Sayfadaki görseller
PDF
ePub

potestatem subdiaconi et sacerdotis; sacerdos enim directè habet potestatem super corpus Christi, subdiaconus autem super vasa tantùm; sed diaconus super corpus Christi in vase contentum, unde ejus non est tangere corpus Christi, sed portare corpus in patena, et dispensare sanguinem cum calice; et ideo ejus potestas ad actum principalem non potuit exprimi, nec per dationem vasis tantùm, nec per dationem materiæ. Sed exprimitur potestas ejus ad actum secundarium, in hoc quòd datur ei liber Evangeliorum, et in hac potestate intelligitur alia; et ideo in ipsa libri datione imprimitur character.

Ad sextum dicendum, quòd principalior actus acolyti est quo ministrat in urceolo, quàm quo ministrat in candelabro, quamvis denominetur ab actu secundario, propter hoc quòd est magis notus et magis proprius ei. Et ideo in datione urceoli imprimitur acolyto character, virtute verborum ab episcopo prolatorum.

QUESTIO XXXVIII.

De conferentibus hoc sacramentum, in duos articulos divisa.

Deinde considerandum est de conferentibus hoc sacramentum.

Circa quod quæruntur duo : 1° Utrùm solus episcopus possit hoc sacramentum conferre. 2o Utrùm hæreticus, vel quicumque alius ab Ecclesia præcisus, possit hoc sacramentum conferre.

ARTICULUS I.

Utrùm tantùm episcopus ordinis sacramentum conferat.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd non tantùm episcopus ordinis sacramentum conferat. Quia manûs impositio ad consecrationem aliquid facit. Sed sacerdotibus qui ordi

nantur, non solus episcopus manus imponit, sed etiam sacerdotes adstantes. Ergo non solus episcopus confert ordinis sacramentum.

2. Præterea, tunc unicuique datur potestas ordinis, quandò id ei exhibetur quod ad actum sui ordinis pertinet. Sed subdiaconis datur urceolus cum aqua, mantili et manutergio ab archidiacono; similiter acolytis candelabrum cum cereo, et urceolus vacuus. Ergo non solus episcopus confert ordinis sacramentum.

3. Præterea, illa quæ sunt ordinis non possunt alicui committi qui non habet ordinem. Sed conferre ordines minores committitur aliquibus qui non sunt episcopi, sicut presbyteris cardinalibus. Ergo conferre ordines non est episcopalis ordinis.

4. Præterea, cuicumque committitur principale, committitur et accessorium. Sed ordinis sacramentum ordinatur ad eucharistiam, sicut accessorium ad principale. Cùm ergo sacerdos consecret eucharistiam, ipse etiam poterit ordines conferre.

5. Præterea, plùs distat sacerdos à diacono, quàm episcopus ab episcopo. Sed episcopus potest consecrare episcopum. Ergo et sacerdos potest promovere diaconum.

Sed contra Nobiliori modo applicantur ad divinum cultum ministri per ordines, quàm vasa sacra. Sed consecratio vasorum pertinet ad solum episcopum. Ergo multò fortiùs consecratio ministrorum.

Præterea, sacramentum ordinis est excellentius quàm confirmationis. Sed solus episcopus confirmat. Ergo multò magis solus confert ordinis sacramentum.

Præterea, virgines per benedictionem non constituuntur in aliquo gradu spiritualis potestatis, sicut ordinati constituuntur. Sed virgines benedicere est solius episcopi (dist. 68, cap. Quamvis). Ergo multò magis solus ipse potest aliquos ordinare.

(CONCLUSIO. Cùm episcopus propter excellentiorem quam habet potestatem, solus confirmet, virgines consecret, et in divinis ministeriis aliquos collocet, ad eum etiam solum pertinet sacros ordines conferre.)

Respondeo dicendum, quòd potestas episcopalis habet se

ad potestatem ordinum inferiorum, sicut politica quæ conjectat bonum commune, ad inferiores artes virtutes que conjectant aliquod honum speciale, ut ex dictis patet. Politica autem, ut dicitur in I. Ethic., legem ponit inferioribus, scilicet quisquam debeat exercere, et quantùm, et qualiter, et ideo ad episcopum pertinet in omnibus divinis ministeriis alios collocare. Unde ipse solus confirmat, quia confirmati in quodam officio confitendi fidem constituuntur. Ideo ipse etiam solus virgines benedicit, quæ figuram gerunt Ecclesiæ Christo desponsatæ, cujus cura ipsi principaliter committitur. Ipse etiam in ministeriis ordinum ordinandos consecrat, et vasa quibus uti debent, eis determinat suâ consecratione; sicut etiam officia sæcularia in civitatibus distribuuntur ab illo qui habet excellentiorem potestatem, sicut à rege.

Ad primum ergo dicendum, quòd in impositione manuum non datur character sacerdotalis ordinis, ut ex dictis patet, sed gratia, secundùm quam ad exequendum ordinem sint idonei. Et quia indigent amplissimâ gratiâ, ideo sacerdotes manus cum episcopo imponunt eis qui in sacerdotes promoventur; sed diaconis, solus episcopus.

Ad secundum dicendum, quòd quia archidiaconus est quasi princeps ministerii, ideo omnia quæ ad ministerium pertinent, ipse tradit, sicut cereum, quo acolytus diacono servit, ante eum ad Evangelium ipsum portando, et urceolum, quo servit subdiacono; et similiter dat subdiacono ea quibus superioribus ordinibus servit. Sed tamen in illis non consistit principalis actus subdiaconi, sed in hoc quòd cooperatur circa materiam sacramenti; et ideo characterem accipit in hoc quòd datur ei calix ab episcopo. Sed acolytus accipit characterem ex verbis episcopi, in hoc quòd accipit prædicta ab archidiacono, et magis in acceptione urceoli quàm candelabri. Unde non sequitur quòd archidiaconus ordinem conferat.

Ad tertium dicendum, quòd Papa, qui habet plenitudinem potestatis pontificalis, potest committere non episcopo ea quæ ad episcopalem dignitatem pertinent, dummodo illa non habeant immediatam relationem ad verum corpus Christi; et ideo ex ejus commissione aliquis sacerdos simplex potest conferre minores ordines et confirmare, non autem aliquis non sa

cerdos; nec iterum sacerdos majores ordines, qui habent immediatam relationem ad corpus Christi, supra quod consecrandum Papa non habet majorem potestatem quàm simplex sacerdos.

Ad quartum dicendum, quòd quamvis sacramentum eucharistiæ sit maximum sacramentum in se, tamen non collocat in aliquo officio, sicut ordinis sacramentum. Et ideo non est similis ratio.

Ad quintum dicendum, quòd ad communicandum alteri quod quis habet, non exigitur solùm propinquitas, sed et completio potestatis. Et quia sacerdos non habet completam potestatem in hierarchicis officiis, sicut episcopus, ideo non sequitur quòd possit diaconos facere, quamvis ille ordo sit sibi propinquus.

ARTICULUS II.

Utrùm hæretici et ab Ecclesia præcisi possint ordines

conferre.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd hæretici et ab Ecclesia præcisi non possint ordines conferre. Majus est enim conferre ordines, quàm aliquem absolvere vel ligare. Sed hæreticus non potest absolvere vel ligare. Ergo nec ordines conferre.

2. Præterea, sacerdos ab Ecclesia separatus conficere potest, quia in eo character indelebiliter manet, per quem hoc potest. Sed episcopus non accipit aliquem characterem in sui promotione. Ergo non est necesse quòd episcopalis potestas remaneat in eo post separationem ejus ab Ecclesia.

3. Præterea, in nulla communitate ille qui à communitate expellitur, potest officia communitatis disponere. Sed ordines sunt quædam officia Ecclesiæ. Ergo ille qui extra Ecclesiam ponitur non potest ordines conferre.

4. Præterea, sacramenta habent efficaciam ex passione Christi. Sed hæreticus non continuatur passioni Christi, neque per propriam fidem, cùm sit infidelis, 'neque per fidem Ecclesiæ, cùm sit ab Ecclesia separatus. Ergo non potest sacramentum ordinis conferre.

5. Præterea, in ordinis collatione exigitur benedictio, Sel hæreticus non potest benedicere, quin imò benedictio ejus maledictionem vertitur, ut patet per auctoritates in littera inductas (IV. Sent., dist. 25). Ergo non potest ordines conferre.

Sed contra est, quòd aliquis episcopus in hæresim lapsus, quando reconciliatur, non iterum consecratur. Ergo non amisit potestatem quam habebat, ordines conferendi.

Præterea, major est potestas conferendi ordines, quam potestas ordinum. Sed potestas ordinum non amittitur propter hæresim vel aliquid hujusmodi. Ergo nec potestas ordines conferendi.

Præterea, sicut baptizans exhibet tantùm ministerium exterius, ita et conferens ordines, Deo interiùs operante. Se nulla ratione aliquis ab Ecclesia præcisus amittit baptizandi potestatem. Ergo nec ordines conferendi.

(CONCLUSIO. Possunt episcopi hæretici, et ab Ecclesia præcisi (cùm nullo unquam casu potestas cum consecratione data, re ipsâ manente perdi queat), sacros conferre ordines, sicut et cætera sacramenta; ordinati tamen ab illis, nullam susceptorum ordinum executionem suscipiunt, aut gratiam.

Respondeo dicendum, quòd circa hoc ponuntur in littera (IV. Sent., dist. 25) quatuor opiniones. Quidam enim dixerun quòd hæretici, quamdiu ab Ecclesia tolerantur, habent poles tatem ordines conferendi, non autem postquam fuerint a Ecclesia præcisi; similiter nec degradati, et alii hujusmo et hæc est prima opinio. Sed hoc non potest esse, quia om potestas quæ datur cum aliqua consecratione, nullo casu cet tingente tolli potest re ipsâ durante, sicut nec ipsa consecrati annullari, quia etiam altare vel chrisma semel consecrata, per petuò consecrata manent. Unde cùm episcopalis potestas c quadam consecratione detur, oportet quòd perpetuò mana quantumcumque aliquis peccet, vel ab Ecclesia præcidatu Et ideo alii dixerunt quòd præcisi ab Ecclesia, qui in Eccles episcopalem potestatem habuerunt, retinent potestatem ordinandi et promovendi, sed promoti ab eis hoc non habent et hæc est quarta opinio. Sed hoc etiam non potest esse, qu si illi qui fuerunt in Ecclesia promoti, retinent potestal

« ÖncekiDevam »