Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ille qui auctoritate episcopi confessionem audit, inducat confitentem ad hoc quòd confiteatur proprio sacerdoti; quod si noluerit, nihilominùs eum absolvere debet.

ARTICULUS VI.

Utrùm pœnitens possit in fine vitæ à quolibet sacerdote absolvi

Ad sextum sic proceditur. Videtur quòd in fine vitæ pœnitens non possit à quolibet sacerdote absolvi. Quia ad absolutionem requiritur aliqua jurisdictio, ut dictum est. Sed sacerdos non acquirit jurisdictionem super illum qui in fine vitæ pœnitet. Ergo non potest eum absolvere.

2. Præterea, ille qui sacramentum baptismi in articulo mortis ab alio quàm proprio sacerdote suscipit, non debet à proprio sacerdote iterùm baptizari. Si ergo quilibet sacerdos in articulo mortis possit absolvere à quolibet peccato, non debet pœnitens, si evadit, ad suum sacerdotem recurrere. Quod falsum est, quia aliàs sacerdos non haberet cognitionem vultus pecoris sui.

3. Præterea, in articulo mortis, sicut licet alieno sacerdoti baptizare, ita etiam non sacerdoti. Sed non sacerdos nunquam potest absolvere in foro pœnitentiali. Ergo nec sacerdos in articulo mortis eum qui non est sibi subditus.

Sed contra necessitas spiritualis est major quàm corporalis. Sed aliquis in necessitate ultima potest aliorum rebus uti, etiam invitis dominis, ad subveniendum corporali necessitati. Ergo et in articulo mortis, ad subveniendum spirituali necessitati, potest quis à non suo sacerdote absolvi.

Præterea, ad idem sunt auctoritates in littera positæ, IV. sent. dist. 20.

(CONCLUSIO. Cùm necessitas legem non habeat, potest pœnitens à quovis sacerdote in mortis articulo non modò à peccatis omnibus absolvi, sed etiam à qualibet excommunicatione à quocumque sit lata.)

Respondeo dicendum, quòd quilibet sacerdos quantùm est ex virtute clavium, habet potestatem indifferenter in omnes,

et quantùm ad omnia peccata: sed quòd non possit omnes ab omnibus peccatis absolvere, hoc est, quia per ordinationem Ecclesiæ habet jurisdictionem limitatam, vel omnino nullam. Sed quia necessitas legem non habet, ideo quando necessitatis articulus imminet, per Ecclesiæ ordinationem non impeditur, quin absolvere possit, ex quo habet claves, etiam sacramentaliter, et tantùm consequitur ex absolutione alterius, sicut si à proprio sacerdote absolveretur. Nec solùm à peccatis potest tunc à quolibet sacerdote absolvi, sed etiam ab excommunicatione, à quocumque sit lata; quia hæc absolutio etiam ad jurisdictionem pertinet, quæ per legem ordinationis Ecclesia coarctatur.

Ad primum ergo dicendum, quòd aliquis potest uti jurisdictione alterius ex ejus voluntate, quia ea quæ jurisdictionis sunt, committi possunt. Unde, quia Ecclesia acceptat ut quilibet sacerdos absolvere possit in articulo mortis; ideo ex hoc ipso secundùm quid usum jurisdictionis habet, quamvis jurisdictione careat.

Ad secundum dicendum, quòd non oportet eum recurrere ad proprium sacerdotem, ut iterum à peccatis absolvatur, à quibus in articulo mortis absolutus est; sed ut innotescat ei, quòd sit absolutus. Nec similiter oportet quòd absolutus ab excommunicatione ad judicem vadat, qui aliàs absolvere potuisset, absolutionem petens, sed satisfactionem offerens.

Ad tertium dicendum, quòd baptismus habet efficaciam ex ipsa sanctificatione materiæ : et ideo à quocumque conferatur alicui, ille sacramentum recipit : sed vis sacramentalis pœnitentiæ consistit in sanctificatione ministri; et ideo ille qui laico confitetur, quamvis impleat quod ex parte sua est de sacramentali confessione, tamen sacramentalem absolutionem non consequitur. Et ideo aliquid valet ei quantùm ad diminutionem pœnæ, quæ fit per confessionis meritum et pœnam; sed non consequitur diminutionem illam pœnæ, quæ est ex vi clavium. Et ideo oportet quòd iterum sacerdoti confiteatur; et magis sic confessus decedens punitur post hanc vitam, quàm si sacerdoti fuisset confessus.

ARTICULUS VII.

Utrùm pæna temporalis taxetur secundùm quantitatem culpæ.

Ad septimum sic proceditur. Videtur quòd pœna temporalis, cujus reatus post pœnitentiam manet, non taxetur secundùm quantitatem culpæ. Taxatur enim secundùm quantitatem delectationis, quæ fuit in peccato, ut patet, Apoc., XVIII : «<< Quantùm glorificavit se, et in deliciis fuit, tantùm date illi tormentum et luctum. » Sed quandoque ubi est major delectatio, ibi est minor culpa; quia peccata carnalia, quæ plus habent delectationis, quàm spiritualia, minus habent de culpa, secundùm Gregorium. Ergo pœna non taxatur secundùm quantitatem culpæ.

2. Præterea, eodem modo aliquis obligatur ad pœnam per peccata mortalia in nova lege, sicut in veteri. Sed in veteri lege debebatur pro peccatis pœna septem dierum, ut scilicet septem diebus immundi essent pro uno peccato mortali. Cùm ergo in novo Testamento imponatur pœna septennis pro uno peccato mortali, videtur quòd quantitas pœnæ non respiciat quantitatem culpæ.

3. Præterea, majus est peccatum homicidii in laico, quàm fornicationis in sacerdote ; quia circumstantia quæ sumitur ex specie peccati, magis aggravat, quàm quæ sumitur ex conditione personæ. Sed laico pro homicidio imponitur septennis pœnitentia, sacerdoti autem pro fornicatione pœnitentia decem annorum secundùm canones, ut jam suprà dictum est; ergo pœna non taxatur secundùm quantitatem culpæ.

4. Præterea, maximum peccatum est quod in ipsuina corpus Christi committitur, quia tanto gravius quis peccat, quanto major est in quem peccatur. Sed pro effusione sanguinis Christi in sacramento altaris contenti injungitur tantùm pœnitentia quadraginta dierum vel parum amplius; pro fornicatione autem simplici, injungitur pœnitentia septennis, secundùm canones. Ergo quantitas pœnæ non respondet quantitati culpæ.

Sed contra, Isai., XXVII : « In mensura contra mensuram

cùm abjecta fuerit, judicabis eam. » Ergo quantitas judicii et punitionis peccati, est secundùm quantitatem culpæ. Præterea, homo reducitur ad æqualitatem justitiæ per pœnam inflictam. Sed hoc non esset, si quantitas culpæ et pænæ non sibi responderent. Ergo unum alteri respondet.

(CONCLUSIO.

Tametsi quantùm ad debiti solutionem, pœna secundùm culpæ quantitatem taxanda sit, quatenus tamen pœna, ad illius qui peccavit, vel aliorum remedium injungitur, non semper secundùm culpæ quantitatem, sed quandoque secundùm personarum conditionem taxari debet.)

:

Respondeo dicendum, quòd pœna post dimissionem calpe exigitur ad duo, scilicet ad debitum solvendum, et ad remedium præstandum. Potest ergo taxatio pœnæ considerari quantùm ad duo: primò quantùm ad debitum, et sic quantitas pœna radicaliter respondet quantitati culpæ, antequam de ea aliquid dimittatur secundùm tamen quòd per primum eorum, quæ pœnam nata sunt remittere, plus remittitur, secundùm học per aliud minus remittendum vel solvendum restat; quia quantò per contritionem plus de pœna dimissum est, tantò per confessionem minus dimittendum restat. Secundò, quantum ad remedium, vel illius qui peccavit, vel aliorum; et sic quandoque pro minori peccato injungitur major pœnitentia; vel quia peccato unius difficiliùs potest resisti quam peccato alterius, sicut juveni imponitur pro fornicatione major pœna quàm seni, quamvis minùs peccet; vel quia in uno peccatum est periculosius, sicut in sacerdote, quàm in alio; vel quia multitudo magis prona est ad illud peccatum, et ideo per p nam unius alii sunt exterrendi. Pœna ergo in foro pœnitentie quantùm ad utrumque taxanda est, et ideo non semper pro majori peccato major pœna imponitur. Sed pœna purgatorii solùm est ad solvendum debitum, quia jam ulteriùs non manel locus peccandi : et ideo illa pœna taxatur solùm secundùm quantitatem peccati, considerata tamen contritionis quantitate, et confessione et absolutione, quia per omnia hæc aliquid de pœna dimittitur : unde etiam à sacerdote, injungendo satisfac tionem, sunt consideranda.

Ad primum ergo dicendum, quòd in verbis illis duo tanguntur ex parte culpæ, scilicet glorificatio et deliciæ sive de

[ocr errors]

lectatio, quorum primum pertinet ad elationem peccantis, quia Deo resistit, secundum ad delectationem peccati. Quamvis autem quandoque sit minor delectatio in majori culpa, tamen est ibi semper major elatio: et ideò ratio.non procedit.

Ad secundum dicendum, quòd illa pœna septem dierum non erat expiativa a pœna debita peccato: unde etiamsi post illos dies moreretur, in purgatorio puniretur: sed expiabat ab irregularitate à qua omnia sacrificia legalia expiabant. Nihilominùs tamen, cæteris paribus, plùs peccat homo in nova lege, quàm in veteri; propter sanctificationem ampliorem, qua sanctificatur in baptismo, et propter beneficia Dei potiora, humano generi exhibita; et hoc patet ex hoc quod dicitur, Epist. ad Hebræos, X: « Quantò magis putatis deteriora mereri supplicia, » etc. Nec tamen hoc verum est universaliter, quòd exigatur pro quolibet peccato mortali septennis pœnitentia, sed hæc est quasi quædam regula communis ut in pluribus competens; quam tamen oportet omittere, consideratis diversis peccatorum et pœnitentium circumstantiis.

Ad tertium dicendum, quòd episcopus vel sacerdos cum majori periculo suo et aliorum peccat: et ideo sollicitiùs retrahunt eum Canones à peccato, quàm alios, majorem pœnam injungendo, secundùm quòd est in remedium; quamvis quandoque non debeatur tanta ex debito: unde et in purgatorio non tanta ab eo exigitur.

Ad quartum dicendum, quòd poena illa est intelligenda : quando nolente sacerdote hoc accidit. Si enim sponte effunderet, multò graviori pœna dignus esset.

QUESTIO IX.

De qualitate confessionis, in quatuor articulos divisa.

Deinde considerandum est de qualitate confessionis. Circa quod quæruntur quatuor : 1° Utrùm confessio possit esse informis. 2o Utrùm oporteat confessionem esse integram.

« ÖncekiDevam »