Sayfadaki görseller
PDF
ePub

2. Præterea, in operibus corporalibus ars dignior nunquam præparat materiam inferiori, quia dignior est ars quæ utitur, câ quæ præparat, ut dicitur II. Physic. (art. 25). Sed episcopus est supra sacerdotem. Ergo non præparat materiam in illo sacramento quo sacerdos utitur. Sed sacerdos dispensat hoc sacramentum, ut dicetur infrà (qu. 31). Ergo consecratio materiæ ad episcopum non pertinet.

Sed contra est, quòd etiam in aliis unctionibus materia per episcopum consecratur. Ergo ita debet esse in ista.

(CONCLUSIO. Materia hujus sacramenti per episcopum consecrata esse debet, ut sacerdotalis potestas ab episcopali derivata esse ostendatur.)

Respondeo dicendum, quòd minister sacramenti non inducit effectum sacramenti propriâ virtute, ut principale agens, sed per efficaciam sacramenti quod dispensat; quæ quidem efficacia primò est à Christo, et ab ipso in alios descendit ordinatè, scilicet in populum, mediantibus ministris qui sacramenta dispensant; et in ministros inferiores mediantibus superioribus, qui materiam sanctificant. Et ideo in omnibus sacramentis quæ indigent materiâ sanctificatâ, prima sanctificatio materia fit per episcopum, et usus quandoque per sacerdotem, ut ostendatur sacerdotalis potestas ab episcopali derivata, secundùm illud Psalm. CXXXII: «Sicut unguentum in capite (scilicet in Christo), quod (priùs ) descendit in barbam Aaron, (deinde usque) ad oram vestimenti. >>

Ad primum ergo dicendum, quòd sacramentum eucharistiæ consistit in ipsa materiæ sanctificatione, non autem in usu; et ideo propriè loquendo, illud quod est materia sacramenti, non est quid consecratum. Unde non præexigitur aliqua sanctificatio circa materiam per episcopum facta, sed exigitur sanctificatio altaris et hujusmodi, et etiam ipsius sacerdotis, quæ non nisi per episcopum fieri potest. Unde in illo etiam sacramento ostenditur potestas sacerdotalis ab episcopo derivata, ut Dionysius dicit lib. De Eccles. Hierarch. (cap. 3). Ideo autem villam consecrationem materiæ potest facere sacerdos, quæ est in se sacramentum, et non illam, quæ ut sacramentale quoddam ordinatur ad sacramentum, quod consistit in usu fidelium, quia quantùm ad corpus Christi verum, nullus ordo est supra

sacerdotium, sed quantùm ad corpus Christi mysticum, episcopalis ordo est supra sacerdotalem, ut infrà dicetur (qu. 40, art. 4).

Ad secundum dicendum, quòd materia sacramenti non est talis materia, ut in qua fiat aliquid per eum qui eâ utitur, sicut est in artibus mechanicis, sed ut cujus virtute aliquid fiat; et sic participat aliquid de ratione causæ agentis, in quantum est instrumentum quoddam divinæ operationis. Et ideo oportet quòd à superiori arte vel potestate talis virtus materiæ acquiratur, quia in causis agentibus quantò aliquod agens est prius, tantò est perfectius; in causis autem purè materialibus quant materia est prior, tantò imperfectior.

ARTICULUS VII.

Utrùm hoc sacramentum habeat aliquam formam.

Ad septimum sic proceditur. Videtur quòd hoc sacramentum non habeat aliquam formam. Cùm enim efficacia sacramentorum sit ab institutione, et item à forma, oportet quòc forma tradatur ab ipso qui sacramentum instituit. Sed form hujus sacramenti non invenitur tradita neque à Christo, neque ab apostolis. Ergo hoc sacramentum non habet aliquam formam. 2. Præterea, ea quæ sunt de necessitate sacramenti, observantur eodem modo apud omnes. Sed nihil magis est de necessitate sacramenti habentis formam, quàm ipsa forma. Erg cùm non sit aliqua forma communiter observata ab omnibus in hoc sacramento, quia diversi diversis verbis utuntur, videtur quòd hoc sacramentum non habeat aliquam formam.

3. Præterea, in baptismo non requiritur forma nisi ad sanc tificationem materiæ, quia est aqua « verbo vitæ diluendis cr minibus sanctificata, ut ait Hugo (lib. II. De Sacramentis, part. VI, cap. 2). Sed hoc sacramentum habet materiam pris sanctificatam. Ergo non indiget aliquâ formâ verborum.

Sed contra est, quod Magister (IV. Sentent., dist. 1) dicit. quòd « omne sacramentum novæ legis consistit in rebus e verbis. » Verba autem sunt forma sacramenti. Ergo cùm hoc si sacramentum novæ legis, videtur quòd habeat formam.

Præterea, ad hoc est ritus universalis Ecclesiæ, quæ quibusdam verbis utitur in collatione hujus sacramenti.

(CONCLUSIO. Cùm materiæ significatio ad multa communis, non nisi per verborum formam ad certum quemdam effectum determinetur, perspicuum est formam verborum hujus sacramenti, sicut et aliorum sacramentorum, debere esse determinatam.)

Respondeo dicendum, quòd quidam dixerunt quòd nulla est forma de necessitate hujus sacramenti; sed hoc videtur derogare effectui hujus sacramenti. Quia omne sacramentum efficit significando; significatio autem materiæ non determinatur ad effectum determinatum, cùm ad multa se possit habere, nisi per formam verborum; et ideo in omnibus sacramentis novæ legis quæ efficiunt quod figurant, oportet esse et res et verba. Et præterea, Jacobus totam vim hujus sacramenti videtur constituere in oratione, quæ est forma hujus sacramenti, ut dicetur paulò post; ideo prædicta opinio præsumptuosa videtur et erronea. Et propter hoc dicendum, sicut communiter dicitur, quòd habet formam determinatam, sicut et alia sacramenta.

Ad primum ergo dicendum, quòd sacra Scriptura omnibus communiter proponitur; et ideo forma baptismi, quia ab omnibus dari potest, debet in sacra Scriptura exprimi : et similiter forma eucharistiæ, quæ exprimit sacramenti illius fidem, quæ est de necessitate salutis. Sed formæ aliorum sacramentorum non inveniuntur in sacra Scriptura tradita; sed has Ecclesia ex traditione apostolorum habet, qui à Domino acceperunt, ut dicit Apostolus, I. Cor., XI: « Ego enim accepi à Domino, quod et tradidi vobis, etc. >>

Ad secundum dicendum, quòd illa verba quæ sunt de essentia formæ, scilicet oratio deprecativa, ab omnibus dicuntur; sed alia quæ sunt de benè esse, non observantur ab omnibus.

Ad tertium dicendum, quòd materia baptismi habet quamdam sanctificationem per se ex ipso tactu carnis Salvatoris, sed ex forma verborum accipit sanctificationem actu sanctificantem. Et similiter post sanctificationem materiæ hujus sacramenti secundùm se, requiritur sanctificatio in usu, per quam actu sanctificet.

VII.

23

ARTICULUS VIII.

Utrùm forma hujus sacramenti debeat proferri per orationem indicativam, et non per deprecativam.

Ad octavum sic proceditur. Videtur quòd forma hujus sacramenti debeat proferri per orationem indicativam, et non per deprecativam. Quia omnia sacramenta novæ legis habent certum effectum. Sed certitudo effectûs non exprimitur in for mis sacramentorum nisi per orationem indicativam, ut cùm dicitur: «< Hoc est corpus meum,» vel : « Ego te bap tizo, etc. » Ergo forma hujus sacramenti debet esse oratio indicativa.

2. Præterea, in formis sacramentorum debet exprimi irtentio ministri, quæ requiritur ad sacramentum. Sed intentio conferendi sacramentum non exprimitur nisi per orationem indicativam. Ergo, etc.

3. Præterea, in quibusdam Ecclesiis dicuntur hæc verba in collatione hujus sacramenti : « Ungo hos oculos oleo sanctif cato, in nomine Patris, etc.; » et hoc est conforme aliis formis sacramentorum. Ergo videtur quòd in hoc consistit forma hujus sacramenti.

Sed contra: Illud quod est forma sacramenti, ab omnibus oportet quòd servetur. Sed verba prædicta non dicuntur se cundùm consuetudinem omnium Ecclesiarum, sed tantùm verba deprecativa, scilicet : « Per istam sanctam unctionem, et püs simam suam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti per visum, etc. » Ergo forma hujus sacramenti est oratio deprecativa.

Præterea, hoc videtur ex verbis Jacobi, qui attribuit eff caciam hujus sacramenti orationi: «< Oratio fidei, »> inquit, << salvabit infirmum. » Ergo cùm efficacia sacramenti sit ex forma, videtur quòd forma hujus sacramenti sit oratio deprecativa.

(CONCLUSIO. - Cùm nullus sit hujus sacramenti effectus, qui semper ex ministri operatione, etiam omnibus quæ sacramentum pertinent ritè peractis, consequatur, non po

test in eo forma esse indicativi modi; sed per deprecativam orationem dari debet.)

Respondeo dicendum, quòd forma hujus sacramenti est oratio deprecativa, ut patet per verba Jacobi, et ex usu Romanæ Ecclesiæ, quæ solùm verbis deprecativis utitur in collatione hujus sacramenti. Cujus ratio multiplex assignatur. Primò, quia suscipiens sacramentum hoc, est viribus propriis destitutus, unde indiget orationibus sublevari. Secundò, quia datur exeuntibus, qui jam desinunt esse de foro Ecclesiæ, et in solius Dei manu requiescunt; unde et ei per orationem committuntur. Tertiò, quia hoc sacramentum non habet aliquem effectum qui semper ex operatione ministri consequatur, omnibus quæ sunt de essentia sacramenti etiam ritè peractis, sicut character in baptismo et confirmatione, et transsubstantiatio in eucharistia, et remissio peccati in pœnitentia existente contritione, quæ remissio est de essentia sacramenti pœnitentiæ, non autem de essentia hujus sacramenti; et ideo in hoc sacramento non potest esse forma indicativi modi sicut in prædictis sacramentis.

Ad primum ergo dicendum, quòd hoc sacramentum, sicut et prædicta, quantùm est de se, habet certitudinem; sed potest ex fictione recipientis impediri, etiamsi sacramento se subjiciat per intentionem, sic quòd nullum effectum consequatur; et propter hoc non est simile de hoc et de aliis sacramentis, i quibus semper aliquis effectus consequitur.

in

Ad secundum dicendum, quòd per ipsum actum qui ponitur in forma, scilicet: «Per istam sanctam unctionem,» satis exprimitur intentio.

Ad tertium dicendum, quòd verba illa indicativi modi, quæ secundùm morem quorumdam præmittuntur orationi, non sunt forma hujus sacramenti, sed sunt dispositio ad formam, in quantum intentio ministri determinatur ad actum illum per illa verba.

« ÖncekiDevam »