Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Respondeo dicendum, quòd sicut baptismus per ablutionem corporalem facit spiritualem emundationem à maculis spiritualibus, ita hoc sacramentum per medicationem sacramentalem exteriorem, facit sanationem interiorem. Et sicut ablutio baptismi habet effectum corporalis ablutionis, quia etiam corporalem mundationem facit, ita etiam extrema unctio habet effectum corporalis medicationis, scilicet corporalem sanationem. Sed hæc est differentia, quòd corporalis ablutio ex ipsa naturali proprietate elementi facit corporalem mundationem, et ideo semper eam facit; sed extrema unctio non facit corporalem sanationem ex proprietate naturali materiæ, sed ex virtute divina, quæ rationabiliter operatur. Et quia ratio operans nunquam inducit secundarium effectum, nisi secundùm quòd expedit ad principalem, ideo ex hoc sacramento non semper sequitur corporalis sanatio, sed quando expedit ad spiritualem sanationem; et tunc semper eam inducit, dummodo non sit impedimentum ex parte recipientis.

Ad primum ergo dicendum, quòd objectio illa probat quòd corporalis sanitas non sit effectus principalis hujus sacramenti; et hoc verum est.

Ad secundum patet solutio ex dictis.

Ad tertium dicendum, quòd oratio illa est forma hujus sacramenti, ut dictum est (qu. 29, art. 8 et seq.). Et ideo hoc sacramentum ex sua forma habet efficaciam, quantùm est de se, ad sanationem corporalem.

ARTICULUS III.

Utrùm hoc sacramentum characterem imprimat.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd hoc sacramentum characterem imprimat. Character enim est signum distinctivum. Sed sicut baptizatus distinguitur à non baptizato, ita unctus à non uncto. Ergo sicut baptismus imprimit characterem, ita et extrema unctio.

2. Præterea, in ordinis et confirmationis sacramentis est unctio, sicut et in hoc sacramento. Sed in illis imprimitur character. Ergo et in isto.

3. Præterea, in omni sacramento est aliquid quod est res tantùm, et aliquid quod est sacramentum tantùm, et aliquid quod est res et sacramentum. Sed non potest aliquid assignari in hoc sacramento quod sit res et sacramentum, nisi character. Ergo et in hoc sacramento imprimitur character.

Sed contra Nullum sacramentum imprimens characterem iteratur. Hoc autem iteratur, ut dicetur (qu. 33). Ergo non imprimit characterem.

Præterea, distinctio quæ fit secundùm characterem sacramentalem, est distinctio eorum qui sunt in præsenti Ecclesia. Sed extrema unctio confertur ei qui exit de præsenti Ecclesia. Ergo in eo non imprimitur character.

(CONCLUSIO. — Hoc sacramentum, cùm per illud non deputetur homo ad aliquid sacrum peragendum vel suscipiendum, sed solùm sit in remedium, characterem nullum imprimit.)

Respondeo dicendum, quòd character non imprimitur nisi in illis sacramentis, quibus homo ad aliquid sacrum deputatur. Hoc autem sacramentum est solùm in remedium, et non depa tatur per ipsum homo ad aliquid sacrum agendum vel suscipiendum et ideo non imprimitur in eo character.

Ad primum ergo dicendum, quòd character facit distinctionem statuum, quantùm ad ea quæ in Ecclesia sunt agenda; & talem distinctionem homo non habet ab aliis per hoc quod ipse est inunctus.

Ad secundum dicendum, quòd unctio quæ fit in ordine et confirmatione, est unctio consecrationis, qua homo deputatur adj aliquid sacrum; sed hæc unctio est unctio medicationis. Et ideo non est simile.

Ad tertium dicendum, quòd in hoc sacramento res et s cramentum non est character, sed quædam interior devotio quæ est spiritualis unctio.

QUESTIO XXXI.

De ministro hujus sacramenti, in tres articulos divisa.

Deinde considerandum est de administratione hujus sacramenti.

Circa quod quæruntur tria: 1o Utrùm laicus possit hoc sacramentum conferre. 2o Utrùm diaconus. 3o Utrùm solus episcopus.

ARTICULUS I.

Utrùm laicus possit hoc sacramentum conferre.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd etiam laicus possit hoc sacramentum conferre. Quia hoc sacramentum habet efficaciam ex oratione, ut Jacobus dicit. Sed oratio laici quandoque est ita Deo accepta sicut sacerdotis. Ergo potest hoc sacramentum conferre.

2. Præterea, de quibusdam patribus in Ægypto legitur, quòd oleum ad infirmos transmittebant, et sanabantur. Et similiter dicitur de beata Genovefa, quòd oleo infirmos ungebat. Ergo hoc sacramentum potest conferri etiam à laicis.

[ocr errors]

Sed contra est, quòd in hoc sacramento fit remissio peccatorum. Sed laici non habent potestatem dimittendi peccata. Ergo, etc. (CONCLUSIO. Quamvis in mortis articulo, ne alicui via salutis præcludatur, possit baptismus etiam à laico conferri, non tamen extrema unctio, cujus tanta non est necessitas, ut dispensatione egeat.)

Respondeo dicendum, quòd secundùm Dionysium in Eccles. hierarch., sunt quidam exercentes actiones hierarchicas, et quidam recipientes tantùm, qui sunt laici. Et ideo nullius sacramenti dispensatio laicis ex officio competit; sed quòd baptizare possunt in casu necessitatis, ex divina dispensatione factum est, ut nulli regenerationis spiritualis facultas desit. Ad primum ergo dicendum, quòd oratio illa non fit à sacer

dote in persona sua, quia cùm sit quandoque peccator, non esset exaudibilis; sed fit in persona totius Ecclesiæ, in cujus persona orare potest, quasi persona publica, non autem laicus, qui persona privata est.

Ad secundum dicendum, quòd illæ unctiones non erant sacramentales; sed ex quadam devotione recipientium talem unctionem, et ex meritis ungentium, vel oleum mittentium consequebatur effectus sanitatis corporalis per gratiam sanitatum, non autem per gratiam sacramentalem.

ARTICULUS II.

Utrùm diaconi possint hoc sacramentum conferre.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd diaconi possint hoc sacramentum conferre. Quia secundùm Dionysium diaconi habent virtutem purgativam. Sed hoc sacramentum est institutum tantùm ad purgandum ab infirmitate mentis et corporis. Ergo et diaconi possunt conferre.

2. Præterea, dignius sacramentum est baptismus quàm hoc, de quo hic agimus. Sed diaconi possunt baptizare, ut patet de B. Laurentio (III. part., qu. 67, art. 3). Ergo et possunt hoc sacramentum conferre.

Sed contra est, quod dicitur Jac., V: « Inducat presbyteros Ecclesiæ. »

(CONCLUSIO.Hoc sacramentum, cùm gratiam conferat, non potest diaconus ex officio conferre.)

Respondeo dicendum, quòd diaconus habet vim purgativam tantùm, non illuminativam : unde cùm illuminatio fiat per gratiam, nullum sacramentum in quo gratia conferatur, diaconus potest dare ex officio. Et ideo nec hoc, cùm in eo gratia conferatur.

Ad primum ergo dicendum, quòd hoc sacramentum illuminando per gratiæ collationem, purgat. Et ideo diacono ejus collatio non competit.

Ad secundum dicendum, quòd hoc sacramentum non est necessitatis sacramentum, sicut baptismus : unde non ita committitur dispensatio ejus omnibus, in articulo necessitatis, sed

solùm illis quibus ex officio competit. Diaconis autem etiam baptizare non competit ex officio.

ARTICULUS III.

Utrùm solus episcopus possit hoc sacramentum conferre.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd solus episcopus possit hoc sacramentum conferre. Quia hoc sacramentum unctione perficitur, sicut et confirmatio. Sed solus episcopus potest confirmare. Ergo solus episcopus potest hoc sacramentum conferre.

2. Præterea, qui non potest quod minus est, non potest quod est majus. Sed major est usus materiæ sanctificatæ quàm sanctificatio ejus, quia est finis ipsius. Ergo cùm sacerdos non possit sanctificare materiam, nec potest materiå sanctificatâ uti.

Sed contra Hujus sacramenti minister inducendus est ad eum qui suscipit sacramentum, ut patet, Jac., V. Sed episcopus non posset accedere ad omnes infirmos suæ diœcesis. Ergo non solus episcopus potest hoc sacramentum conferre. (CONCLUSIO. - Cùm hoc sacramentum in aliquo super alios perfectionis gradu suscipientem non constituat, sed cunctis exhibeatur, non modò per episcopos, sed etiam per simplices sacerdotes administrari potest.)

Respondeo dicendum, quòd secundùm Dionysium episcopus propriè habet perficiendi officium, sicut sacerdos illuminandi: unde illa sacramenta dispensanda solis episcopis reservantur, quæ suscipientem in aliquo statu perfectionis super alios ponunt; hoc autem non est in hoc sacramento, cùm omnibus detur. Et ideo per simplices sacerdotes potest administrari.

Ad primum ergo dicendum, quòd confirmatio imprimit characterem, quo collocatur homo in statu perfectionis, ut suprà dictum est; non autem hoc est in hoc sacramento. Et ideo non est simile.

Ad secundum dicendum, quòd quamvis in genere causæ finalis, usus materiæ sanctificatæ sit potior quàm sanctificatio materiæ, tamen in genere causæ efficientis sanctificatio ma

« ÖncekiDevam »