Sayfadaki görseller
PDF
ePub

3. Præterea, ejusdem potestatis est facere indulgentias, et excommunicare. Sed aliquis non potest excommunicare seipsum. Ergo nec indulgentiæ, quam fecit, particeps esse potest.

Sed contra, quòd tunc esset ipse pejoris contritionis quàm alii, si ipse non posset uti thesauro Ecclesiæ, quem aliis dispensat.

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Tametsi non possit Prælatus pro se solo indulgentiam instituere, interim cùm non sit pejoris conditionis cæteris hominibus, indulgentia aliis concessa, pro se etiam uti potest.)

Respondeo dicendum, quòd indulgentia debet ex aliqua causa dari, ad hoc quòd aliquis per indulgentiam ad actum aliquem provocetur, qui in utilitatem Ecclesiæ, et in honorem Dei vergat. Prælatus autem, cui cura utilitatis Ecclesiæ et honoris divini propagandi est commissa, non habet causam, ut seipsum ad hoc provocet: et ideo non potest facere indulgentiam sibi tantùm; sed potest uti indulgentia, quam pro aliis facit, quia aliis subest causa faciendi.

Ad primum ergo dicendum, quòd actum jurisdictionis non potest aliquis in seipsum exercere, sed eis quæ auctoritate jurisdictionis dantur aliis, potest etiam prælatus uti, tam in temporalibus quàm in spiritualibus: sicut etiam sacerdos sibi Eucharistiam accipit, quam aliis dat. Et ita etiam Episcopus potest accipere sibi suffragia Ecclesiæ quæ aliis dispensat, quorum effectus immediatus est remissio pœnæ per indulgentias, et non jurisdictionis.

Ad secundum patet solutio ex dictis.

Ad tertium dicendum, quòd excommunicatio profertur per modum sententiæ, quam nullus in seipsum ferre potest, eò quòd in judicio non potest idem esse judex et reus. Indulgentia autem non per modum sententiæ datur, sed per modum dispensationis cujusdam quam homo potest facere ad seipsum.

QUESTIO XXVIII.

De solemni ritu pœnitentiæ, in tres articulos divisa.

Consequenter considerandum est de solemni ritu pœniten

tiæ.

Circa quòd tria quæruntur: 1o Utrùm aliqua pœnitentia possit publicari, vel solemnizari. 2o Utrùm solemnis pœnitentia possit iterari. 3o Utrùm publica pœnitentia imponenda sit mulieribus.

ARTICULUS I.

Utrum aliqua pœnitentia debeat publicari, vel solemnizari.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd non debeat aliqua pœnitentia publicari, vel solemnizari: Quia non licet sacerdoti, etiam metu, peccatum alicujus confiteri, quantumcumque publicum. Sed per pœnitentiam solemnem publicatur peccatum. Ergo non debet solemnizari.

2. Præterea, judicium debet esse secundùm conditionen fori. Sed pœnitentia est quoddam judicium quod in foro occulto agitur. Ergo non debet publicari vel solemnizari.

3. Præterea, pœnitentia « omnes defectus revocat ad perfectum,» ut Ambrosius dicit. Sed solemnizatio facit contrarium, quia pœnitentem multis defectibus innectit; non enim laicus potest post solemnem pœnitentiam ad clericatum promoveri, nec clericus ad superiores ordines. Ergo pœnitentia non est solemnizanda.

Sed contra: Pœnitentia est quoddam sacramentum. Sed in quolibet sacramento solemnitas quædam adhibetur. Ergo et in pœnitentia adhiberi debet.

Præterea, medicina debet respondere morbo. Sed peccatum quandoque est publicum, quod multos ad exemplum peccandi trahit. Ergo et pœnitentia, quæ est medicina ejus, debet esse publica et solemnis, qua multi ædificentur.

(CONCLUSIO. - Injungenda nonnunquam est iis qui enor

[ocr errors]

mibus ac publicis criminibus contaminati et obstricti sunt, publica et solemnis pœnitentia, ad ipsorum salutem et aliorum exemplum.)

Respondeo dicendum, quòd aliqua pœnitentia debet esse publica et solemnis propter quatuor: primò, ut peccatum publicum publicam habeat medicinam secundò, quia maxima confusione etiam in hoc mundo est dignus, qui gravissimum scelus commisit: tertiò, ut sit aliis ad terrorem: quartò, ut sit ad exemplum pœnitendi, ne desperent qui in gravibus peccatis detinentur.

Ad primum ergo dicendum, quòd sacerdos non revelat confessionem, talem pœnitentiam injungendo, quamvis suspicie oriatur illum aliquod enorme peccatum commisisse. Non enim culpa pro certo scitur ex pœna, quia quandoque aliquis pœnitentiam pro alio facit: sicut legitur in vitis Patrum de quodam, qui, ut socium suum ad pœnitentiam provocaret, ipse cum eo pœnitentiam egit. Si autem peccatum sit publicum, ipse pœnitens exequendo pœnitentiam, confessionem à se factam manifestat.

Ad secundum dicendum, quòd pœnitentia solemnis qual tum ad injunctionem non exit forum occultum, quia sicut occultè quis confitetur, ita occultè ei poenitentia injungitur: sed executio exit forum occultum ; et hoc non est inconveniens.

Ad tertium dicendum, quòd pœnitentia, quamvis revoce omnes defectus restituendo in pristinam gratiam, non tamen semper restituit in pristinam dignitatem; et ideo etiam mulieres post peractam pœnitentiam de fornicatione, non velantur, quia dignitatem virginitatis non recuperant. Et similiter post publicam pœnitentiam peccator non redit ad hanc digni tatem, ut possit ad clericatum assumi; et Episcopus talem or dinans, potestate ordinandi privari debet, nisi fortè necessitas Ecclesiæ id exposcat, aut consuetudo: tunc enim dispensativè recipitur ad minores ordines, non autem ad sacros ordines primò, propter dignitatem ordinum istorum; secundo, propter timorem recidivi; tertiò, propter scandalum vilandum, quod posset in populo oriri ex memoria præcedentiun peccatorum; quartò, quia non haberet frontem alios corngendi, cùm peccatum ejus fuerit publicum.

ARTICULUS II.

Utrùm solemnis pœnitentia iterari possit.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd solemnis pœnitentia iterari possit. Sacramenta enim quæ characterem non imprimunt, cum sua solemnitate iterari possunt, sicut eucharistia, et extrema-unctio, et hujusmodi. Sed pœnitentia non imprimit characterem. Ergo cum sua solemnitate iterari potest.

2. Præterea, pœnitentia solemnizatur propter gravitatem et manifestationem peccati. Sed post peractam pœnitentiam contingit similia peccata committere, vel etiam graviora. Ergo solemnis pœnitentia iterùm debet adhiberi.

Sed contra, solemnis pœnitentia significat ejectionem primi hominis de paradiso. Sed hæc tantùm semel est facta. Ergo et pœnitentia solemnis tantùm semel debet fieri.

(CONCLUSIO. Solemnis pœnitentia, cùm propter significationem, tum etiam ne in contemptum abeat, iterari minimè debet.)

Respondeo dicendum, quòd solemnis pœnitentia iterari non debet, propter tria: primò, ne ex iteratione vilescat; secundò, propter significationem, quia significat expulsionem primi hominis de paradiso, quæ semel tantùm facta est; tertiò, quia solemnisatio est quasi quædam professio pœnitentiam perpetuò conservandi, et ideo iteratio solemnitati repugnat. Si tamen postmodum peccavit, non clauditur ei locus pœnitentiæ, sed pœnitentia solemnis iterum ei injungenda non est.

Ad primum ergo dicendum, quòd in illis sacramentis in quibus solemnitas iteratur, iteratio solemnitati non repugnat, ut est in proposito; et ideo non est simile.

Ad secundum dicendum, quòd quamvis ratione criminis deberetur ei eadem pœnitentia, tamen solemnitatis iteratio non competit, propter prædictas causas.

ARTICULUS III.

Utrùm solemnis pænitentia sit imponenda mulieribus, atque clericis et utrùm à quolibet sacerdote possit imponi.

:

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd solemnis pœnitentia non sit imponenda mulieribus. Quia vir, cui imponitur solemnis pœnitentia, debet comam abjicere. Sed hoc non competit mulieri, ut patet, I ad Cor., XI. Ergo non debet agere solemnem pœnitentiam.

2. Item, videtur quòd clericis sit imponenda : Quia imponitur propter gravitatem delicti. Sed idem peccatum gravius est in clerico, quàm in laico. Ergo magis debet imponi clerico quàm laico.

3. Item, videtur quòd à quolibet sacerdote possit imponi, quia absolvere in foro pœnitentiali est ejus, qui habet claves. Sed simplex sacerdos habet claves. Ergo potest esse minister hujusmodi pœnitentiæ. (CONCLUSIO. Publica ac solemnis pœnitentia, licet ad vitandum scandalum clericis non sit imponenda, aliis tamen viris ac mulieribus imponi potest; idque ab episcopo et semel tantùm : publica autem et non solemnis etiam clericis imponi potest pluries, sicut et aliis.)

Respondeo dicendum, quòd omnis solemnis pœnitentia est publica, sed non convertitur. Pœnitentia enim solemnis hoc modo fit: « In capite quadragesimæ tales pœnitentes præsentant se cum presbyteris suis episcopo civitati ante fores ecclesiæ sacco induti, nudis pedibus, vultibus in terram demissis, coma deposita, et eis in ecclesiam introductis, episcopus cun omni clero, septem Psalmos pœnitentiales dicit; et postmodum eis manum imponit; aquam benedictam super eos spargit, et cinerem capitibus superponit; cilicio colla eorum operit, et denuntiat eis lacrymabiliter, quòd sicut Adam ejectus est de paradiso, ita ipsi de ecclesia ejiciuntur; postea jubet ministri ut eos ab ecclesia pellant, clero eos prosequente cum hoc responsario «< In sudore vultûs tui, etc. » In cœna autem Domini quolibet anno à suis presbyteris in Ecclesiam reducun

« ÖncekiDevam »