Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quam acceperunt, patet quòd exequendo suam potestatem, veram consecrationem faciunt; ideo verè tribuunt omnem potestatem quæ cum consecratione datur, et sic ordinati ab eis vel promoti habent eamdem potestatem quam ipsi. Et ideo alii dixerunt quòd etiam præcisi ab Ecclesia possunt ordines conferre et alia sacramenta (dummodo formam debitam et intentionem servent), et quantùm ad primum effectum, qui est collatio sacramenti, et quantùm ad ultimum, qui est collatio gratiæ; et hæc est secunda opinio. Sed hoc etiam non potest stare, quia ex hoc ipso quòd aliquis hæretico præciso ab Ecclesia in sacramentis communicat, peccat; et ita fictus accedit, et gratiam consequi non potest, nisi fortè in baptismo in articulo necessitatis. Et ideo alii dicunt quòd vera sacramenta conferunt, sed cum eis gratiam non dant, non propter inefficaciam sacramentorum, sed propter peccata recipientium ab eis sacramenta contra prohibitionem Ecclesiæ; et hæc est tertia opinio, quæ vera est.

Ad primum ergo dicendum, quòd effectus absolutionis non est aliud quàm remissio peccatorum, quæ per gratiam fit; et ideo hæreticus non potest absolvere, sicut nec gratiam in sacramentis conferre ; et iterum, quia ad absolutionem requiritur jurisdictio, quam non habet ab Ecclesia præcisus.

Ad secundum dicendum, quòd in promotione ipsius episcopi datur sibi potestas quæ perpetuò manet in eo, quamvis dici non possit character, quia per eam non ordinatur homo directè ad Deum, sed ad corpus Christi mysticum; et tamen indelebiliter manet sicut character, quia per consecrationem datur.

Ad tertium dicendum, quòd illi qui promoventur ab hæreticis, quamvis accipiant ordinem, non tamen recipiunt executionem, ut licitè possint in suis ordinibus ministrare, ratione illâ quam objectio tangit.

Ad quartum dicendum, quòd per fidem Ecclesiæ continuantur passioni Christi, quia quamvis in ea non sint secundùm se, sunt tamen in ea secundùm formam Ecclesiæ quam servant.

Ad quintum dicendum, quòd hoc est referendum ad ultimum effectum sacramentorum, ut tertia opinio dicit.

QUESTIO XXXIX.

De impedimentis hujus sacramenti, in sex articulos dirisa.

Deinde considerandum est de impedimentis hujus sacramenti.

Circa quod quæruntur sex: 1° Utrùm sexus fœmineus impediat hujus sacramenti susceptionem. 2o Utrùm carentia usus rationis. 3o Utrùm servitus. 4° Utrùm homicidium. 5o Utrùm illegitima nativitas. 6o Utrùm defectus membrorum.

ARTICULUS I.

Utrùm sexus fœmineus impediat ordinis susceptionem.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd sexus fœmineus non impediat ordinis susceptionem. Quia officium prophetæ est majus quàm officium sacerdotis, quia propheta est medius inter Deum et sacerdotes, sicut sacerdos inter Deum et populum. Sed prophetæ officium aliquando mulieribus est concessum, ut patet IV. Reg., XXII. Ergo et sacerdotii officium eis competere potest.

2. Præterea, sicut ordo ad quamdam eminentiam pertinet, ita et prælationis officium, et martyrium, et religionis status. Sed prælatio committitur mulieribus in novo Testamento, patet de abbatissis; et in veteri, ut patet de Debora, quæ judicavit Israel, Judic., IV. Competit etiam eis martyrium et religionis status. Ergo et ordo Ecclesiæ.

3. Præterea, ordinum potestas in anima fundatur. Sed sexus non est in anima. Ergo diversitas sexûs non facit distinctionem in receptione ordinum.

Sed contra est, quod dicitur I. ad Timoth., II : « Mulierem (in Ecclesia) docere non permitto, nec dominari in virum. » Præterea, in ordinandis præexigitur corona, quamvis non de necessitate sacramenti. Sed corona vel tonsura non com

t

petit mulieribus, ut patet I. ad Cor., XI. Ergo nec ordinum susceptionem.

(CONCLUSIO.- Mulieres cùm statum subjectionis habeant, atque ita non possit in eis sacramenti ordinis significatio repræsentari, nullo modo hoc sacramentum suscipere possunt.)

Respondeo dicendum, quòd quædam requiruntur in recipiente sacramentum, quasi de necessitate sacramenti; quæ si desint, non potest aliquis suscipere neque sacramentum neque rem sacramenti. Quædam verò requiruntur non de necessitate sacramenti, sed de necessitate præcepti, propter congruitatem ad sacramentum; et sine talibus aliquis suscipit sacramentum, sed non rem sacramenti. Dicendum ergo quòd sexus virilis requiritur ad susceptionem ordinum, non solùm secundo modo, sed etiam primo. Unde etsi mulieri exhibeantur omnia quæ in ordinibus fiunt, ordinem tamen non suscipit, quia cùm sacramentum sit signum, in eis quæ in sacramento aguntur, requiritur non solùm res, sed significatio rei, sicut dictum est in extrema unctione requiri quòd sit infirmus, ut significetur curatione indigens. Cùm igitur in sexu fœmineo non possit significari aliqua eminentia gradûs, quia mulier statum subjectionis habet, ideo non potest ordinis sacramentum suscipere. 1 Quidam autem dixerunt quòd sexus virilis est de necessitate præcepti, sed non de necessitate sacramenti, quia etiam in Decretis fit mentio de diaconissa et presbytera. Sed diaconissa ibi dicitur quæ in aliquo actu diaconi participat, scilicet quæ legit homiliam in ecclesia; presbytera autem dicitur vidua, quia presbyter idem est quod senior.

Ad primum ergo dicendum, quòd prophetia non est sacramentum, sed Dei donum: unde ibi non exigitur significatio, sed solùm res. Et quia secundùm rem in his quæ sunt animæ, mulier non differt à viro, cùm quandoque mulier inveniatur melior, quantùm ad animam, multis viris, ideo donum prophetiæ et alia hujusmodi potest recipere, sed non ordinis sacramentum.

Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium. De abbatissis tamen dicitur, quòd non habent prælationem ordinariam, sed quasi ex commissione, propter periculum cohabitationis virorum ad mulieres. Debora autem in temporalibus præfuit,

non in sacerdotalibus, sicut et nunc possunt mulieres tempe raliter dominari.

ARTICULUS II.

Utrùm pueri et carentes usu rationis ordines possint suscipere.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd pueri, et qui carent usu rationis, non possint ordines suscipere. Quia, in littera dicitur (IV. Sent., ubi suprà), sacri canones in suscipientibus ordines, certum et determinatum ætatis tempus statuerunt. Sed hoc non esset, si pueri recipere possent ordinis sacramentum. Ergo, etc.

2. Præterea, sacramentum ordinis est dignius quàm mainmonium. Sed pueri et alii carentes usu rationis non possunt contrahere matrimonium. Ergo nec ordines suscipere.

3. Præterea,« ejus est potentia, cujus est actus, » secundùm Philosophum in lib. De somno et vigilia (cap. 1). Sed actus ordinis requirit usum rationis. Ergo et ordinum potestas.

Sed contra Illi qui ante annos discretionis est promotus ad ordines, sine iteratione ipsorum quandoque in eis conce ditur ministrare, ut patet Extra de clerico per saltum promoto. Hoc autem non esset, si ordinem non suscepisset. Ergo puer potest ordines suscipere.

Præterea, alia sacramenta in quibus character imprimitur, possunt pueri suscipere, videlicet baptismum et confirmationem. Ergo pari ratione et ordines.

(CONCLUSIO. Cùm in sacramento ordinis nullus actus suscipientis sit de necessitate sacramenti, sed solùm spiritualis quædam potestas divinitùs detur, etiam pueri rationis usu carentes, quod ad sacramenti rationem attinet, veros ordines suscipiunt, licèt à majoribus, ex Ecclesiæ statuto, sint.)

arcendi

Respondeo dicendum, quòd per pueritiam et alios defectus quibus tollitur usus rationis, præstatur impedimentum actui; et ideo omnia illa sacramenta quæ actum requirunt susci pientis sacramentum, talibus non competunt, sicut pœni

tentia, matrimonium et hujusmodi. Sed quia potestates infusæ sunt priores actibus, sicut et naturales, quamvis acquisitæ sint posteriores, remoto autem posteriori non tollitur prius, ideo omnia sacramenta, in quibus non requiritur actus suscipientis de necessitate sacramenti, sed potestas aliqua spiritualis divinitûs datur, possunt pueri suscipere, et alii qui usu rationis carent; hâc tamen distinctione habitâ, quòd in minoribus ordinibus requiritur discretionis tempus de honestate, propter dignitatem sacramenti, sed non de necessitate præcepti, neque de necessitate sacramenti. Unde aliqui, si necessitas adsit et spes profectûs, ad minores ordines possunt ante annos discretionis promoveri sine peccato, et suscipiunt ordinem, quia quamvis tunc non sint idonei ad officia quæ in eis committuntur, tamen per assuefactionem idonei reddentur. Sed ad majores ordines requiritur usus rationis, et de honestate et de necessitate præcepti, et propter votum continentiæ, quod habent annexum, et quia etiam eis sacramenta tractanda comnittuntur. Sed ad episcopatum, ubi etiam in corpus mysticum Accipitur potestas, requiritur actus suscipientis curam aninarum pastoralem; et ideo est etiam de necessitate consecraionis episcopalis, quòd usum rationis habeat. Quidam autem licunt quòd ad omnes ordines requiritur usus rationis de neessitate sacramenti, sed eorum dictum ratione vel auctoritate on confirmatur.

Ad primum ergo dicendum, quòd non omne quod est de ecessitate præcepti, est de necessitate sacramenti, ut dictum st.

Ad secundum dicendum, quòd matrimonium causat consenus, qui sine usu rationis esse non potest. Sed in receptione rdinis non requiritur aliquis actus ex parte recipientium; quod atet ex hoc quòd nullus actus ex parte eorum exprimitur in orum consecratione. Et ideo non est simile.

Ad tertium dicendum, quòd ejusdem est actus et potentia; Ed tamen aliquando potentia præcedit, sicut liberum arbium usum suum. Et sic est in proposito.

VII.

25

25

« ÖncekiDevam »