Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cato satisfieri potest, virtute meriti Christi, quod quodammodo infinitum fuit; et hoc in idem redit quod priùs dictum est, quia per fidem mediatoris gratia data est credentibus; si tamen alio modo gratiam daret, sufficeret satisfactio per modum prædictum.

Ad secundum dicendum, quòd homo qui ad imaginem Dei factus est, aliquid libertatis participat, in quantum est dominus suorum actuum per liberum arbitrium : et ideo ex hoc quod per liberum arbitrium agit, Deo satisfacere potest; quia quamvis Dei sit, prout à Deo est sibi concessum, tamen liberè ei traditum est, ut ejus dominus sit quod servo non competit.

Ad tertium dicendum, quòd ratio illa concludit, quòd Deo æquivalens satisfactio fieri non possit, non autem quòd non possit ei sufficiens fieri; quamvis enim totum suum posse homo Deo debeat, non tamen ab eo exigitur de necessitate salutis, ut totum quod possit, faciat; quia hoc est ei impossibile secundùm statum præsentis vitæ, ut totum posse suum in aliquid unum expendat, cùm oporteat eum circa multa esse sollicitum; sed est quædam mensura homini adhibita, quæ ab eo requiritur, scilicet impletio mandatorum Dei; et super ea potest aliquid erogare, ut satisfaciat.

Ad quartum dicendum, quòd quamvis homo non possit tempus præteritum recuperare, potest tamen in futuro recompensare illud quod in præterito fecisse debuisset ; quia non debuit (debito præcepti) totum quod potuit, ut dictum est.

Ad quintum dicendum, quòd originale peccatum, etsi minùs habeat de ratione peccati, quàm actuale, est tamen gravius malum, quia est ipsius humanæ naturæ infectio et ideo per unius hominis puri satisfactionem expiari non potuit, $sicut actuale.

ARTICULUS II.

Utrùm pœnam satisfactoriam possit unus pro alio explere.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd pœnam satisfactoriam non possit unus pro alio explere. Quia ad satisfactionem meritum requiritur: sed unus pro altero non potest mereri,

vel demereri, cùm scriptum sit, Psalm. LXI : « Tu reddes unucuique secundùm opera sua. » Ergo unus pro alio non potest satisfacere.

2. Præterea, satisfactio contra contritionem et confessionem dividitur. Sed unus pro alio non potest confiteri. Ergo nec satisfacere.

3. Præterea, unus pro alio orando etiam sibi meretur. Si ergo aliquis pro alio satisfacere potest satisfaciendo pro alio, pro se satisfacit; et ita ab eo qui pro altero satisfacit, non exigitur alia satisfactio pro peccatis propriis.

4. Præterea, si unus pro alio satisfacere potest, ergo ex quo unus sibi suscipit debitum pœnæ, alius statim à debito liberatur. Ergo si moriatur postquàm tota pœna sibi debita ab alio suscepta est, statim evolabit; vel si adhuc puniatur, duplex pœna reddetur pro eodem peccato, scilicet illius, qui satisfacere incipit, et illius qui punitur in purgatorio.

Sed contra, ad Gal., VI, dicitur: « Alter alterius onera portate.» Ergo videtur quòd unus possit onus pœnitentia impositæ, pro alio portare.

Præterea, charitas magis potest apud Deum quàm apud homines. Sed unus potest apud homines pro alterius amore debitum ejus solvere. Ergo multò fortiùs học in divino judico fieri potest. (CONCLUSIO. Potest quidem aliquis charitate præditus pro alio pœnam satisfactoriam, quatenùs ipsa ad debiti solutionem ordinatur, explere; non autem quatenùs in sequentis peccati remedium est, nisi secundùm .accidens.)

-

Respondeo dicendum, quòd pœna satisfactoria est ad duo ordinata; scilicet ad solutionem debiti, et ad medicinam pro peccato vitando. In quantum ergo est ad medicinam sequentis peccati, sic satisfactio unius non prodest alteri, quia ex jejunio unius caro alterius non domatur, nec ex actibus unius, alius bene agere consuevit, nisi secundùm accidens, in quantum scilicet aliquis per bona opera potest alteri mereri augmentum gratiæ, quæ efficacissimum remedium est ad vitandum peccatum; sed hoc est per modum meriti, magis quàm per modum satisfactionis. Sed quantùm ad solutionem debiti, unus potes: pro alio satisfacere, dummodò sit in charitate, ut opera ejus

satisfactoria esse possint. Nec oportet quòd major pœna imponatur ei qui pro altero satisfacit, quàm principali imponeretur, ut quidam dicunt hac ratione moti, quòd pœna propria magis satisfaciat, quàm aliena; quia pœna maximè habet vim satisfaciendi ratione charitatis, qua homo ipsam sustinet; et quia major charitas apparet in hoc quòd aliquis pro altero satisfacit, quàm si ipse satisfaceret, ideo minor pœna requiritur in eo qui pro alio satisfacit, quàm in principali requireretur. Unde dicitur in Vitis Patrum, quòd propter charitatem unius, qui alterius fratris sui charitate ductus, pœnitentiam fecit pro peccato quod non commiserat, alteri peccatum, quod commiserat, dimissum est. Nec etiam exigitur quantùm ad solutionem debiti, quòd ille pro quo fit satisfactio, sit impotens ad satisfaciendum; quia etiamsi esset potens, alio satisfaciente pro ipso, ipse à debito immunis esset sed hoc requiritur in quantum pœna satisfactoria est in remedium. Unde non est permittendum quòd aliquis pro alio pœnitentiam agat, nisi defectus aliquis appareat in pœnitente, vel corporalis, per quem sit impotens ad sustinendum; vel spiritualis, per quem non sit promptus ad portandam pœnam.

Ad primum ergo dicendum, quòd præmium essentiale redditur secundùm dispositionem hominis, quia secundùm capacitatem videntium erit plenitudo visionis divinæ : et ideo sicut unus non disponitur per actum alterius, ita unus alteri non meretur præmium essentiale, nisi meritum ejus habeat efficaciam infinitam, sicut Christi, cujus merito solo pueri per baptismum ad vitam æternam perveniunt. Sed pœna temporalis pro peccato debita post culpæ remissionem non taxatur secundùm dispositionem ejus cui debetur, quia quandoque ille qui est melior, habet majoris pœnæ reatum. Et ideo quantùm ad pœnæ remissionem, unus alteri potest mereri, et actus unius efficitur alterius mediante charitate, per quam <«<< omnes unum sumus in Christo, » (ad Galat., III, 28, et ad Rom., XII, 5).

Ad secundum dicendum, quòd contritio ordinatur contra culpam, quæ ad dispositionem bonitatis vel malitiæ hominis pertinet et ideo per contritionem unius, alius à culpa non liberatur. Similiter per confessionem homo se sacramentis

Ecclesiæ subjicit; non autem potest unus sacramentum pro alio accipere, quia in sacramento gratia suscipienti datur, non alii. Et ideo non est similis ratio de satisfactione, contritione, et confessione.

Ad tertium dicendum, quòd in solutione debiti attenditur quantitas pœnæ, sed in merito attenditur charitatis radix: et deo ille qui ex charitate pro alio meretur, saltem merito confirui etiam sibi magis meretur; non autem qui pro alio satissacit, etiam pro se satisfacit, quia illa quantitas pœnæ no gufficit ad utrumque peccatum; tamen satisfaciendo pro alio, sibi meretur aliquid majus quàm sit dimissio pœnæ, scilicet

vitam æternam.

Ad quartum dicendum, quòd si ipsemet ad aliquam pœnam se obligasset, non priùs à debito esset immunis, quàm eam solvisset et ideo pœnam ipse patietur, quamdiù ille satisfactionem pro eo fecerit; quam si non fecerit, tunc uterque est debitor illius pœnæ, unus pro commisso, alius pro omiss); et ita non sequitur quòd peccatum unum bis puniatur.

QUESTIO XIV.

De qualitate satisfactionis, in quinque articulos divisa.

Deinde considerandum est de qualitate satisfactionis. Et circa hoc quæruntur quinque : 1° Utrùm homo possit de uno peccato satisfacere sine alio. 2o Utrùm ille qui de omnibus peccatis priùs contritus fuit, et postea in peccatum incidit, de aliis peccatis quæ sibi per contritionem dimissa fuerunt, satis facere possit extra charitatem existens. 3o Utrùm homini postquam charitatem habuit, valere incipiat satisfactio præcedens. 40 Utrùm opera extra charitatem facta, sint alicujus bori meritoria. 50 Utrùm opera prædicta valeant ad pœnæ infernalis mitigationem.

in

ARTICULUS I.

Utrùm homo possit de uno peccato satisfacere sine alio.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd homo possit de uno peccato sine alio satisfacere. Eorum enim quæ non habent connexionem ad invicem, unum potest auferri sine alio. Sed peccata non habent ad invicem connexionem, aliàs qui haberet unum, haberet omnia. Ergo unum potest expiari sine alio per satisfactionem.

2. Præterea, Deus est magis misericors quàm homo. Sed homo recipit unius debiti solutionem sine alio. Ergo et Deus satisfactionem unius peccati sine alio.

3. Præterea, satisfactio, ut in littera dicitur (IV. Sent., dist. 15, § 3), est « peccatorum causas excidere, nec eorum suggestionibus aditum indulgere. » Sed contingit hoc fieri de uno peccato sine alio, ut si aliquis luxuriam refrænet, et avaritiæ insistat. Ergo de uno peccato potest fieri satisfactio sine alio.

Sed contra, Isai., LVIII, jejunium eorum qui ad contentiones et lites jejunabant, Deo acceptum non erat, licet jejunium sit satisfactionis opus. Sed non potest fieri satisfactio nisi per opus Deo acceptum. Ergo non potest qui habet aliquod peccatum, Deo satisfacere.

Præterea, satisfactio est medicina curans peccata præterita, et præservans à futuris, ut dictum est (qu. 12, art. 3). Sed peccata non possunt sine gratia evitari. Ergo cùm quodlibet peccatum gratiam auferat, non potest de uno peccato sine alio fieri satisfactio.

(CONCLUSIO. Cùm per satisfactionem tolli debeat offensa præcedentis peccati, offensæ autem ablatio sit amicitiæ divinæ restitutio, quæ per quodvis peccatum impeditur; fieri non potest, ut homo de uno peccato satisfaciat, alio retento.)

Respondeo dicendum, quòd quidam dixerunt, quòd potest de uno peccato satisfieri sine alio, ut Magister in littera dicit (ubi suprà); sed hoc non potest esse. Cùm enim per satisfactionem tolli debeat offensa præcedens, oportet qudd talis sit modus

« ÖncekiDevam »