Sayfadaki görseller
PDF
ePub

interiùs vero acolythus, quia per lumen quod portat, significat se interiores tenebras pellere: et utroque modo exorcista, quia diabolus (quem expellit) utroque modo perturbat; sed illuminatio quæ fit per doctrinam, quantùm ad doctrinam propheticam, fit per lectores; quantùm ad apostolicam, fit per subdiaconos; quantùm ad Evangelicam, per diaconos fit. Sed perfectio communis, utpote quæ est pœnitentiæ et baptismi et hujusmodi, fit per sacerdotem; excellens vero, per episcopum, ut consecratio sacerdotum et virginum sed excel. lentissima, per summum Pontificem, in quo est plenitude auctoritatis. Sed hoc nihil est : tum quia ordines cœlestis hierarchiæ non distinguuntur per prædictas actiones hierarchicas, cùm quælibet cuilibet ordinum conveniat : tum quia secundùm Dionysium (De Cœlest. Hier., cap. 5), solis episcopis convenit perficere; illuminare autem, sacerdotibus; purgare autem, ministris omnibus. Et ideo alii appropriant ordines septem donis, ut sacerdotio respondeat donum sapientiæ, quæ nos pane vitæ et intellectus cibat, sicut sacerdos nos pane cœlesti reficit; sed timor, ostiario, quia nos separat à malis, et sic intermedii ordines respondent mediis donis. Sed hoc iterum nihil est, quia in quolibet ordinum septiformis gratia datur.

Et ideo aliter dicendum, quòd ordinis sacramentum ad sacramentum Eucharistiæ ordinatur, quod est « sacramentum sacramentorum,» ut Dionysius dicit. Sicut enim templum, et altare, et vasa, et vestes; ita et ministri qui ad Eucharistiam ordinantur, consecratione indigent et hæc consecratio est ordinis sacramentum. Et ideo distinctio ordinum est accipienda secundùm relationem ad Eucharistiam; quia potestas ordinis aut est ad consecrationem ipsius Eucharistiæ, aut aliquod ministerium ordinatum ad hoc sacramentum Eucha ristiæ. Si primo modo, sic est ordo sacerdotum, et ideò cùm ordinantur, accipiunt calicem cum vino, et patenam cum pane, accipientes potestatem conficiendi corpus et sanguinem Christi. Cooperatio autem ministrorum est vel in ordine ad ipsum sacramentum, vel in ordine ad suscipientes. Si primo modo, sic est tripliciter. Primò enim, est ministerium quo minister cooperatur sacerdoti in ipso sacramento, quantùm ad dispensationem, sed non quantùm ad consecrationem, quam solus

S

01

S

sacerdos facit; et hoc pertinet ad diaconum : unde in littera (IV. Sent., dist. 24), dicitur quòd « ad diaconum pertinet ministrare sacerdotibus in omnibus quæ aguntur in sacramentis Christi; » unde et ipse Christi sanguinem dispensat. Secundò est ministerium ordinatum ad materiam sacramenti ordinandam in sacris vasis ipsius sacramenti : et hoc pertinet ad subdiaconum; unde dicitur in littera, quòd « vasa corporis et sanguinis Domini portant, et oblationem in altari ponunt, » et ideo accipiunt calicem de manu episcopi, sed vacuum, cùm ordinantur. Tertiò, est ministerium ordinatum ad præsentandum materiam sacramenti : et hoc competit acolyto, ipse enim, ut in littera (ubi suprà ) dicitur, urceolum cum vino et aqua præparat, unde accipit urceolum vacuum. Sed ministerium ad præparationem recipientium ordinatum non potest esse nisi super immundos, quia qui mundi sunt, jam sunt ad sacramenta percipienda idonei. Triplex autem est genus immundorum, secundùm Dionysium. Quidam enim sunt omnino infideles, credere nolentes : et hi totaliter etiam à visione divinorum et à cœtu fidelium arcendi sunt et hoc pertinet ad ostiarios. Quidam autem sunt volentes credere, sed nondùm instructi, scilicet catechumeni: et ad horum instructionem ordinatur ordo lectorum, et ideo prima rudimenta doctrinæ fidei, scilicet vetus Testamentum, eis legendum committitur. Quidam verò sunt fideles et instructi, sed impedimentum habentes ex dæmonis potestate, scilicet energumeni : et ad hoc habet ministerium ordo exorcistarum. Et sic patet ratio et numeri et gradûs ordinum.

Ad primum ergo dicendum, quòd Dionysius loquitur de ordinibus, non secundùm quòd sunt sacramenta, sed secundùm quòd ad hierarchicas actiones ordinantur : et ideo secundùm actiones illas tres ordines distinguit, quorum primus habet omnes tres, scilicet episcopus. Secundus habet duas, scilicet sacerdos. Sed tertius habet unam, scilicet purgare, ipse scilicet diaconus, qui minister dicitur: et sub hoc omnes inferiores ordines comprehenduntur. Sed ordines habent quòd sint sacramenta, ex relatione ad maximum sacramentorum : et ideo secundùm hoc debet numerus ordinum accipi.

Ad secundum dicendum, quòd in primitiva Ecclesia, propter

paucitatem ministrorum, omnia inferiora ministeria diaconis committebantur, ut patet per Dionysium tertio capite Ecclesiastica hierarchiæ, ubi dicit : « Ministrorum alii stant ad portas templi clausas, alii aliud proprii ordinis operantur : alii autem sacerdotibus proponunt super altare sacrum pa nem, et benedictionis calicem. » Nihilominùs erant omnes prædictæ potestates, sed implicitè, in una diaconi potestate: sed posteà ampliatus est cultus divinus, et Ecclesia quod implicitè habebat in uno ordine, explicitè tradidit in diversis: et secundùm hoc dicit Magister in littera (ut suprà) quòd Ecclesia alios ordines sibi instituit.

Ad tertium dicendum, quòd ordines principaliter ordinantur ad sacramentum Eucharistiæ, ad alia autem per consequens, quia etiam alia sacramenta ab eo quod in hoc sacramento continetur derivantur. Unde non oportet quòd distinguantur or dines secundùm sacramenta.

Ad quartum dicendum, quòd angeli differunt specie, et propter hoc in eis potest esse diversus modus accipiendi divina, et ideo etiam diversæ hierarchiæ in eis distinguuntur: sed in hominibus tantùm est una hierarchia, propter unum modum accipiendi divina qui consequitur humanam speciem, scilicet per similitudines rerum sensibilium. Et ideo distinctio ordinum in angelis non potest esse per comparationem ad aliquod sacramentum, sicut est apud nos: sed solùm per comparationem ad hierarchicas actiones, quas in inferiores exercet quilibet ordo in eis et secundùm hoc nostri ordines eis respondent, quia in nostra hierarchia sunt tres ordines secundùm tres hierarchicas actiones distincti, sicut in qualibet hierarchia una angelorum.

:

Ad quintum dicendum, quòd Psalmistatus non est ordo, sed officium ordini annexum : quia enim Psalmi cum cantu pronuntiantur, ideo dicitur Psalmista et cantor. Cantor autem non est nomen ordinis specialis; tum quia cantare pertinet ad totum chorum, tum quia non habet aliquam specialem relationem ad Eucharistiæ sacramentum. Quia tamen officium quoddam est, inter ordines largo modo acceptos aliquando computatur.

ARTICULUS III.

Utrùm ordines debeant distingui per sacros et non sacros.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd ordines non debeant distingui per sacros et non sacros. Omnes enim ordines sacramenta quædam sunt. Sed omnia sacramenta sunt sacra. Ergo omnes ordines sunt sacri.

2. Præterea, secundùm ordines Ecclesiæ non deputatur aliquis nisi ad divina officia. Sed omnia talia sunt sacra. Ergo et omnes ordines sunt sacri.

Sed contra est, quòd ordines sacri impediunt matrimonium contrahendum, et dirimunt contractum. Sed quatuor inferiores ordines non impediunt contrahendum, nec dirimunt contractum. Ergo non sunt sacri ordines.

(CONCLUSIO. Quamvis omnes secundùm se ordines sacri sint, rectè tamen ratione materiæ circa quam versantur (quæ in sacerdotio, diaconatu, et subdiaconatu consecrata est, et non in aliis) per sacros et non sacros distinguuntur. )

Respondeo dicendum, quòd ordo dicitur sacer dupliciter : uno modo secundùm se, et sic quilibet ordo est sacer, cùm sit sacramentum quoddam. Alio modo ratione materiæ circa quam habet aliquem actum, et sic ordo sacer dicitur, qui habet aliquem actum circa rem aliquam consecratam : et sic sunt tantùm tres ordines sacri, scilicet sacerdotium et diaconatus, qui habent actum circa corpus Christi, et sanguinem consecratum, et subdiaconatus; qui habet actum circa vasa consecrata, et ideo eis etiam continentia indicitur, ut sancti et mundi sint qui sancta tractant.

Et per hoc patet solutio ad objecta.

ARTICULUS IV.

Utrùm actus ordinum convenienter in littera assignentur.

Ad quartum sic proceditur. Videtur quòd actus ordinum inconvenienter in littera (IV. Sent. ), assignentur. Quia per ab

solutionem præparatur aliquis ad corpus Christi sumendum. Sed præparatio suscipientium sacramentum pertinet ad inferiores ordines. Ergo inconvenienter absolutio à peccatis ponitur inter actus sacerdotis.

2. Præterea, homo per baptismum est immediatè Deo configuratus, characterem configurantem suscipiens. Sed orare et offerre oblationes sunt actus immediatè ad Deum ordinati. Ergo quilibet baptizatus potest hos actus facere, et non soli sacerdotes.

3. Pærterea, diversorum ordinum diversi sunt actus. Se oblationes in altari ponere, et epistolam legere, ad subdiaconum pertinet; crucem etiam ferunt subdiaconi coram Papa. Ergo hi non debent poni actus diaconi.

4. Præterea, eadem veritas continetur in veteri et nove Testamento. Sed legere vetus Testamentum est lectorum. Ergo eadem ratione et legere novum, et non diaconorum.

5. Præterea, apostoli nihil aliud prædicaverunt quàm Evangelium Christi, ut patet Rom., I. Sed doctrina apostolorum committitur subdiaconis enuntianda. Ergo et doctrina Evangelii.

6. Præterea, secundùm Dionysium (lib. De Hier. Eccles., cap. V), « quod est superioris ordinis, non debet inferiori convenire. » Sed ministrare cum urceolo est actus subdiaco norum. Ergo non debet acolytis attribui.

7. Præterea, actus spirituales debent corporalibus præ minere. Sed acolytus non habet nisi actum corporalem. Ergo exorcista non habet actum spiritualem pellendi dæmones, cùm sit inferior.

8. Præterea, quæ magis conveniunt, juxta se ponendi sunt. Sed legere vetus Testamentum maximè debet convenire cum lectione novi Testamenti, quæ competit superioribus ministris. Ergo legere vetus Testamentum non debet poni actus lectoris, sed magis acolyti, et præcipuè cùm lumen corporale quod acolyti deferunt, significet lumen spiritualis doc

trinæ.

9. Præterea, in quolibet actu ordinis specialis debet esse aliqua vis spiritualis quam habeant ordinati præ aliis. Sed in apertione et clausione ostiorum non habent aliam potestatem

« ÖncekiDevam »