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Cùm ex omni actuali peccato duritiem quamdam voluntas contrahat, ad illius remissionem contritio ipsum comminuens necessaria est.)

Respondeo dicendum, quòd omnis actualis culpa ex hoc contingit, quòd voluntas nostra legi Dei non cedit, vel etiam transgrediendo vel omittendo, vel præter eam agendo; et quia <«< durum est quod habet potentiam ut non facilè patiatur, » ideo in omni actuali peccato duritia quædam est voluntatis, et propter hoc si debeat peccatum curari, oportet quod per contritionem comminuentem remittatur.

Ad primum ergo dicendum, quòd (sicut ex dictis patet contritio opponitur peccato ex parte illà qua ex electione voluntatis procedit, non sequentis imperium divinæ legis; non autem ex parte ejus, quod est in peccato materiale, et hoc est illud super quod cadit voluntatis electio. Cadit autem voluntatis electio non solum super actus aliarum virium, quibus voluntas ad suum finem utitur; sed etiam super actum pro prium ipsius voluntatis, voluntas enim vult se velle aliquid; et sic electio voluntatis cadit super dolorem illum sive trist tiam, quæ invenitur in peccato invidiæ et hujusmodi, sive dolor ille sit in sensu, sive sit in ipsa voluntate. Et ideo illis pec catis contritionis dolor opponitur.

A secundum dicendum, quòd oblivio de aliquo potest ess

:

dupliciter aut ita quod totaliter à memoria exciderit, et 'tunc non potest aliquis illud inquirere; aut ita quòd partim à memoria exciderit, et partim maneat, sicut cum recolo me aliquid audivisse in generali, sed nescio quid in speciali; et tunc requiro in memoria ad recognoscendum. Et secundum hoc etiam aliquod peccatum potest esse oblitum dupliciter. Aut ita quòd in generali in memoria maneat, sed non in spe ciali et tunc debet cogitare homo ad inveniendum peccatum, quia de quolibet peccato mortali tenetur homo specialiter conteri; si autem invenire non possit justa adhibita diligentia, sufficit de eo conteri secundùm quod in notitia tenefar, et debet homo non solum de peccato, sed de oblivione ejus dolere, quæ ex negligentia contingit. Si autem peccatum omnino à memoria exciderit, tunc ex impotentia faciendi excusatur à debito, et sufficit generalis contritio de omni eo in quo Deum offendit; sed quando impotentia tollitur, sicut cum ad memoriam revocatur peccatum, tunc tenetur homo specialiter conteri; sicut etiam pauper qui non potest solvere quod debet excusatur, et tamen tenetur cum primò poterit.

Ad tertium dicendum, quòd si ignorantia omnino voluntatem tolleret malè agendi, excusaret et non esset peccatum; sed quandoque, non totaliter tollit voluntatem, et tunc à toto non excusat, sed à tanto : et ideo de peccato per ignorantiam commisso debet homo conteri.

Ad quartum dicendum, quòd post contritionem de mortali potest remanere veniale, sed non post contritionem de veniali. Et ideo de venialibus etiam debet esse contritio eo modo quo et pœnitentia, sicut suprà dictum est.

ARTICULUS IV.

Utrùm de peccatis futuris aliquis debeat conteri.

Ad quartum sic proceditur. Videtur quòd etiam de peccatis futuris aliquis debeat conteri. Contritio enim est actus liberi arbitrii. Sed liberum arbitrium magis se extendit ad futura quàm ad præterita, quia electio, quæ est actus liberi arbitrii est de contingentibus futuris, ut dicitur in III Ethicorum.

VII.

17

« ÖncekiDevam »