Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ARTICULUS III.

Utrùm definitio satisfactionis in littera convenienter ponalur.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd definitio satisfactionis in littera (IV. Sentent., dist. 15), inconvenienter ponatur ab Augustino dicente, quòd « satisfactio est peccatorum causas excidere, et eorum suggestionibus aditum non indulgere. » Causa enim actualis peccati fomes est; sed in hac vita non possumus fomitem excidere. Ergo satisfactio non est pec

catorum causas excidere.

2. Præterea, causa peccati est fortior quàm peccatum. Sed homo per se non potest peccatum excidere. Ergo multò minùs causas peccati, et sic idem quod priùs.

3. Præterea, satisfactio cùm sit pars pœnitentiæ, præteritum respicit, non futurum. Sed « non indulgere aditum suggestionibus peccatorum, » respicit futurum. Ergo non debet poni in definitione satisfactionis.

4. Præterea, satisfactio dicitur respectu offensæ præteritæ. Sed de offensa præcedenti nulla fit mentio. Ergo inconve nienter assignatur definitio satisfactionis.

5. Præterea, Anselmus ponit aliam definitionem in lib. Cur Deus homo (lib. I, cap. 11, ut suprà ), scilicet: «< satisfactio est honorem debitum Deo impendere ; » in qua nulla fit mentio horum quæ Augustinus hîc ponit. Ergo alterutra earum videtur esse incompetens.

6. Præterea, honorem debitum potest innocens impendere. Sed satisfacere non competit innocenti. Ergo definitio Anselmi est malè assignata.

(CONCLUSIO. Cùm satisfactio respectu culpæ præteritæ, quam recompensando curat, dicatur illatæ injuriæ recompensatio secundùm justitiæ æqualitatem, necesse est fateri definitionem Anselmi bonam esse, scilicet quòd satisfacere est honorem debitum Deo impendere; sicut et Augustinus rectè satisfactionem definit, respectu præservationis à culpa futura.)

[ocr errors]

Respondeo dicendum, quòd justitia non ad hoc tantùm tendit, ut inæqualitatem præcedentem auferat puniendo culpain præteritam; sed etiam ut in futurum æqualitatem custodiat, quia secundùm Philosophum in II. Ethicorum : « Pœnæ medicinæ sunt; » unde et satisfactio quæ est justitiæ actus pœnam inferentis, est medicina curans peccata præterita, et præservans à futuris: et ideo quando homo homini satisfacit, et præterita recompensat, et à futuris cavet. Et secundùm hoc dupliciter potest satisfactio definiri : uno modo respectu culpæ præteritæ, quam recompensando curat; et sic dicitur quod << satisfactio est illatæ injuriæ recompensatio secundùm justitiæ æqualitatem. » Et in idem redit definitio Anselmi qui dicit quòd << satisfacere est honorem debitum Deo impendere, >> ut consideretur debitum ratione culpæ commissæ. Alio modo potest definiri, secundùm quòd præservat à culpa futura; et sic definit eam hic Augustinus. Præservatio autem à morbo corporali fit per ablationem causarum, quibus morbus consequi potest; eis enim ablatis non potest morbus sequi. Sed in morbo spirituali non est ita, quia liberum arbitrium non cogitur : unde causis præcedentibus potest vitari, quamvis difficulter causis amotis potest incurri: et ideo in satisfactionis definitione duo ponit, scilicet excisionem causarum quantùm ad primum, et renitentiam liberi arbitrii ad ipsum peccatum, quantùm ad secundùm.

Ad primum ergo dicendum, quòd accipiendæ sunt causæ proximæ peccati actualis, quæ sunt duplices: scilicet interiores, ut libido, ex consuetudine vel actu peccati relicta, et ea quæ dicuntur reliquiæ peccati; quædam verò sunt exteriores, ut exteriores occasiones ad peccandum, scilicet locus, mala societas, et hujusmodi; et tales causæ in hac vita per satisfactionem tolluntur, quamvis fomes, qui est causa remota peccati actualis, non tollatur totaliter in hac vita per satisfactionem, etsi debilitetur.

Ad secundum dicendum, quòd quia causa mali vel privationis, eo modo quo causam habet, non est nisi bonum deficiens; bonum autem faciliùs tollitur, quàm constituatur, ideo facilius est causas privationis et mali excidere, quàm ipsum malum removere ; quod non removetur nisi per constructionemn

boni, ut patet in cæcitate et causis ejus. Et tamen causæ peccati prædictæ, non sunt sufficientes causæ, cùm ex eis non de necessitate sequatur peccatum, sed sunt occasiones quædam; nec iterùm satisfactio sine Dei auxilio fit, quia sine charitate esse non potest, ut dicetur (qu. 14, art. 2).

Ad quartum dicendum, quòd quamvis pœnitentia ex prima sui institutione sive intentione respiciat præteritum - tamen etiam ex consequenti, futurum respicit in quantum est medicina præservans, et sic etiam satisfactio.

Ad quartum dicendum, quòd Augustinus definit satisfactionem, secundùm quòd fit Deo, cui secundùm rei veritatem nihil subtrahi potest, quamvis peccator, quantùm in se est, aliquid subtrahat: et ideo in tali satisfactione principaliùs requiritur emendatio in futurum, quàm recompensatio præteritorum; et propter hoc ex parte ista Augustinus definivit satisfactionem. Nihilominus tamen ex cautela futurorum cognosci potest recompensatio præteritorum, quia fit circa eadem, converso modo. In præterita enim respicientes, causas peccatorum propter peccata detestamur, à peccatis incipientes detestationis motum; sed in cautela à causis incipimus, ut causis subtractis, faciliùs peccata vitemus.

Ad quintum dicendum, quòd non est inconveniens quòd de eodem dentur diversæ assignationes secundùm diversa, quæ in ipso inveniuntur, et sic est in proposito, ut ex dictis patet.

Ad sextum dicendum, quòd intelligitur debitum quod debemus Deo ratione culpæ commissæ, quia debitum pœnitentia respicit, ut priùs dictum est.

QUESTIO XIII.

De satisfactionis possibilitate, in duos articulos divisa.

Deinde considerandum est de possibilitate satisfactionis. Circa quod quæruntur duo : 1° Utrùm homo possit Deo satisfacere. 20 Utrùm aliquis pro alio satisfacere possit.

ARTICULUS I.

Utrùm possit homo Deo satisfacere.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd homo non possit Deo satisfacere. Satisfactio enim debet æquari offensæ, ut ex dictis patet. Sed offensa in Deum commissa est infinita, quia qualitatem recipit ab eo in quem committitur, cùm plùs offendat qui principem percutit, quàm alium quemquam. Cùm ergo actio hominis non possit esse infinita, videtur quòd homo Deo satisfacere non possit.

2. Præterea, servus, quia totum quod habet, domini est, non potest pro aliquo debito recompensare. Sed nos servi Dei sumus, quidquid boni habemus, ab ipso habentes. Cùm ergo satisfactio sit recompensatio offensæ præteritæ, videtur quòd Deo satisfacere non possimus.

3. Præterea, ille cujus totum quod habet non sufficit ad unum debitum exolvendum, non potest pro alio debito satisfacere. Sed quidquid homo est, potest et habet, non sufficit ad exoivendum debitum pro beneficio creationis: unde Isai., XL, dicitur, quòd « ligna Libani non sufficiunt ad holocaustum. » Ergo nullo modo potest satisfacere pro debito offensæ commissæ.

4. Præterea, homo totum tempus suum debet in Dei servitium expendere. Sed tempus amissum non potest recuperari, propter quod est « gravis jactura temporis, »> ut Seneca dicit. Ergo non potest homo recompensationem Deo facere, et sic idem quod priùs.

5. Præterea, peccatum actuale mortale est gravius quàm originale. Sed pro originali nemo potuit satisfacere, nisi Deus et homo esset. Ergo neque pro actuali.

Sed contra, sicut Hieronymus dicit « Qui dicit Deum aliquid impossibile homini præcepisse, anathema sit. » Sed satisfactio est in præcepto, Luc., III: « Facite fructus dignos pœnitentiæ. » Ergo possibile est Deo satisfacere.

Præterea, Deus est magis misericors, quàm aliquis homo. Sed homini est possibile satisfacere. Ergo et Deo.

Præterea, satisfactio est cùm pœna culpæ æquatur, quia justitia est idem quod contrapassum, ut Phythagorici dixerunt. Sed contingit æqualem pœnam assumere delectationi, quæ fuit in peccando. Ergo contingit Deo satisfacere.

(CONCLUSIO. Potest homo Deo satisfacere, cùm quod potest, Deo reddit: videtur enim esse aliquo modo æqualis proportio inter hominis conatum et Dei gratiam. Si verò hæc dictio, satis, importet propriè æqualitatem quantitatis, satisfacere minimè potest.)

Respondeo dicendum, quòd homo Deo dupliciter debitor efficitur, uno modo ratione beueficii recepti, alio modo ratione peccati commissi. Et sicut gratiarum actio vel latria, vel si quid est aliquid hujusmodi, respicit debitum accepti beneficii; ita satisfactio respicit debitum peccati commissi. In his autem honoribus qui sunt ad parentes et Deum, etiam secundùm Philosophum impossibile est æquivalens reddere secundùm quantitatem: sed sufficit, ut homo reddat quod potest, quia amicitia non exigit æquivalens, sed quod possibile est; et hoc etiam est æquale aliqualiter, scilicet secundùm proportionalitatem; quia sicut se habet hoc quod Deo est debitum ad ipsum Deum, ita hoc quod iste potest reddere, ad ipsum; et sic aliquo modo forma justitiæ conservatur; et similiter est ex parte satisfactionis. Unde non potest homo Deo satisfacere, si ly satis æqualitatem quantitatis importet; contingit autem, si importet æqualitatem proportionis, ut dictum est; et hoc, sicut sufficit ad rationem justitiæ, ita sufficit ad rationem satisfactionis.

Ad primum ergo dicendum, quòd sicut offensa habuit quamdam infinitatem ex infinitate divinæ majestatis, ita etiam satisfactio accipit quamdam infinitatem ex infinitate divinæ misericordiæ, prout est gratia informata, per quam acceptum redditur quod homo reddere potest. Quidam tamen dicunt quòd habet infinitatem ex parte aversionis, et sic gratis dimittitur, sed ex parte conversionis finita est, et sic pro ea satisfieri potest: sed hoc nihil est, quia satisfactio non respondet peccato, nisi secundùm quòd est offensa Dei, quod non habet ex parte conversionis, sed solùm ex parte aversionis. Alii verò dicunt quòd etiam quantùm ad aversionem, pro pec

« ÖncekiDevam »