Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dicit quòd « princeps et multitudo non est excommunicanda. >>

(CONCLUSIO. Cùm Deus, cujus judicium Ecclesia imitari debet, justum cum impio non condemnet, et probabile sit in nulla communitate omnes ad malum consentire, nunquam tota communitas excommunicari debet, licèt singuli excommunicari possint.)

Respondeo dicendum, quòd excommunicari non debet aliquis nisi pro peccato mortali; peccatum autem in actu consistit, actus autem non est communitatis, sed singularium personarum, ut frequenter: et ideo singuli de communitate excommunicari possunt, non autem ipsa communitas. Et si etiam quandoque actus sit alicujus totius multitudinis, at quando multi navem trahunt quam nullus per se trahere posset, tamen non est probabile quòd aliqua communitas ita tota ad malum consentiat, quin aliqui sint dissentientes, et quia « non est Dei, qui judicat omnem terram, ut condemnet justum cum impio, » ut dicitur Genes., XVIII; ideo Ecclesia, quæ Dei judicium imitari debet, satis providè statuit, ut communitas non excommunicetur, ne cum loliis et zizaniis simul eradicetur et triticum.

Ad primum ergo patet solutio ex dictis.

Ad secundum dicendum, quòd suspensio non tanta pœna est quanta excommunicatio, quia suspensi non fraudantur Ecclesiæ suffragiis, sicut excommunicati. Unde etiam aliquis sine peccato proprio suspenditur, sicut et totum regnum ponitur sub interdicto pro peccato regis. Et ideo non est simile de excommunicatione et suspensione.

ARTICULUS VI.

Utrùm ille qui semel est excommunicatus, ulteriùs excommunicari possit.

Ad sextum sic proceditur. Videtur quòd ille qui semel est excommunicatus, ulteriùs excommunicari non possit. Nam, I. Cor., V, dicit Apostolus: « Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? » Sed excommunicati jam sunt extra Ec

clesiam. Ergo super eos Ecclesia judicium non habet, ut possit eos iterum excommunicare.

2. Præterea, excommunicatio est separatio quædam à divinis, et à communione fidelium. Sed postquam aliquis est privatus aliquo, non potest iterum illo privari. Ergo unus excommunicatus non potest iterum excommunicari.

Sed contra Excommunicatio quædam pœna est, et medicinale remedium. Sed pœnæ omnes et medicinæ iterantur, cùm causa exigit. Ergo et excommunicatio iterari potest.

(CONCLUSIO. Toties quis excommunicari potest, quoties excommunicationis aliqua adfuerit causa, qua fit ut magis ab Ecclesiæ suffragiis elongetur.)

Respondeo dicendum, quòd ille qui excommunicatus est unâ excommunicatione, potest iterum excommunicari, vel per ejusdem excommunicationis iterationem, ad majorem sui confusionem, ut sic à peccato resiliat, vel propter alias causas; et tunc tot sunt principales excommunicationes, quot causæ pro quibus aliquis excommunicatur.

Ad primum ergo dicendum, quòd Apostolus loquitur de paganis et aliis infidelibus, qui non habent characterem, per quem annumerati sint populo Dei. Sed quia character baptismalis quo quis populo Dei annumeratur, est indelebilis, ideo semper remanet baptizatus aliquo modo de Ecclesia; et sic Ecclesia semper de ipso judicare potest.

Ad secundum dicendum, quòd privatio quamvis non recipiat magis et minus secundùm se, recipit tamen magis et minus secundùm causam suam. Et secundùm hoc excommunicatio potest iterari, et magis est elongatus à suffragiis Ecclesiæ, qui pluries est excommunicatus, quàm qui semel tantùm.

QUESTIO XXIII.

De participatione cum excommunicatis, in tres articules divisa.

Deinde considerandum est de participatione cum excommunicatis.

Circa hoc quæruntur tria: 1o Utrùm liceat excommunicato participare in purè corporalibus. 20 Utrùm participans excommunicato sit excommunicatus. 3° Utrùm participare excommunicato in casibus non concessis semper sit peccatum mortale.

ARTICULUS I.

Utrùm liceat excommunicato communicare in purè

corporalibus.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd liceat excommunicato communicare in purè corporalibus. Excommunicatio enim est actus clavium. Sed potestas clavium se extendit ad spiritualia tantùm. Ergo per excommunicationem non prohibetur quin unus alii in corporalibus communicare possit.

2. Præterea, quod est institutum pro charitate, contra charitatem non militat. Sed ex præcepto charitatis tenemur inimicis subvenire, quod sine aliqua communicatione fieri non potest. Ergo licet alicui excommunicato in corporalibus communicare. Sed contra est, quod dicitur, I. Cor., V: « Cum hujusmodi nec cibum sumere. >>

(CONCLUSIO.-In purè corporalibus excommunicato minori excommunicatione fidelibus communicare licet; majori verò minimè, nisi vel hoc ipsum vinculum ignoretur, vel aliqua spiritualis commodi, vel legis, aut necessitatis ratio ad hoc impulerit.)

Respondeo dicendum, quòd duplex est excommunicatio. Una est minor, quæ separat tantùm à participatione sacramentorum, sed non à communione fidelium; et ideo tali excom

1

municato licet communicare, sed non licet ei sacramenta conferre. Alia est major excommunicatio, et hæc separat hominem et à sacramentis Ecclesiæ, et à communione fidelium; et ideo excommunicato tali excommunicatione communicare non licet. Sed quia Ecclesia excommunicationem ad medelam, et non ad interitum inducit, ideo excipiuntur ab hac generalitate quædam in quibus communicare licet, scilicet in his quæ pertinent ad salutem, quia de talibus homo licitè potest cum excommunicato loqui; potest etiam et alia verba interserere, ut faciliùs verba ex familiaritate recipiantur. Excipiuntur etiam quædam personæ, ad quas specialiter pertinet provisio excommunicati, scilicet uxor, filius, servus, rusticus et serviens. Sed hoc intelligendum est de filiis non emancipatis, aliàs tenerentur vitare patrem. De aliis autem intelligitur, quòd licet excommunicato communicare, si ante excommunicationem se ei subdiderant, non autem si post. Quidam autem intelligunt è converso, scilicet quòd superiores possunt licitè communicare inferioribus; alii verò contrarium dicunt. Sed ad minus in his communicare eis debent, in quibus sunt eis obligati, quia sicut inferiores obligantur ad obsequium superiorum, ita superiores ad providentiam inferiorum. Sunt etiam quidam casus excepti, sicut quando ignoratur excommunicatio, et quando aliqui sunt peregrini et viatores in terra excommunicatorum, qui licitè possunt ab eis emere, vel etiam accipere eleemosynam. Et similiter si aliquis videat excommunicatum in necessitate, quia tunc ex præcepto charitatis tenetur ei providere; et ista hoc versu continentur :

Utile, lex, humile, res ignorata, necesse :

Ut utile referatur ad verba salutis, lex ad matrimonium, humile ad subjectionem: cætera patent.

:

Ad primum ergo dicendum est, quòd corporalia ad spiritualia ordinantur et ideo potestas quæ se extendit ad spiritualia, etiam ad corporalia se extendere potest, sicut ars quæ est de fine, imperat de his quæ sunt ad finem.

Ad secundum dicendum, quòd in illo casu in quo aliquis ex præcepto charitatis communicare tenetur, non prohibetur, ut ex dictis patet.

ARTICULUS II.

Utrùm participans excommunicato sit excommunicatus.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd participans excommunicato non sit excommunicatus. Plùs enim separatos est ab Ecclesia Gentilis, quàm excommunicatus. Sed ille qui participat Gentili, aut Judæo, non est excommunicatus. Ergo nec ille qui participat excommunicato Christiano.

2. Præterea, si ille qui participat alicui excommunicato, sit excommunicatus, eadem ratione qui participat participanti, erit excommunicatus, et sic in infinitum procedetur, quod videtur absurdum. Ergo non est excommunicatus, qui excommunicato participat.

Sed contra est, quòd excommunicatus est positus extra communionem. Ergo qui ei communicat, à communione Ecclesiæ recedit; et sic videtur quòd sit excommunicatus.

(CONCLUSIO.-Participans cum excommunicato, excommunicatus quoque est, aliquando majori, nonnunquàm minori excommunicatione.)

Respondeo dicendum, quòd excommunicatio potest in aliquem ferri dupliciter. Aut ita, quòd ipse sit excommunicatus cum omnibus ei participantibus; et tunc non est dubium, quòd quicumque participat ei, est excommunicatus majori excommunicatione aut est excommunicatus simpliciter; et tunc aut participat aliquis ei in crimine, præbendo ei consilium, auxilium, aut favorem; et sic iterùm est excommunicatus majori excommunicatione : aut participat in aliis, sicut in verbo, vel in osculo, vel in mensa : et sic est excommunicatus minori excommunicatione.

Ad primum ergo dicendum, quòd Ecclesia non ita intendit corrigere infideles, sicut fideles, quorum cura sibi incumbit; et ideo non ita arcet à communione infidelium, sicut à communione fidelium illos quos excommunicat, super quos habe aliquam potestatem.

Ad secundum dicendum, quòd excommunicato minori excommunicatione licet communicare: et sic excommunicatio non transit in tertiam personam.

« ÖncekiDevam »