Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ARTICULUS III.

Utrùm pro temporali subsidio debeat fieri indulgentia.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd pro temporali subsidio non debeat fieri indulgentia. Quia remissio peccatorum est quoddam spirituale. Sed dare spirituale pro temporali, est simonia. Ergo hoc fieri non debet.

2. Præterea, spiritualia subsidia sunt magis necessaria quàm temporalia. Sed pro spiritualibus subsidiis non videntur fieri indulgentiæ. Ergo multò minùs pro temporalibus fieri debent.

Sed contra est communis Ecclesiæ consuetudo, quæ pro peregrinationibus et eleemosynis faciendis indulgentias facit. (CONCLUSIO. Licet pro temporali subsidio ad spiritualia ordinato, indulgentias conferre; non autem pro temporali simpliciter, ad vitandam simoniam.)

Respondeo dicendum, quòd temporalia ad spiritualia ordinantur, quia propter spiritualia debemus uti temporalibus; et ideo pro temporalibus simpliciter non potest fieri indulgentia, sed pro temporalibus ordinatis ad spiritualia; sicut est repressio inimicorum Ecclesiæ, qui pacem Ecclesiæ perturbant, sicut constructio ecclesiarum et pontium, et aliarum eleemosynarum largitio.

Et per hoc patet quòd non sit ibi simonia, quia non datur spirituale pro temporali, sed pro spirituali. Unde patet solutio ad primum.

Ad secundum dicendum, quòd etiam pro purè spiritualibus potest fieri indulgentia, et fit quandoque; sicut quicumque orat pro rege Francia, habet decem dies de indulgentia à Papa Innocentio IV: et similiter crucem prædicantibus datus quandoque eadem indulgentia, quæ crucem accipientibus.

S

fac

QUESTIO XXVI.

De iis qui possunt indulgentias facere, in quatuor articulos divisa.

Deinde considerandum est de illis qui possunt indulgentias facere.

Circa quod quæruntur quatuor : 4o Utrùm quilibet sacerdos parochialis possit indulgentias facere. 2o Utrùm diaconus vel alius non sacerdos possit eas facere. 3o Utrùm episcopus possit eas facere. 4o Utrùm existens in peccato mortali possit eas facere.

ARTICULUS I.

Utrum quilibet sacerdos parochialis possit indulgentias facere.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd quilibet sacerdos parochialis possit indulgentias facere. Indulgentia enim habet efficaciam ex abundantia meritorum Ecclesiæ. Sed non est aliqua congregatio in qua non sit aliqua abundantia meritorum. Ergo quilibet sacerdos potest facere indulgentias, si habeat plebem subjectam; et similiter quilibet prælatus.

2. Præterea, prælatus quilibet gerit personam totius multitudinis, sicut unus homo particularis gerit personam suam. Sed quilibet potest alteri communicare bona sua pro altero satisfaciendo. Ergo et prælatus potest communicare bona multitudinis sibi commissæ; et sic videtur quòd possit indulgentias facere.

Sed contra Minus est excommunicare quàm indulgentias facere. Sed hoc non potest sacerdos parochialis. Ergo nec illud.

(CONCLUSIO.- Cùm solus episcopus tanquam proprius Ecclesiæ prælatus, plenam habeat in foro Ecclesiæ (in qua sola est meritorum indeficientia ) jurisdictionem, non potest sacerdos parochialis indulgentias facere.)

Respondeo dicendum, quòd indulgentiæ effectum habent secundùm quòd opera satisfactoria unius alteri computantur, non solùm ex vi charitatis, sed etiam ex intentione operantis aliquo modo directa ad ipsum. Sed intentio alicujus potest ad alterum dirigi tripliciter: aut in generali, aut in speciali, aut in singulari. In singulari quidem, sicut cùm quis pro alio satisfacit determinatè; et sic quilibet potest alteri sua opera communicare. In speciali autem, sicut cùm quis orat pro congregatione sua et familiaribus et benefactoribus, et ad hoc etiam ordinat sua opera satisfactoria; et sic ille qui congregationi præest, potest opera illa alii communicare, applicando intentionem illorum qui sunt de congregatione sua adhuc determinatè, sed in generali, sicut cùm quis opera sua ordinat ad bonum Ecclesiæ in generali; et sic ille qui præest Ecclesia generaliter, potest opera illa communicare applicando intentionem suam ad hunc vel illum. Et quia homo est pars congregationis, et congregatio est pars Ecclesiæ, ideo in intentione privati boni includitur intentio boni congregationis, et boni totius Ecclesiæ; et ideo ille qui præest Ecclesiæ, potest communicare ea quæ sunt congregationis et hujus hominis ; et ille qui præest congregationi, potest communicare ea quæ sunt hujus hominis, sed non convertitur. Sed neque prima communicatio, neque secunda, indulgentia dicitur, sed solùm tertia, propter duo primò, quia per illas communicationes, quamvis homo solvatur à reatu pœnæ, quantùm ad Deum, tamen non solvitur à debito faciendi satisfactionem injunctam, ad quam obligatus est ex præcepto Ecclesiæ; sed per tertiam communicationem homo etiam ab hoc debito solvitur. Secundò, quia in una persona vel in una congregatione non est indeficientia meritorum, ut sibi et omnibus aliis valere possint; unde iste non absolvitur à pœna debita pro toto, nisi tantum determinatè pro eo fiat, quantum debeat. Sed in Ecclesia tota est indeficientia meritorum, præcipuè propter meritum Christi; et ideo solus ille qui præficitur Ecclesiæ, potest indulgentias facere. Sed cùm Ecclesia sit congregatio fidelium, congregatio autem hominum sit duplex, scilicet œconomica, sicut qui sunt de una familia; et politica, sicut illi qui sunt de uno populo Ecclesia assimilatur congregationi politicæ, quia ipse

populus Ecclesia dicitur; sed conventus diversi vel parochiæ in una diœcesi assimilantur congregationi in diversis familiis, vel in diversis officiis. Et ideo solus episcopus propriè prælatus Ecclesiæ dicitur, et ideo ipse solus quasi sponsus annulum Ecclesiæ recipit : et ideo solus ipse habet plenam potestatem in dispensatione sacramentorum, et jurisdictionem in foro causarum quasi persona publica; alii autem, secundùm quod ab eo eis committitur. Sed sacerdotes qui plebibus præficiuntur, non sunt simpliciter prælati, sed quasi coadjutores; unde in consecratione sacerdotum episcopus dicit : « Quantò fragiliores sumus, tantò magis auxiliis his indigemus; » et propter hoc etiam non omnia sacramenta dispensant. Unde sacerdotes parochiales vel abbates, aut alii hujusmodi prælati non possunt indulgentias facere.

Et per hoc patet responsio ad objecta.

ARTICULUS II.

Utrùm diaconus, vel alius non sacerdos, possit indulgentias facere.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd diaconus non possit indulgentias facere, vel alius non sacerdos, quia remissio peccatorum est effectus clavium. Sed non habet claves nisi solus sacerdos. Ergo ipse solus potest indulgentias facere.

2. Præterea, plenior remissio pœnæ est in indulgentiis, quàm in foro pœnitentiali. Sed hoc non potest nisi solus sacerdos. Ergo nec illud.

Sed contra Eidem confertur dispensatio thesauri Ecclesiæ, cui committitur regimen Ecclesiæ. Sed hoc committitur quandoque non sacerdoti. Ergo potest indulgentias facere; nam ex dispensatione thesauri ecclesiæ efficaciam habent.

(CONCLUSIO. - Cùm indulgentiarum potestas jurisdictionem sequatur, possunt diaconi et alii non sacerdotes, vel commissam vel ordinariam jurisdictionem habentes, indulgentias facere.)

Respondeo dicendum, quòd potestas faciendi indulgentias sequitur jurisdictionem, ut suprà dictum est (qu. 25, art. 2):

et quia diaconi et alii non sacerdotes possunt habere jurisdictionem, vel commissam, sicut legati, vel ordinariam, sicut electi; ideo possunt indulgentias facere etiam non sacerdotes; quamvis non possint absolvere in foro pœnitentiali, quod est ordinis.

Et per hoc patet solutio ad objecta indulgentias enim facere pertinet ad clavem jurisdictionis, et non ad clavem ordinis.

ARTICULUS III.

Utrùm Episcopus possit indulgentias facere.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd etiam Episcopus non possit indulgentias facere, quia thesaurus Ecclesiæ est communis toti Ecclesiæ. Sed id quod est commune toti Ecclesiæ, non potest dispensari nisi per illum, qui toti Ecclesia præest. Ergo solus Papa potest indulgentias facere.

2. Præterea, nullus potest remittere pœnas à jure determinatas, nisi ille qui habet potestatem jus condendi. Sed pœnæ satisfactoriæ sunt pro peccatis determinatæ à jure, ergo remittere hujusmodi pœnas potest solus Papa, qui conditor est juris. Sed contra est consuetudo Ecclesiæ, secundùm quam Episcopi dant indulgentias.

(CONCLUSIO. Solus Papa ob plenitudinem Pontificalis potestatis quam habet, plenarias indulgentias pro libito suæ voluntatis, legitima tamen existente causa, facere potest : cæteri auten Episcopi, quantum sibi à Papa taxatum fuerit.)

Respondeo dicendum, quòd Papa habet plenitudinem Pontificalis potestatis, quasi Rex in regno. Sed Episcopi assumuntur in partem sollicitudinis, quasi judices singulis civitatibus præpositi: propter quod eos solos in suis litteris Papa << fratres » vocat, reliquos autem omnes vocat « filios. » Et ideo potestas faciendi indulgentias plenè residet in Papa, qui potest facere quod vult, causa tamen existente legitima; sed in Episcopis est taxata secundùm ordinationem Papæ ; et ideo possunt facere secundùm quod eis est taxatum, et non amplius.

Et per hoc patet solutio ad objecta.

« ÖncekiDevam »