Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ARTICULUS V.

Utrùm character unius ordinis de necessitate præsupponat characterem alterius ordinis.

Ad quintum sic proceditur. Videtur quòd character unius ordinis præsupponat de necessitate characterem alterius ordinis. Quia major est convenientia ordinis ad ordinem, quàm ordinis ad aliud sacramentum. Sed character ordinis præsupponit characterem alterius sacramenti, scilicet baptismi. Ergo multò fortiùs character unius ordinis præsupponit characterem alterius.

2. Præterea, ordines sunt quidam gradus. Sed nullus potest pervenire ad posteriorem gradum, nisi priùs conscenderit ad priorem. Ergo nullus potest accipere characterem ordinis sequentis, nisi priùs acceperit ordinem præcedentem.

Sed contra Si omittatur aliquid in sacramento, quod sit de necessitate sacramenti, oportet quòd sacramentum iteretur. Sed si aliquis accipiat sequentem ordinem prætermisso primo, non reordinabitur, sed confertur ipsi quod deerat, secundùm statuta Canonum. Ergo præcedens ordo non est de necessitate sequentis. (CONCLUSIO. Non oportet ut qui majores ordines susceperunt, minores priùs habuerint, quanquam Ecclesia sic ordinatè ordines conferri statuerit, ut priùs minores, deinde majores recipiantur.)

Respondeo dicendum, quòd non est de necessitate superiorum ordinum, quòd aliquis minores ordines priùs habeat, quia potestates sunt distinctæ, et una quantùm est de suî ratione, non requirit aliam in eodem subjecto. Et ideo etiam in primitiva Ecclesia, aliqui ordinabantur in presbyteros, qui priùs inferiores ordines non susceperant, et tamen poterant omnia quæ inferiores ordines possunt, quia inferior potestas comprehenditur in superiori virtute, sicut sensus in intellectu, et ducatus in regno. Sed postea per constitutionem Ecclesiæ determinatum est quòd ad majores ordines se non ingerat qui priùs in minoribus officiis se non humiliavit; et inde est quòd

qui ordinantur per saltum, secundùm Canones non reordinantur, sed id quod omissum fuerat de præcedentibus ordinibus, eis confertur.

Ad primum ergo dicendum, quòd magis conveniunt ordines ad invicem secundùm similitudinem speciei, quàm ordo cum baptismo; sed secundùm proportionem potentiæ ad actum, magis convenit baptismus cum ordine, quàm ordo cum ordine, quia per baptismum acquirit homo potentiam passivam recipiendi ordines; non autem per ordinem inferiorem datur potentia passiva recipiendi majores ordines.

Ad secundum dicendum, quòd ordines non sunt gradus qui occurrant in actione una vel in uno motu, ut oporteat ad ultimum per primum devenire, sed sunt sicut gradus in diversis rebus constituti, sicut est gradus inter hominem et angelum; non oportet autem quòd ille qui fit angelus, priùs fuerit homo: similiter etiam sunt gradus inter caput et omnia membra corporis; nec oportet quòd illud quod est caput, priùs fuerit pes, et similiter est in proposito.

QUESTIO XXXVI.

De qualitate suscipientium hoc sacramentum, in quinque articulos divisa.

Deinde considerandum est de qualitate suscipientium hoc sacramentum.

Circa quod quæruntur quinque : 1o Utrùm in suscipientibus hoc sacramentum requiratur bonitas vitæ. 2o Utrùm requiratur scientia totius sacræ Scripturæ. 3o Utrùm ex ipso merito vitæ aliquis ordinis gradus consequatur. 4o Utrùm promovens indignos ad ordines, peccet. 5° Utrùm aliquis in peccato existens, possit sine peccato ordine suscepto uti.

ARTICULUS I.

Utrùm in suscipientibus ordines requiratur bonitus vitæ.

Ad primum sic proceditur. Videtur quod in suscipientibus ordines non requiratur bonitas vitæ. Quia per ordinem aliquis ordinatur ad dispensationem sacramentorum. Sed sacramenta possunt dispensari à bonis et malis. Ergo non requiritur bona vita.

2. Præterea, non est majus ministerium quod Deo in sacramentis exhibetur, quàm quod ipsi corporaliter adhibetur, sed à ministerio ipsius corporali non repulit Dominus mulierem peccatricem et infamem, ut patet Luc., VII. Ergo nec à ministerio ejus in sacramentis tales sunt amovendi.

3. Præterea, per omnem gratiam datur aliquod remedium contra peccatum. Sed illis qui habent peccatum non debet aliquod remedium denegari, quod eis valere possit. Cùm ergo in sacramento ordinis gratia conferatur, videtur quòd debeat etiam peccatoribus hoc sacramentum dari.

Sed contra, Levit., XXI : « Homo de semine Aaron qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus. » Sed per maculam, ut dicitur Gloss., « omne vitium >> intelligitur. Ergo ille qui est aliquo vitio irretitus, non debet ad ministerium ordinis admitti.

Præterea, Hieronymus dicit quòd « non solùm Episcopi, presbyteri et diaconi debent magnopere providere, ut cunctum populum cui præsident, sermone et conversatione præeant, verùm etiam inferiores gradus et omnes omninò qui domui Dei serviunt; quia vehementer Ecclesiam Dei destruit, meliores esse laicos, quàm clericos. » Ergo in omnibus ordinibus requiritur sanctitas vitæ. (CONCLUSIO.

Quoniam præsumptionis ille crimen incurreret, qui ad ordines suscipiendos cum peccati mortalis conscientia accedere non vereretur; ad eorum susceptionem bonitas vitæ, non quidem ex parte sacramenti, sed præcepti divini necessaria est.)

Respondeo dicendum, quòd sicut Dionysius dicit in I'

Ecclesiastica Hierarchiæ, « ut subtiliores et clariores essentiæ repletæ influxu solarium splendorum, lumen in eis supe reminens ad similitudinem solis ad alia corpora invehunt; in divino omni non est audendum aliis ducem fieri, nisi secundùm omnem habitum suum factus sit Dei formissimus et Deo simillimus. » Unde cùm in quolibet ordine aliquis constituatur dux aliis in rebus divinis; quasi præsumptuosus mortaliter peccat, qui cùm conscientia peccati mortalis ad ordines accedit: et ideo sanctitas vitæ requiritur ad ordinem de necessitate præcepti, sed non de necessitate sacramenti. Unde si malus ordinatur, nihilominus ordinem habet, tamén cum peccato.

Ad primum ergo dicendum, quòd sicut vera sacramenta sunt quæ peccator dispensat, ita verum sacramentum ordinis re cipit et sicut indignè dispensat, ita indignè recipit.

Ad secundum dicendum, quòd illud ministerium erat tantùm in executione corporalis obsequii, quod etiam licitè peccatores facere possunt. Secùs autem est de ministerio spirituali, ad quod applicantur ordinati; quia per ipsum efficiuntur medii inter Deum et plebem: et ideo debent bona conscientia nitere quoad Deum, et bona fama quoad homines.

Ad tertium dicendum, quòd aliquæ medicinæ sunt quæ exigunt robur naturæ, aliàs cum periculo mortis assumuntur; et aliæ sunt, quæ debilibus dari possunt : ita etiam in spiritua libus quædam sacramenta sunt ordinata ad remedium peccati; et talia peccatoribus sunt exhibenda, sicut baptismus et pæni tentia; alia verò quæ perfectionem gratiæ conferunt, requirunt hominem per gratiam confortatum.

ARTICULUS II.

Utrùm requiratur scientia totius sacræ Scripturæ.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd requiratur scientia totius sacræ Scripturæ. Quia ille debet habere legis scientiam, à cujus ore lex requiritur. Sed laici « legem requirunt de ore sacerdotis, » ut patet Malach., II. Ergo ipse debet totius legis habere scientiam.

2. Præterea, I Petr., III : « Parati semper ad satisfactio

nem, omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, fide et spe. » Sed reddere de his rationem quæ sunt fidei et spei, est illorum qui perfectam scientiam sacrarum Scripturarum habent. Ergo talem scientiam debent habere illi qui ponuntur in ordinibus, quibus verba prædicta dicuntur.

3. Præterea, nullus congruè legit quod non intelligit, quia « legere et non intelligere negligere est, » ut dicit Cato. Sed ad Lectorem (qui est quasi infimus ordo) pertinet vetus Testamentum legere, ut in littera (1) dicitur. Ergo ad eum pertinet habere totius veteris Testamenti intellectum, et multò fortiùs ad alios superiores ordines.

Sed contra est quòd multi promoventur ad sacerdotium, qui penitùs de talibus nihil sciunt, etiam in religionibus multis. Ergo videtur quòd talis scientia non requiratur.

Præterea, in Vitis Patrum legitur, aliquos simplices Monachos ad sacerdotium promotos, qui erant sanctissimæ vitæ. Ergo non requiritur prædicta scientia in ordinandis.

(CONCLUSIO. Nonnisi eam scientiam, alicujus ordinis susceptio requirit, quæ ad moderandam ejus executionem fuerit necessaria. )

Respondeo dicendum, quòd in quolibet actu hominis, si debeat esse ordinatus, oportet quod adsit directio rationis. Unde ad hoc quòd homo ordinis officium exequatur; oportet quòd habeat tantùm de scientia, quòd sufficiat ad hoc, quòd dirigatur in actu ordinis illius. Et ideo talis scientia requiritur in eo qui debet ad ordines promoveri, et non ut universaliter in tota sacra Scriptura sit instructus; sed plùs vel minùs, secundùm quòd ad plura vel pauciora se ejus officium extendit, scilicet ut illi, qui aliis præponuntur, curam animarum suscipientes, sciant (2) ea quæ ad doctrinam fidei et morum pertinent; et alii sciant ea quæ ad executionem sui ordinis spectant.

(1) Sive Sentent. textu, dist. priùs indicatâ, ubi nimirum vel § 4, paulò aliter id lit. D, exprimitur; quod ad lectorem pertinet lectiones pronuntiare, et ea quæ prophetæ vaticinaverunt (pro valicinati sunt) populis prædicare.

(2) Si in lege Domini instructus, si in Scripturarum.

« ÖncekiDevam »