Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ad primum ergo dicendum, quòd erubescentia respicit peccatum, solum in quantum habet turpitudinem: et ideo postquam peccatum quantum ad culpam remissum est, non manet pudori locus; manet autem dolori, qui non solum de culpa est in quantum habet turpitudinem, sed etiam in quantum habet nocumentum annexum.

Ad secundum dicendum, quod timor servilis quem charitas foras mittit, oppositionem habet ad charitatem ratione servitutis; quia pœnam respicit; sed dolor contritionis ex charitate causatur, ut dictum est. Et ideo non est simile.

Ad tertium dicendum, quòd quamvis per pœnitentiam peccator redeat ad gratiam pristinam et immunitatem à reatu pœnæ, nunquam tamen redit ad pristinam dignitatem innocentiæ et ideo semper ex præterito peccato aliquid in ipso manet.

Ad quartum dicendum, quod sicut non debet homo facere mala, ut veniant bona; ita non debet gaudere de malis; quia ex eis occasionaliter proveniunt bona, divina gratia vel providentia, agente; quia illorum bonorum peccata causa non fuerunt, sed magis impedimenta; sed divina providentia ea causavit, et de ea debet homo gaudere, de peccatis autem dolere.

Ad quintum dicendum, quòd satisfactio attenditur secundum pœnam taxatam, quæ pro peccatis injungi debet et ideo potest terminari, ut non oporteat ulterius satisfacere. Hæc autem pœna præcipuè proportionatur culpæ ex parte conversionis, ex qua finitatem habet; sed dolor contritionis respondet culpæ ex parte aversionis ex qua habet quamdam infinitatem: unde contritio semper debet manere, nec est inconveniens, si remoto posteriori remaneat prius.

ARTICULUS II.

Utrùm expediat continuè de peccato dolere.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd non expediat continuè de peccato dolere. Expedit enim quandoque gaudere, ut patet Philip., IV, ubi super illud: « Gaudete in Domino

semper, » dicit Glossa quòd « necessarium est gaudere. » Sed non est possibile simul gaudere et dolere. Ergo non expedit continuè de peccato dolere.

2. Præterea, illud quod est de se malum et fugiendum, non est assumendum nisi quatenus est necessarium ut medicina ad aliquid, sicut patet de ustione et sectione vulneris. Sed tristitia de se mala est; unde dicitur Ecclesiast., XXX : << Tristitiam longè expelle à te; » et subditur causa : « Multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa. » Hoc etiam Philosophus dicit în VII Ethic. et X. Ergo non debet amplius dolere de peccato, nisi quatenus sufficit ad peccatum delendum. Sed statim post primam contritionis tristitiam peccatum deletum est. Ergo non expedit ulterius dolere.

3. Præterea, Bernardus dicit serm. IX Sup. Cantica: <<< Dolor bonus est, si continuus non sit; mel enim absynthio est miscendum. » Ergo videtur quòd non expedit continuè dolere.

Sed contra est, quod Augustinus dicit lib. De Vera et Falsa Pænitentiu (cap. 13) ut suprà : « Semper doleat pœnitens, et de dolore gaudeat. »

Præterea, actus in quibus consistit beatitudo expedit semper continuare quantum possibile est. Sed hujusmodi est dolor de peccato, quòd patet Matth., V: « Beati qui lugent. » Ergo expedit dolorem continuare quantum possibile est.

( CONCLUSIO. Cùm contritio sit actus pœnitentiæ, maximè homini expediret continuè de peccatis conteri et moderatè dolere, dunimodo cæterarum virtutum officia, quæ magis sunt necessaria, non omittat.)

Respondeo dicendum, quòd hæc est conditio in actibus virtutum inventa, quòd non potest in eis accipi superfluum et diminutum, ut in II Ethic. probatur (cap. 5, vel 6). Unde cum contritio (quantum ad id quod est displicentia quædam in appetitu rationis), sit actus pœnitentiæ virtutis, nunquam potest ibi esse superfluum; et sicut nec quantum ad intensionem, ita nec quantum ad durationem, nisi secundùm quòd actus unius virtutis impedit actum alterius magis necessarium pro tempore illo: unde quanto magis homo continuè in actibus hujus displicentia esse potest, tanto melius est,

dummodo actibus aliarum virtutum vacet suo tempore, secundùm quòd oportet. Sed passiones possunt habere superfluum et diminutum, et quantum ad intensionem et quantum ad durationem; et ideo sicut passio doloris, quem voluntas assumit, debet esse moderatè intensa ; ita debet moderatè durare, ne si nimis duret, homo in desperationem, et pusillanimitatem et hujusmodi vitia labatur.

Ad primum ergo dicendum, quòd gaudium sæculi impeditur per dolorem contritionis, non autem gaudium quod de Deo est, quia habet ipsum dolorem pro materia.

Ad secundum dicendum, quòd illud Eccles., de tristitia sæculi loquitur. Philosophus autem loquitur de tristitia, quæ est passio, qua moderatè utendum est, secundùm quòd expedit ad finem ad quem assumitur.

Ad tertium dicendum, quòd Bernardus loquitur de dolore, qui est passio.

ARTICULUS III.

Utrùm etiam post hunc vitum, animæ de peccatis
conterantur.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd etiam post hanc vitam, animæ de peccatis conterantur. Amor enim charitatis displicentiam de peccato causat. Sed post hanc vitam manet in animabus charitas, et quantum ad actum et quantum ad habitum; quia «< charitas nunquam excidit, » ut dicitur I Cor., XIII. Ergo manet displicentia de peccato commisso, quæ essentialiter est contritio.

2. Præterea, magis dolendum est de culpa, quàm de pœna. Sed animæ in purgatorio dolent de pœna sensibili et de dilatione gloriæ. Ergo multo magis dolent de culpa ab eis commissa.

3. Præterea, pœna purgatorii est satisfactoria de peccato. Sed satisfactio habet efficaciam ex vi contritionis. Ergo contritio manet post hanc vitam.

Sed contra, contritio est pars pœnitentiæ sacramenti. Sed sacramenta non manent post hanc vitam. Ergo nec contritio. Præterea, contritio potest esse tanta, quod deleat et culpam

et pœnam. Si ergo animæ in purgatorio conteri possent, posset vi contritionis earum reatus pœnæ eis dimitti, et ita à pœna sensibili liberari; quod est falsum.

(CONCLUSIO. Cùm ad contritionem requiratur, ut dolor aliquis habeatur, idemque sit charitate formatus, et meritoríus, hæc autem omnia in animabus post vitam inveniri nequeant, fieri non potest ut tunc in eis sit contritio.)

Respondeo dicendum, quòd in contritione tria consideranda sunt primum est contritionis genus, quod est dolor; secundum est contritionis forma, quæ est actus virtutis gratiâ informatus; tertium est contritionis efficacia, quæ est actus meritorius et sacramentalis, et quodammodo satisfactorius. Animæ igitur post hanc vitam, quæ in patria sunt, contritionem habere non possunt, quia carent dolore propter gaudii plenitudinem. Illæ verò quæ sunt in inferno carent contritione, quia etsi dolorem habeant, deficit tamen in eis gratia dolorem informans. Sed illæ quæ in purgatorio sunt. habent dolorem de peccatis gratiâ informatum, sed non meritorium, quia non sunt in statu merendi. In hac autem vita omnia tria prædicta inveniri possunt.

Ad primum ergo dicendum, quòd charitas non causat istum dolorem, nisi in aliis qui doloris capaces sunt; sed plenitudo gaudii in beatis omnem capacitatem doloris excludit : et ideo quamvis charitatem habeant, tamen contritione carent.

Ad secundum dicendum, quòd animæ in purgatorio dolent de peccatis; sed ille dolor non est contritio, quia deest ei contritionis efficacia.

Ad tertium dicendum, quòd pœna illa, quam animæ in pur gatorio sustinent, non potest propriè dici satisfactio, quia satisfactio opus meritorium requirit; sed largo modo dicitur satisfactio, pœnæ debitæ solutio.

QUÆSTIO V.

De effectu contritionis, in tres articulos divisa.

Deinde considerandum est de effectu contritionis.

Circa quod quæruntur tria: 1o Utrùm peccati remissio sit contritionis effectus. 2o Utrùm contritio possit totaliter tollere reatum pœnæ. 3o Utrùm parva contritio sufficiat ad deletionem magnorum peccatorum.

ARTICULUS I.

Utrum peccati remissio sit contritionis effectus.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd peccati remissio non sit contritionis effectus. Solus enim Deus peccata remittit. Sed contritionis nos sumus aliqualiter causa, quia actus noster est. Ergo contritio non est causa remissionis culpæ.

2. Præterea, contritio est actus virtutis. Sed virtus sequitur peccati remissionem, quia virtus et culpa non sunt simul in anima. Ergo contritio non est causa remissionis culpæ.

3. Præterea, nihil impedit à perceptione Eucharistiæ, nisi culpa. Sed contritus ante confessionem non debet accedere ad eucharistiam. Ergo nondum est consecutus remissionem culpæ.

Sed contra est, quod in Glossa super illud Psal. L : « Sacrificium Deo spiritus contribulatus, » etc., dicitur : <«< Contritio cordis est sacrificium, in quo peccata solvuntur. »

Præterea, virtus et vitium eisdem causis corrumpuntur et generantur, ut dicitur in II Ethic. (cap. 1). Sed per inordinatum amorem cordis, peccatum committitur. Ergo per dolorem ex amore charitatis ordinato causatum solvitur; et sic contritio peccatum delet.

(CONCLUSIO. Contritio virtutis est actus, dispositivè, ut autem pars sacramenti effectivè, instrumentaliter, remissionem peccatorum causat.)

« ÖncekiDevam »