Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ad primum ergo dicendum, quòd sacerdos habet duos actus unum «< principalem,» supra corpus Christi verum : et alterum « secundarium, » supra corpus Christi mysticum. Secundus autem actus dependet à primo, sed non convertitur. Et ideo aliqui ad sacerdotium promoventur, quibus committitur primus actus tantùm, sicut religiosi, quibus cura animarum non committitur et à talium ore lex non requiritur, sed solùm quod sacramenta conficiant: et ideo talibus sufficit si tantùm de scientia habeant, quòd ea, quæ ad sacramentum perficiendum spectant, ritè servare possint. Alii autem promoventur ad alium actum, qui est supra corpus Christi mysticum : et à talium ore populus legem requirit, unde scientia legis in eis esse debet, non quidem ut sciant omnes difficiles quæstiones legis, quia in his debet ad superiores recursus haberi sed ut sciant ea quæ populos debet credere et observare de lege. Sed ad superiores sacerdotes, scilicet Episcopos, pertinet ut etiam ea, quæ difficultatem in lege facere possunt, sciant: et tantò magis, quantò in majori gradu collocantur.

Ad secundum dicendum, quòd ratio reddenda de fide et spe, non est intelligenda talis, quæ sufficiat ad probandum, quæ fidei vel spei sunt (cùm utrumque de invisibilibus sit): sed ut sciant in commnni probabilitatem utriusque ostendere, ad quod non requiritur multùm magna scientia.

Ad tertium dicendum, quòd ad Lectorem non pertinet tradere intellectum sacræ Scripturæ populo, quia hoc est superiorum ordinum, sed solùm pronuntiare. Et ideo ab eo non exigitur, quòd tantùm habeat de scientia, qua sacram Scripturam intelligat, sed solùm, quòd rectè pronunciare sciat. Et quia talis scientia de facili addiscitur et à multis, ideo probabiliter æstimari potest, quòd ordinatus talem scientiam acquiret, si etiam tunc eam non habeat; maximè, si in via ad hoc esse videatur.

sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus, etc.

ARTICULUS III.

Utrùm ex merito vitæ aliquis gradus ordinis consequatur?

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd ex ipso merito vitæ aliquis ordinis gradus consequatur. Quia sicut dicit Chrysostomus, « non omnis sacerdos, sanctus est, sed omnis sanctus, sacerdos. » Sed ex merito vitæ aliquis efficitur sanctus. Ergo et sacerdos, et multò fortius alios ordines habens.

2. Præterea, in rebus naturalibus ex hoc ipso aliqua in gradu superiori collocantur, quòd Deo appropinquant, et magis de ejus bonitatibus participant, ut Dionysius dicit, IV. cap. Ecclesiastica Hierarchiæ. Sed ex merito sanctitatis et scientiæ aliquis efficitur Deo propinquior, et plus de ejus bonitatibus recipiens. Ergo ex hoc ipso in gradu ordinis collocatur.

Sed contra: Sanctitas semel habita potest amitti. Sed ordo semel habitus, nunquam amittitur. Ergo ordo non consistit in ipso merito sanctitatis.

(CONCLUSIO.

Tametsi virtutis ornamentum ordinandos et jam ordinatos maximè deceat, per se tamen nemini ordinem præstare potest.

Respondeo dicendum, quòd causa debet esse proportionata suo effectui et ideo sicut in Christo, à quo descendit grația in omnes homines, oportet quòd sit gratiæ plenitudo; ita in ministris Ecclesiæ, quorum non est dare gratiam, sed gratiæ sacramenta, non constituitur gradus Ordinis ex hoc quòd habeant gratiam, sed ex hoc quòd participant aliquod gratiæ sacramentum.

Ad primum ergo dicendum, quòd Chrysostomus accipit Sacerdotis nomen quantùm ad rationem interpretationis, secundùm quòd « sacerdos » idem est quòd « sacra dans (1): » sic enim quilibet justus, in quantum sacramenta alicui in auxi

(1) Videte ergo quomodo sedetis super cathedram, quia non cathedra facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram ; non locus sanctificat hominem, sed homo locum; non omnis sacerdos sanctus, sed omnis sanctus sacerdos, etc.

lium dat, sacerdotis interpretationem habet. Non autem loquitur secundùm nominis significationem; est enim hoc nomen, «<sacerdos, >> institutum, ad significandum eum qui sacra dat in sacramentorum dispensatione.

Ad secundum dicendum, quòd res naturales efficiuntur in gradu super alia, secundùm quòd in ea agere possunt ex forma sua; et ideo ex hoc ipso quòd formam nobiliorem habent, in altiori gradu constituuntur. Sed ministri Ecclesiæ non præpo nuntur aliis, ut eis ex propriæ sanctitatis virtute aliquid tribuant, quia hoc solius Dei est: sed sicut ministri et quodammodo instrumenta illius effluxûs qui fit à capite in membra. Et ideo non est simile quantùm ad dignitatem ordinis, quamvis sit simile quantùm ad congruitatem.

ARTICULUS IV.

Utrùm promovens indignos ad ordines, peccet.

Ad quartum sic proceditur. Videtur quòd promovens indignos ad ordines, non peccet. Quia Episcopus indiget coadju toribus in minoribus officiis constitutis: sed non posset eos invenire in sufficienti numero, si talem idoneitatem in eis requireret, qualis à Sanctis describitur : ergo si aliquos non idoneos promovet, videtur quòd sit excusabilis.

2. Præterea, ecclesia non solùm indiget ministris ad dispensationem spiritualium, sed etiam ad gubernationem temporalium sed quandoque illi qui non habent scientiam vel sanctitatem vitæ, possunt esse utiles ad gubernationem temporalium, vel propter potentiam sæcularem, vel propter industriam naturalem. Ergo videtur quòd tales sine peccato possent promoveri.

3. Præterea, quilibet tenetur peccatum vitare quantùm potest. Si ergo Episcopus peccat indignos promovens, debet adhibere maximam diligentiam, ad sciendum an illi qui accedunt ad ordines, sint digni, ut fiat diligens inquisitio de moribus et scientia eorum: quod non videtur alicubi observari.

Sed contra, pejus est promovere malos ad sacra ministeria, quàm jam promotos non corrigere. Sed Heli mortaliter pec

cavit, non corrigens filios suos de malitia eorum, unde cadens retrorsum, mortuus est, ut dicitur I Reg., IV. Ergo non sine peccato evadit, qui indignos promovet.

Præterea, spiritualia temporalibus sunt præponenda in Ecclesia. Sed mortaliter peccaret, qui res Ecclesiæ temporales scienter suo periculo poneret. Ergo multò fortiùs, qui poneret res spirituales sub periculo. Sed sub periculo ponit res spirituales quicumque indignos promovet; quia «< cujus vita despicitur, » ut dicit Gregorius (Hom. XII in Evangelia ), restat ut ejus prædicatio contemnatur, » et eadem ratione omnia spiritualia ab eis exhibita. Ergo indignos promovens mortaliter peccat.

(CONCLUSIO. Cum ideo Dominus supra familiam suam aliquos constituat ut tritici det illis mensuram; peccat mortaliter, tanquam infidelitatis reus, qui indignos ad ordines promovet.)

Respondeo dicendum, quòd à Domino describitur « fidelis servus qui constitutus est supra familiam suam, ut det illis tritici mensuram: » et ideo infidelitatis reus est, qui alicui supra mensuram ejus, divina tradit: hoc autem facit quicumque indignum promovet, et ideo crimen mortale committit quasi summo Domino infidelis et præcipuè cùm hoc in detrimentum Ecclesiæ vergat, et honoris divini, qui per bonos ministros promovetur : esset enim infidelis terreno Domino, qui in ejus officio aliquos inutiles poneret.

[ocr errors]

Ad primum ergo dicendum, quòd Deus nunquam ita deserit Ecclesiam suam, quin inveniantur idonei ministri sufficientes ad necessitatem plebis, si digni promoverentur, et indigni repellerentur et si non possent tot ministri inveniri, quot modò sunt, melius esset habere paucos ministros bonos, quàm multos malos, ut dicit beatus Clemens.

Ad secundum dicendum, quòd temporalia non sunt quærenda nisi propter spiritualia: unde omne commodum temporale debet negligi, et omne lucrum sperni propter spirituale bonum promovendum.

Ad tertium dicendum, quòd ad minus hoc requiritur quòd nesciat ordinans aliquid contrarium sanctitati in ordinando esse sed etiam exigitur amplius, ut secundùm mensuram

ordinis vel officii injungendi diligentior cura apponatur, ut habeatur certitudo de qualitate promovendorum, saltem ex testimonio aliorum (1). Et hoc est quod Apostolus dicit, I Timoth., V: « Manus cito nemini imposueris. »

ARTICULUS V.

Utrùm aliquis in peccato existens possit sine peccato ordine suscepto uti.

Ad quintum sic proceditur. Videtur quòd aliquis in peccato existens possit sine peccato ordine suscepto uti. Quia peccat si non utatur, cùm ex officio teneatur: si ergo utendo peccat, non potest peccatum vitare : quod est inconveniens.

2. Præterea, « dispensatio est juris relaxatio. » Ergo quamvis de jure esset ei illicitum uti ordine suscepto, tamen ex dispensatione ei liceret.

3. Præterea, « quicumque communicat alicui in peccato mortali, peccat mortaliter. » Si ergo peccator in usu ordinis peccat mortaliter, tunc etiam peccat mortaliter qui ab eo aliquid divinorum accipit, vel ab eo exigit : quod videtur absurdum.

4. Præterea, si utendo ordine suo peccat, ergo quilibet actus ordinis quem facit, est peccatum mortale, et ita cùm in una executione ordinis multi actus concurrant, videtur quòd multa peccata mortalia committat : quod valde durum videtur.

Sed contra est, quod Dionysius in Epistola ad Demophilum dicit: «Talis (scilicet qui non est illuminatus) audax videtur sacerdotalibus manum apponens, et non timet neque verecundatur divina præter dignitatem exequens, et putans Deum ignorare quæ ipse in seipso cognovit, et decipere æstimat falso nomine patrem ab ipso appellatum, et audet ipsius mu

(1) Episcopus ordinationes facere disponens, debet eligere prudentes viros gnaros divinæ legis, et exercitatos in ecclesiasticis sanctionibus, qui diligenter investigent an qui ordinandi sunt, sint benè litterati, an instructi in lege Domini, an fidem catholicam firmiter teneant, el simplicibus verbis asserere queant.

« ÖncekiDevam »