Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tione non solùm attendenda est quantitas pœnæ, sed etiam virtus ejus, secundùm quòd est pars sacramenti; et sic requirit sacramentorum dispensatorem, quamvis etiam ab alio; quàm à sacerdote, quantitas pœnæ taxari possit.

Ad quartum dicendum, quòd cognoscere vultum pecoris ad duo potest necessarium esse : primò, ad hoc quòd coordinetur gregi Christi, et sic cognoscere vultum pecoris pertinet ad curam et sollicitudinem pastoralem, quæ incumbit quandoque illis qui non sunt sacerdotes; secundò, ad hoc quòd provideatur ei competens medicamentum salutis, et sic cognoscere vultum pecoris pertinet ad eum cujus est medicamentum salutis (scilicet sacramentum eucharistiæ et alia) præbere, scilicet ad sacerdotem et ad talem cognitionem pecoris confessio ordinatur.

:

ARTICULUS II.

Utrùm in aliquo casu liceat aliis quàm sucerdotibus

confiteri.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd in nullo casu liceat aliis quàm sacerdotibus confiteri. Quia confessio sacramentalis accusatio est, ut ex suprà posita definitione habetur. Sed dispensatio sacramenti ad illum tantùm pertinet, qui est sacramenti minister. Cùm ergo minister sacramenti pœnitentiæ proprius sit sacerdos, videtur quòd nulli alii sit confessio facienda.

2. Præterea, confessio in quolibet judicio ad sententiam ordinatur. Sed sententia in foro contentioso à non suo judice lata, nulla est. Ergo non est facienda confessio nisi judici. Sed judex in foro conscientiæ non est nisi sacerdos, qui habet potestatem ligandi et solvendi. Ergo non est alii confessio facienda.

3. Præterea, in baptismo quia quilibet potest baptizare, si baptizat laicus, etiam absque necessitate, non debet à sacerdote baptismus iterari. Sed si aliquis confiteatur laico in casu necessitatis, iterum tenetur sacerdoti confiteri, si articulum necessitatis evadat. Ergo confessio non debet fieri laico in casu necessitatis.

Sed contra est, quod in littera determinatur, IV. Sent. dist. 17 (1), num. 5.

(CONCLUSIO. Nonnisi in necessitatis articulo alteri quàm sacerdoti peccatorum confessio fieri potest.)

Respondeo dicendum, quòd sicut baptismus est sacramentum necessitatis, ita et pœnitentia. Baptismus autem, quia est sacramentum necessitatis, duplicem habet ministrum : unum, cui ex officio baptizare incumbit, scilicet sacerdotem; alium, cui ratione necessitatis, dispensatio baptismi committitur; et ita etiam minister pœnitentiæ, cui confessio est facienda ex officio, est sacerdos; sed in necessitate etiam laicus vicem sacerdotis supplet, ut ei confessio fieri possit.

Ad primum ergo dicendum, quòd in sacramento pœnitenti non solùm est aliquid ex parte ministri, scilicet absolutio et satisfactionis injunctio; sed etiam aliquid ex parte ipsius qui suscipit sacramentum, quod est etiam deessentia sacramenti, sicut contritio et confessio. Satisfactio autem jam incipit esse à ministro, in quantum eam injungit; et à pœnitente, in quantum eam implet: et ad plenitudinem sacramenti utrumque debet concurrere, quando possibile est. Sed quando necessitas imminet, debet facere pœnitens quod ex parte sua est, scilicet conteri et confiteri cui potest; qui quamvis sacramentum perficere non possit, ut faciat id quod ex parte sacerdotis est, absolutionem scilicet, defectum tamen sacerdotis summus sacerdos supplet. Nihilominus confessio ex defectu sacerdotis laico facta, sacramentalis est quodammodo, quamvis non sit sacramentum perfectum, quia deest id quod est ex parte sacerdotis.

Ad secundum dicendum, quòd quamvis laicus non sit judex ejus qui sibi confitetur absolutè, tamen ratione necessitatis accipit judicium super eum, secundùm quòd confitens ex defectu sacerdotis se ei subdit.

Ad tertium dicendum, quòd per sacramenta homo non solùm Deo, sed etiam Ecclesiæ oportet quòd reconcilietur. Ecclesiæ autem reconciliari non potest, nisi sanctificatio Ecclesiæ ad

(1) Locus est è libro cui titulus, De vera et falsa pœnitentia, auctore incerto, excerptus.

".

eum perveniat; in baptismo autem sanctificatio Ecclesiæ ad hominem pervenit per ipsum elementum exteriùs adhibitum, quod verbo vitæ sanctificatur secundùm formam Ecclesiæ, à quocumque detur; et ideo, ex quo semel baptizatus est à quocumque, non oportet quòd iterum baptizetur. Sed in pœnitentia Ecclesiæ sanctificatio non pervenit ad hominem nisi per ministrum, quia non est ibi aliquod elementum corporale exteriùs adhibitum, quod ex sanctificatione invisibilem gratiam conferat. Et ideo, quamvis ille laico confessus in articulo necessitatis, consecutus sit veniam à Deo, eò quòd propositum, quod concepit confitendi secundùm mandatum Dei, sicut potuit, implevit; non tamen adhuc Ecclesiæ reconciliatus est ut ad sacramenta Ecclesiæ admitti debeat, nisi priùs à sacerdote absolvatur sicut ille qui baptismo flaminis baptizatus est, ad eucharistiam non admittitur. Et ideo oportet quòd iterùm confiteatur sacerdoti, cùm copiam habere potuerit; et præcipuè quia (ut dictum est) sacramentum pœnitentiæ perfectum non fuit. Unde oportet quòd perficiatur, ut ex ipsa perceptione sacramenti pleniorem effectum consequatur, et ut mandatum de pœnitentiæ sacramento recipiendo impleat.

ARTICULUS III.

Utrùm extra casum necessitatis possit aliquis non sacerdos confessionem venialium audire.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd extra casum necessitatis non possit aliquis non sacerdos confessiones venialium audire, quia sacramentum aliquod committitur laico dispensandum ratione necessitatis. Sed confessio venialium non est de necessitate; ergo non committitur laico.

2. Præterea, contra venialia ordinatur extrema unctio et pœnitentia; sed illa non potest dari à laico, ut patet, Jac., I. Ergo nec confessio venialium potest ei fieri.

Sed contra est, quod dicit Beda in littera (IV. Sentent., dist. 17, § C): « Nempe coæqualibus nostris quotidiana et levia, sed graviora sacerdoti pandenda esse, ut ab iis purgemur, etc. >>>

(CONCLUSIO.Non est necessarium ut quis sacerdoti venialia confiteatur, cùm per confessionem laico factam, pectoris tunsionem, et per aspersionem aquæ benedictæ remittatur.) Respondeo dicendum, quòd per peccatum veniale homo nec à Deo, nec à sacramentis Ecclesiæ separatur; et ideo non indiget novæ gratiæ collatione ad ejus dimissionem, neque indiget reconciliari Ecclesiæ. Et propter hoc non oportet quòd venialia alicui sacerdoti confiteatur, quia ipsa confessio laico facta sacramentale quoddam est, quamvis non sit sacramentum perfectum, et ex charitate procedens; et talibus natum est veniale remitti, sicut per tunsionem pectoris, et per aspersionem aquæ benedictæ.

Et per hoc patet solutio ad primum, quia venialia non indigent sacramenti perceptione ad dimissionem sui, sed sufficit ibi aliquid sacramentale, ut aqua benedicta, vel aliquid hujusmodi.

Ad secundum dicendum, quòd extrema unctio non datur directè contra veniale, nec aliquod aliud sacramentum.

ARTICULUS IV.

Utrùm sit necessarium quòd homo confiteatur proprio
sacerdoti.

Ad quartum sic proceditur. Videtur quòd non sit necessarium quòd homo confiteatur proprio sacerdoti. Gregorius enim dicit : << Apostolico moderamine et pietatis officio à nobis constitutum est, quòd sacerdotibus monachis apostolorum figuram tenentibus liceat prædicare, baptizare, communionem dare, pro peccatoribus orare, pœnitentiam imponere, atque peccata solvere. » Sed monachi non sunt proprii sacerdotes aliquorum, cùm non habeant curam animarum. Ergo, cùm confessio fiat propter absolutionem, sufficit quòd fiat cuicumque sacerdoti.

2. Præterea, sicut sacerdos est minister hujus sacramenti, ita et eucharistiæ. Sed quilibet sacerdos potest eucharistiam conficere. Ergo quilibet sacerdos potest sacramentum pœnitentiæ ministrare; ergo non oportet quòd fiat proprio sacer

3. Præterea, illud ad quod determinatè tenemur, non est in nostra electione constitutum. Sed sacerdos cui confiteri tenemur, est in nostra electione constitutus, ut patet per Augustinum in littera (IV. Sent., dist. 17, num. 5); dicit enim : « Qui vult confiteri peccata, ut inveniat gratiam, quærat sacerdotem qui sciat solvere et ligare. » Ergo videtur quòd non sit necessarium proprio sacerdoti confiteri.

4. Præterea, quidam sunt, sicut Papa et prælati, qui non videntur habere proprium sacerdotem, cùm non habeant superiorem. Sed isti tenentur ad confessionem. Ergo non semper tenetur homo confiteri proprio sacerdoti.

5. Præterea, «< illud quod est institutum pro charitate, contra charitatem non militat, » ut Bernardus (Tract. de præcepto et dispensatione) dicit. Sed confessio quæ pro charitate instituta est, contra charitatem militaret, si homo ad confitendum uni sacerdoti esset obligatus; ut putà si peccator sciat sacerdotem suum hæreticum, aut sollicitatorem ad malum, aut fragilem, qui ad peccatum quod quis ei confitetur, sit pronus, vel si revelator esse confessionis probabiliter existimetur, vel si peccatum contra ipsum commissum sit, de quo quis confiteri debet. Ergo videtur quòd non semper oporteat confiteri proprio sacerdoti.

6. Præterea, in eo quod est necessarium ad salutem non sunt homines arctandi, ne impediantur à via salutis. Sed magna arctatio videtur, si oporteat uni homini confiteri de necessitate; et per hoc multi possent à confessione retrahi, vel timore, vel verecundia, vel aliquo alio hujusmodi. Ergo, cùm confessio sit de necessitate salutis, non debent homines ad hoc arctari (ut videtur), quòd proprio sacerdoti confitean

tur.

Sed contra est Decretalis Innocentii, qui instituit quòd << omnes utriusque sexûs semel i anno proprio sacerdoti confiteantur. >>

Præterea, sicut episcopus se habet ad diœcesim suam, ita sacerdos ad suam parochiam. Sed non licet uni episcopo in diocesi alterius episcopale officium exercere, secundùm statuta canonum. Ergo non licet uni sacerdoti parochianum alterius audire.

« ÖncekiDevam »