Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

tur; et erunt ibi usque ad octavas Pascha; ita tamen quòd non communicabunt, neque pacem accipient; et sic fiet quolibet anno, quousque aditus Ecclesiæ est eis interdictus. Ultima autem reconciliatio reservatur episcopo, ad quem solum spectat solemnis pœnitentiæ impositio. » Potest autem imponi viris et mulieribus; sed non clericis, propter scandalum. Non autem talis pœnitentia debet imponi nisi pro peccato quod totam commoverit urbem. Publica autem, et non solemnis pœnitentia est, quæ in facie ecclesiæ fit, sed non cum solemnitate prædicta; sicut peregrinatio per mundum cum baculo cubitali; et hæc potest iterari, et à simplici sacerdote injungi; et potest etiam clerico imponi. Tamen quandoque solemnis pœnitentia accipitur pro publica; et secundùm hoc auctoritates quædam variè loquuntur de solemni.

Ad primum ergo dicendum, quòd mulier habet comam in signum subjectionis, non autem vir: et ideo non competit ut in pœnitentia mulieri coma deponatur, sicut viro.

Ad secundum dicendum, quòd quamvis in eodem genere peccati clericus plus peccet quàm laicus; tamen non imponitur ei pœnitentia solemnis, ne ordo veniat in contemptum : unde non defertur personæ, sed ordini.

Ad tertium dicendum, quòd magna peccata indigent magna cautela ad su curationem : et ideo injunctio pœnitentiæ solemnis, quæ non nisi pro gravissimis peccatis fit, soli episcopo reservatur.

QUESTIO XXIX.

De sacramento extrema unctionis, quantùm ad ipsius essentiam el institutionem, in novem articulos divisa.

Posthæc considerandum est de sacramento extremæ unctionis; de quo quinque videnda sunt: Primò, de essentialibus ipsius, et de ejus institutione; secundò, de effectu ipsius; tertiò, de ministro ipsius; quartò, de eo cui conferri debet, et in qua parte; quintò, de ejus iteratione.

Circa primum quæruntur novem : 1o Utrùm extrema unctio sit sacramentum. 2° Utrùm sit unum sacramentum. 3° Utrùm hoc sacramentum fuerit à Christo institutum. 4° Utrùm oleum olivæ sit conveniens materia hujus sacramenti. 5o Utrùm oporteat oleum esse consecratum. 6o Utrùm oporteat materiam hujus sacramenti per episcopum consecrari. 7° Utrùm hoc sacramentum habeat aliquam formam. 8° Utrùm forma hujus sacramenti debeat proferri per orationem deprecativam. 90 Utrùm prædicta oratio sit competens forma hujus sacramenti.

ARTICULUS I.

Utrùm extrema unctio sit sacramentum.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd extrema unctio non sit sacramentum. Quia sicut oleum assumitur ad infirmos, ita ad catechumenos. Sed unctio quæ fit oleo ad catechumenos, non est sacramentum. Ergo nec extrema unctio quæ fit oleo ad infirmos.

2. Præterea, sacramenta veteris legis fuerunt signa sacramentorum novæ legis. Sed extrema unctio non habuit aliquam figuram in veteri lege. Ergo non est sacramentum novæ legis.

3. Præterea, secundùm Dionysium (lib. De Cœl. Hier. cap. 3), omne sacramentum est vel ad purgandum, vel ad illuminandum, vel ad perficiendum. Sed extrema unctio non ponitur neque ad purgandum, nec ad illuminandum (quia hoc soli baptismo attribuitur), neque ad perficiendum ( quia hoc secundùm ipsum Dionysium (lib. De Eccl. Hier. cap. 2), pertinet ad Chrisma et ad Eucharistiam. Ergo extrema unctio non est sacramentum.

Sed contra Sacramenta Ecclesiæ sufficienter subveniunt defectibus hominum secundùm quemlibet statum. Sed exeurtibus non subvenit aliud, quàm extrema unctio. Ergo ipsa est sacramentum.

Præterea, sacramenta nihil aliud sunt quàm quædam spiri tuales medicinæ. Sed extrema unctio est quædam spiritualis medicina, quia valet ad remissionem peccatorum, ut habetur. Jacob, V. Ergo est sacramentum.

(CONCLUSIO.

Cùm extrema unclio ad peccatorum remissionem valeat, nec ad aliud sacramentum ordinetur; est sacramentum, non autem quippiam sacramentale.)

Respondeo dicendum, quòd in his quæ Ecclesia visibiliter operatur, quædam sunt sacramenta, ut baptismus; quædam sacramentalia, ut exorcismus: quorum est hæc differentia, quòd sacramentum dicitur illa actio Ecclesiæ, quæ attingit ad effectum principaliter intentum in administratione sacramentorum; sed sacramentale dicitur illa actio, quæ quamvis non pertingat ad illum effectum, tamen ordinatur aliquo modo ad illam actionem principalem. Effectus autem intentus in administratione sacramentorum est curatio morbi peccati : unde, Isaic, XXVII: « Hic est omnis fructus ut tollatur peccatum. » Et ideo cùm ad hunc effectum pertingat extrema unctio, ut ex verbis Jacobi patet, nec ordinetur ad aliud sacramentum quasi ei annexum, constat quòd extrema unctio non est sacramentale, sed sacramentum.

Ad primum ergo dicendum, quòd oleum quo catechumeni inunguntur, sua unctione non perducit ad peccati remissionem, quia hoc ad baptismum pertinet; sed aliquo modo ad baptismum disponit, ut suprà dictum est (III. part. qu. 71, art. 1). Et ideo illa unctio non est sacramentum, sicut unctio extrema.

Ad secundum dicendum, quòd hoc sacramentum immediatè hominem ad gloriam disponit, cùm exeuntibus à corpore detur; et quia in veteri lege non erat adhuc tempus perveniendi ad gloriam, quia neminem ad perfectum adduxit lex, ideo istud sacramentum ibi præfigurari non debuit per aliquod sacramentum sibi respondens, sicut per figuram ejusdem generis; quamvis per figuras remotas aliquo modo figuratum sit, in omnibus curationibus quæ leguntur in veteri testamento. Ad tertium dicendum, quòd Dionysius non facit aliquam mentionem de extrema unctione, sicut nec de pœnitentia, nec de matrimonio; quia ipse non intendit determinare de sacramentis, nisi quatenùs per ea innotescere potest Ecclesiastica hierarchiæ ordinata dispositio, quantùm ad ministros et actiones ministrorum, et recipientes. Tamen cùm per extremam unctionem aliquis consequatur gratiam et remissionem pec

catorum, non est dubium quòd extrema unctio habet vim illuminativam et purgativam, sicut baptismus, quamvis non ita plenam.

ARTICULUS II.

Utrùm extrema unctio sit unum sacramentum.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd extrema unctio non sit unum sacramentum: Quia unitas rei est ex sua materia et ex sua forma, cùm ex eodem res habeat esse et unitatem. Sed forma hujus sacramenti frequenter iteratur, etiam eadem vice; et materia pluries inuncto adhibetur, secundùm diversas partes. Ergo non est unum sacramentum.

2. Præterea, ipsa unctio est sacramentum : ridiculum enim est dicere quòd oleum sit sacramentum. Sed sunt plures unctiones. Ergo sunt plura sacramenta.

3. Præterea, unum sacramentum ab uno ministro perfici debet. Sed in aliquo casu extrema unctio non potest perfici ab uno ministro; sicut si post primam unctionem factam sacerdos moriatur; tunc enim alius sacerdos debet ulteriùs procedere. Ergo extrema unctio non est unum sacramentum.

Sed contra: Sicut se habet immersio ad baptismum, ita se habet unctio ad hoc sacramentum. Sed plures immersiones sunt unum sacramentum baptismi. Erge et plures unctiones sunt unum sacramentum extremæ unctionis.

Præterea, si non esset unum sacramentum, tunc facta prima unctione, non oporteret ad perfectionem sacramenti quòd fieret secunda; quia quodlibet sacramentum per se habet esse perfectum. Sed hoc falsum est. Ergo est unum sacramentum.

(CONCLUSIO.

Extrema unctio quamvis per multas perficiatur actiones, unum nihilominùs sacramentum est; cùm hæ actiones ad rem unam significandam, atque efficiendam ordinentur.)

Respondeo dicendum, quòd unum numero per se loquendo dicitur tripliciter: uno modo, sicut indivisibile, quod nec actu nec potentia est plura, ut punctus et unitas. Alio modo, sicut continuum, quod quidem actu est unum, sed plura po

tentia, ut linea. Tertio modo, sicut perfectum aliquod quod ex pluribus partibus constituitur, ut domus, quæ est multa quodammodo etiam in actu, sed illa multa conveniunt in aliquo uno et hoc modo quodlibet sacramentum dicitur unum, in quantum multa quæ sunt in uno sacramento, adunantur ad unum significandum vel causandum; quia sacramentum significando causat. Et ideo quando una actio sufficit ad perfectam significationem, unitas sacramenti consistit in illa actione tantùm, sicut patet in confirmatione quando autem significatio sacramenti potest esse et in una et in multis actionibus, tunc sacramentum perfici potest et una actione et pluribus, sicut baptismus una immersione et tribus; quia ablutio, quæ significatur in baptismo, potest esse per unam immersionem et per multas. Quando autem perfecta significatio non potest esse nisi per plures actiones, tunc plures actiones sunt de perfectione sacramenti, sicut patet in Eucharistia, quia refectio corporalis, quæ significat spiritualem, non potest esse nisi per cibum et potum. Et simile est in hoc sacramento; quia curatio interiorum vulnerum non potest perfectè significari nisi per appositionem medicinæ ad diversas vulnerum radices; et ideo plures actiones sunt de perfectione hujus sacramenti.

Ad primum ergo dicendum, quòd unitas totius perfecti non tollitur propter diversitatem materiæ aut formæ, quæ est in partibus totius; sicut constat quòd non est eadem materia carnis et ossis ex quibus constituitur unus homo, nec eadem forma et similiter etiam in sacramento Eucharistiæ, et in hoc sacramento, pluralitas materiæ et formæ unitatem sacramenti non tollit.

Ad secundum dicendum, quòd quamvis illæ actiones sint plures simpliciter, tamen uniuntur in una perfecta actione, quæ est unctio omnium exteriorum sensuum, quibus hauritur morbus interior.

Ad tertium dicendum, quòd quamvis in Eucharistia, si post consecrationem panis moriatur sacerdos, alius sacerdos possit procedere ad consecrationem vini, incipiens ubi ille dimisit, vel etiam incipere à capite supra aliam materiam; tamen in extrema unctione non potest à capite incipere, sed debet semper procedere; quia unctio in eadem parte facta tantùm

« ÖncekiDevam »