Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ARTICULUS II.

Utrùm possit esse nimis magnus contritionis dolor.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd non possit esse nimis magnus contritionis dolor. Nullus enim dolor potest esse immoderatior, quàm ille qui proprium subjectum destruit. Sed dolor contritionis, si est tantus quod mortem vel corruptionem corporis inducat, est laudabilis; dicit enim Anselmus, in meditationibus, versus finem : « Utinam sic impinguentur viscera animæ meæ, ut medullæ corporis mei exsiccentur. » Et Augustinus dicit se esse dignum oculos cæcare plorando. Ergo dolor contritionis non potest esse nimius.

2. Præterea, dolor contritionis ex amore charitatis procedit. Sed amor charitatis non potest esse nimius. Ergo nec dolor contritionis.

Sed contra, omnis virtus moralis corrumpitur per superabundantiam et defectum. Sed contritio est actus virtutis moralis, scilicet pœnitentiæ, cùm sit pars justitiæ. Ergo potest esse superfluus dolor de peccatis.

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Cùm peccatum in quantum est offensa Dei, supra modum displicere non possit, contritionis dolor, ut est in ratione, nimius nequaquam est; quantum autem ad dolorem sensibilem quem facit, excessus aliquis culpabilis esse potest.)

Respondeo dicendum, quòd contritio ex parte doloris qui est in ratione, scilicet displicentiæ quo peccatum displicet in quantum est offensa Dei, non potest esse nimia, sicut nec amor charitatis, quo intenso talis displicentia intenditur, potest esse nimius. Sed quantum ad dolorem sensibilen, potest esse nimia, sicut etiam exterior corporis afflictio potest esse nimia. In his autem omnibus debet accipi pro mensura conservatio subjecti, et bonæ habitudinis suflicientis ad ea quæ agenda incumbunt. Et propter hoc dicitur Rom., XII : « Rationabile obsequium vestrum. »

Ad primum ergo dicendum, quòd Anselmus desiderat ex pinguedine devotionis medullas corporales exsiccari, non quan

tum ad humorem naturalem, sed quantum ad desideria et concupiscentias corporales. Augustinus autem quamvis dignum se cognosceret amissione exteriorum oculorum propter peccatum, quia quilibet peccator non solum æterna, sed etiam temporali morte dignus est, non tamen volebat sibi oculos

cæcare.

Ad secundum dicendum, quòd ratio illa procedit de dolore qui est in ratione.

Tertia autem procedit de dolore sensitiva partis.

ARTICULUS III.

Utrùm debeat esse major dolor de uno peccato quàm de alio.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd non debet esse major dolor de uno peccato, quàm de alio. Hieronymus enim collaudat Paulam de hoc quòd « minima peccata sicut magna plangebat. » Ergo non est magis dolendum de uno quam de alio.

2. Præterea, motus contritionis est subitus. Sed non potest esse unus motus subitus intensior simul et remissior. Ergo contritio non debet esse major de uno peccato, quàm de alio.

3. Præterea, de peccato præcipuè est contritio, secundùm quod à Deo avertit. Sed in aversione omnia peccata mortalia conveniunt, quia omnia tollunt gratiam, qua anima Deo conjungitur. Ergo de omnibus peccatis mortalibus æqualis debet esse contritio.

Sed contra, Deuter., XXV, dicitur: « Pro mensura peccati erit et plagarum modus. » Sed in contritione, peccatis plaga commensurantur, quia contritio habet propositum satisfaciendi annexum. Ergo contritio magis debet esse de uno peccato, quàm de alio.

4. Præterea, de hoc debet homo conteri, quod debuit vitare. Sed homo deberet magis vitare unum peccatum quam aliud, quia gravius est, si necessitas alterum faciendi incumberet. Ergo et similiter debet de uno (scilicet graviori) magis, quam de alio dolere.

(CONCLUSIO.

[ocr errors]

Cùm Deus peccato majori magis offendatur

quàm minori; majorem de majori, quam de minori peccato, contritionem habendam esse, perspicuum est.)

Respondeo dicendum, quòd de contritione dupliciter possumus loqui. Uno modo secundum quod sigillatim singulis peccatis respondet et sic quantum ad dolorem superioris affectus, requiritur, quòd de majori peccato quis doleat magis; quia ratio doloris est major in uno quàm in alio, scilicet offensa Dei; ex magis enim in inordinato actu Deus magis offenditur. Similiter etiam cum majori culpæ major pœna debeatur; etiam dolor sensitiva partis, secundùm quod pro peccato ex electione assumitur quasi pœna peccati, debet esse major de majori peccato; secundùm autem quod ex impressione superioris appetitus nascitur in inferiori, attenditur quantitas doloris secundùm dispositionem partis inferioris ad recipiendam impressionem à superiori, et non secundùm quantitatem peccati. Alio modo potest accipi contritio, secundùm quòd est simul de omnibus peccatis, sicut in actu justificatiois et hæc quidem contritio, vel ex singulorum consideratione peccatorum procedit; et sic quamvis sit actus unus, tamen distinctio peccatorum virtute manet in ipso; vel ad minus habet propositum de singulis cogitandi annexum; et sic etiam habitualiter est magis de uno quàm de alio.

Ad primum ergo dicendum, quòd Paula non laudatur de hoc quod de omnibus peccatis doleret æqualiter; sed quia de parvis peccatis tantum dolebat, ac si essent magna per comparationem ad alios qui de peccatis dolent; sed ipsa multo amplius de majoribus doluisset.

Ad secundum dicendum, quod in illo contritionis motu subitaneo, quamvis actualiter distinctio intentionis respondens diversis peccatis inveniri non possit, tamen invenitur ibi eo modo sicut dictum est; et etiam alio modo, secundùm quòd singula peccata ordinem habent ad illud, de quo in illa contritione generali contrito dolendum occurrit, scilicet offensam Dei. Qui enim aliquod totum diligit, potentia etiam diligit partes ejus, quamvis non actu; et hoc modo, secundùm quòd habent ordinem ad totum quasdam plus, quasdam minus diligit; Sicut qui aliquam communitatem diligit, virtute singulos diligit, et plus minus secundùm eorum ordinem in bono com

muni. Et similiter qui dolet de hoc quod Deum offendit, de diversis implicitè dolet diversimodè, secundùm quòd plus vel minus per ea Deum offendit.

Ad tertium dicendum, quòd quamvis quodlibet peccatum mortale à Deo avertat et gratiam tollat, tamen quoddam plus elongat quam aliud, ni quantum majorem habet dissonantiam ex sua inordinatione ad ordinem divinæ bonitatis quam aliud.

QUÆSTIO IV.

De tempore contritionis, in tres articulos divisa.

Deinde considerandum est de tempore contritionis. Circa quod quæruntur tria: 1o Utrùm tota hæc vita sit contritionis tempus. 2o Utrùm expediat continuè de peccato dolere. 30 Utrùm post hanc vitam, animæ de peccatis conterantur.

ARTICULUS I.

Utrùm tota hæc vita sit contritionis tempus.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd non tota hæc vita sit contritionis tempus. Sicut enim de peccato commisso debet esse dolor, ita et pudor. Sed non per totam vitam durat pudor de peccato, quia ( sicut dicit Ambrosius), « non habet quod erubescat, cui peccatum dimissum est. » Ergo videtur quod nec contritio quæ est dolor de peccato.

2. Præterea, I Joann., IV, dicitur, quòd « perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet. >> Sed dolor etiam pœnam habet. Ergo in statu perfectæ charitatis non potest dolor contritionis manere.

3. Præterea, de præterito non potest esse dolor, qui propriè est malo præsenti, nisi secundùm quòd aliquid de peccato præterito in præsenti manet. Sed quandoque pervenitur ad aliquem statum in hac vita, in quo nihil de peccato præte

rito manet, neque dispositio, neque culpa, neque reatus aliquis. Ergo non oportet ulterius de illo peccato dolere.

4. Præterea, Rom., VIII, dicitur, quòd « diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, etiam peccata, » ut dicit Glossa. Ergo non oportet post remissionem peccati, quod de ipso doleant.

5. Præterea, contritio est pars pœnitentiæ contra satisfactionem divisa. Sed non oportet semper satisfacere. Ergo nec oportet semper de peccato conteri.

Sed contra Augustinus lib. De Pœnitentia (vera et falsa, cap. 13), dicit quòd « ubi dolor finitur, deficit pœnitentia; ubi deficit pœnitentia, nihil relinquitur de venia. » Ergo videtur, cum oporteat veniam concessam non perdere, quòd oporteat semper de peccato dolere.

Præterea, Eccles., dicitur: « De propitiatu peccatorum noli esse sine metu. » Ergo homo semper debet dolere ad peccatorum propitiationem habendam.

(CONCLUSIO. - Cùm per peccatum præteritum viæ nostræ cursus in Deum retardaretur, toto præsentis vitæ tempore, debet homo de præteritis peccatis conteri et dolere.)

Respondeo dicendum, quòd in contritione, ut dictum est (qu. 1, art. 2 et qu. 3, art. 1), est duplex dolor : unus rationis, qui est detestatio peccati à se commissi; alius sensitivæ partis, qui ex isto consequitur: et quantum ad utrumque, contritionis tempus est totius vitæ præsentis status. Quamdiu enim aliquis est in statu viæ, detestatur incommoda quibus à perventione ad terminum vitæ retardatur vel impeditur. Unde cum per peccatum præteritum vitæ nostræ cursus in Deum retardetur, quia tempus illud quod erat deputatum ad currendum recuperari non potest, oportet quòd semper in vitæ hujus tempore, status contritionis maneat quantum ad peccati detestationem. Similiter etiam quantum ad sensibilem dolorem, qui ut pœna à voluntate assumitur. Quia enim homo peccando pœnam æternam meruit, et contra æternum Deum (sive contra æternum Dei) peccavit, debet pœna æterna in temporalem mutata (saltem dolor) in toto hominis æterno, id est, in statu hujus vitæ manere. Et propter hoc dicit Hugo de Sancto Victore, quòd « Deus absolvens hominem à culpa et pœna æterna, ligat eum vinculo perpetuæ detestationis peccati. »

« ÖncekiDevam »