Sayfadaki görseller
PDF
ePub

QUESTIO XL.

De his quæ sunt annexa sacramento ordinis, in septem articulos divisa.

Deinde considerandum est de his quæ sunt annexa sacramento ordinis.

Circa quod quæruntur septem: 1o Utrùm ordinati debeant habere coronæ rasuram et tonsuram. 2o Utrùm corona sit ordo. 3o Utrùm per acceptionem coronæ aliquis renuntiet temporalibus bonis. 4° Utrùm supra sacerdotalem ordinem debeat esse aliqua potestas episcopalis. 50 Utrùm episcopatus sit ordo. 6o Utrùm supra episcopos possit esse aliqua potestas superior in Ecclesia. 7° Utrùm vestes ministrorum convenienter sint in Ecclesia institutæ.

ARTICULUS I.

Utrùm ordinati debeant tonsuram deferre.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd ordinati non debeant coronæ rasuram habere. Quia Dominus comminatur captivitatem et dispersionem his qui sic attondentur, ut patet Deuter., XXXII: «De captivitate nudati inimicorum capitis; >> et Jerem., XLIX : « Dispergam eos in omnem ventum qui sunt attonsi in comam. » Sed ministris Christi non debetur captivitas, sed libertas. Ergo coronæ rasura et tonsura eis non competit.

2. Præterea, veritas debet respondere figuræ. Sed figura coronæ præcessit in veteri lege in tonsura Nazaræorum, sicut in littera dicitur (IV. Sent. ). Cùm ergo Nazaræi non essent ordinati ad ministerium divinum, videtur quòd ministris Ecclesiæ non debeatur tonsura vel rasura coronæ. Et hoc etiam videtur per hoc quòd conversi, qui non sunt ministri Ecclesiæ, tondentur in religionibus.

3. Præterea, per capillos superflua significantur, quia ca

pilli ex superfluis generantur. Sed ministri altaris omnem superfluitatem à se debent expellere. Ergo totaliter de bent caput radere, et non in modum coronæ.

Sed contra est, quia secundùm Gregorium « servire Deo regnare est. » Sed corona est signum regni. Ergo illis qui ad divinum ministerium applicantur, corona competit.

Præterea, capilli « in velamen dati sunt,» ut patet I. Cor., XI. Sed ministri altaris debent habere mentem revelatam. Ergo competit eis rasura coronæ.

(CONCLUSIO.- Conveniens est ut qui sacros suscipiunt ordines, tonsuram, quæ regni cujusdam et perfectionis signum est, deferant.)

Respondeo dicendum, quòd eis qui ad divina ministeria applicantur, competit rasura et tonsura in modum coronæ, ratione figuræ, quia corona est signum regni et perfectionis, cùm sit circularis; illi autem qui divinis ministeriis applicantur, adipiscuntur regiam dignitatem, et perfecti in virtute esse debent. Competit etiam eis ratione subtractionis capillorum, et ex parte superiori per rasuram, ne mens eorum temporalibus occupationibus à contemplatione divinorum retardetur; et ex parte inferiori per tonsuram, ne eorum sensus temporalibus obvolvantur.

Ad primum ergo dicendum, quòd Dominus comminatur illis qui hoc ad cultum dæmonum faciebant.

Ad secundum dicendum, quòd ea quæ fiebant in veteri Testamento, imperfectè repræsentant ea quæ sunt in novo; et ideo ea quæ pertinent ad ministros novi Testamenti, non solùm significabantur per officia Levitarum, sed etiam per omnes illos qui aliquam perfectionem profitebantur. Nazaræi autem profitebantur perfectionem quamdam in depositione comæ, significantes temporalium contemptum, quamvis non in modum coronæ deponerent, sed omnino totum, quia nondum erat tempus regalis et perfecti sacerdotii. Et similiter etiam conversi tondentur propter renuntiationem temporalium, sed non raduntur, quia non occupantur divinis ministeriis, in quibus divina oporteat eos mente contemplari.

Ad tertium dicendum, quòd non solùm debet significari temporalium abjectio, sed etiam regalis dignitas in forma coronæ.

Et ideo non debet totaliter coma tolli; et etiam ne indecens videatur.

ARTICULUS II.

Utrùm corona sit ordo.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd corona sit ordo. Quia in actibus Ecclesiæ spiritualia corporalibus respondent. Sed corona est quoddam corporale signum quod Ecclesia adhibet. Ergo videtur quòd signatum interius ei respondeat; et ita in coronatione imprimetur character, et erit ordo.

2. Præterea, sicut ab episcopo solùm datur confirmatio, et alii ordines, ita et corona. Sed in confirmatione et aliis ordinibus imprimitur character. Ergo et in corona; et sic idem quod priùs.

3. Præterea, ordo importat quemdam dignitatis gradum. Sed clericus hoc ipso quòd clericus est, in gradu supra populum constituitur. Ergo corona per quam efficitur clericus', est aliquis ordo.

Sed contra Nullus ordo datur, nisi in missæ celebratione. Sed corona datur etiam absque officio missæ. Ergo non est ordo.

Præterea, in collatione cujuslibet ordinis fit mentio de aliqua potestate data, non autem in collatione coronæ. Ergo non est ordo.

(CONCLUSIO.

[ocr errors]

Cùm per coronam nulla potestas peculiaris tradatur, sed ad communia quædam Ecclesiæ ministeria deputatio tantùm fiat; non ordo, sed ad ipsum potiùs est præambulum.)

Respondeo dicendum, quòd ministri Ecclesiæ à populo separantur ad vacandum divino cultui. In cultu autem divino quædam sunt quæ per potentias determinatas sunt exercenda; et ad hoc datur spiritualis potestas ordinis. Quædam autem sunt quæ communiter à toto ministrorum collegio fiunt, sicut dicere divinas laudes; et ad hoc non præexigitur aliqua potestas ordinis, sed solùm quædam deputatio ad tale officium: et hoc fit per coronam : et ideo non est ordo, sed præambulum ad ordinem.

Ad primum ergo dicendum, quòd corona habet interius alis quid spirituale quod ei respondet, sicut signatum signo; sed hoc non est aliqua spiritualis potestas. Et ideo in corona non imprimitur character, nec est ordo.

Ad secundum dicendum, quòd quamvis per coronam non imprimatur character, tamen deputatur homo ad divinum cultum. Et ideo talis deputatio debet fieri per summum ministrum, scilicet per episcopum, qui etiam vestes benedicit, et vasa, et alia omnia quæ ad divinum cultum applicantur.

Ad tertium dicendum, quòd ex hoc quòd aliquis est clericus, est in altiori statu quàm laicus; non tamen habet ampliorem potestatis gradum, qui ad ordinem requiritur.

ARTICULUS III.

Utrùm per acceptionem coronæ aliquis renuntiet temporalibus bonis.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd per acceptionem coronæ aliquis renuntiet temporalibus bonis. Ipsi enim dicunt, cùm coronantur : « Dominus pars hæreditatis meæ. » Sed sicut dicit Hieronymus (1), « Dominus cum his temporalibus pars fieri dedignatur. » Ergo renuntiant temporalibus.

2. Præterea, justitia ministrorum novi Testamenti debet abundare super ministros veteris Testamenti, ut patet Matth, V. Sed ministri veteris Testamenti, scilicet Levitæ, non a ceperunt partem hæreditatis cum fratribus suis. Ergo nec ministri novi Testamenti habere debent.

3. Præterea, Hugo dicit, quòd postquam aliquis est factes clericus, debet deinceps de stipendiis Ecclesiæ sustentari. Sed hoc non esset, si patrimonium suum retineret. Ergo videtu quòd abrenuntiet in hoc quòd fit clericus.

Sed contra est, quòd Hieremias fuit de ordine sacerdotali,

(1) Epist. II. ad Nepotianum : Qui Dominum possidet, et cum Propheta dicit: Pars mea Dominus, nihil extrs Dominum habere potest; quòd si quidpiam aliud habueri præter Dominum, pars ejus non erit Dominus. Verbi gretid, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam su

ut patet Jerem., I. Sed ipse habuit possessionem hæreditatis, ut patet Jerem., XXXII. Ergo clerici possunt habere patrimonialia bona.

Præterea, si hoc non possent, non videretur tunc differentia inter religiosos et clericos sæculares.

(CONCLUSIO.- Clerici coronam suscipientes, cùm per eam divino cultui deputentur, cui non repugnat rerum temporalium possessio, nunquam patrimonio et aliis temporalibus bonis renuntiare debent. )

Respondeo dicendum, quòd clerici in hoc quòd coronam accipiunt, non renuntiant patrimonio nec aliis rebus temporalibus, quia terrenorum possessio non contrariatur divino cultui, ad quem clerici deputantur, sed nimia eorum sollicitudo; quia, ut dicit Gregorius (lib. X. Moral., cap. 17), « affectus in crimine est, non sensus. >>

Ad primum ergo dicendum, quòd Dominus dedignatur pars fieri ut ex æquo cum aliis diligatur, ita scilicet quòd aliquis ponat finem suum in Deo et in rebus mundi; non tamen dedignatur pars fieri eorum qui res mundi ita possident, ut per eas à cultu divino non retrahantur.

Ad secundum dicendum, quòd Levitæ in veteri Testamento habebant jus in hæreditate paterna (1); sed ideo non acceperunt partem cum aliis tribubus, quia erant per omnes tribus dispergendi; quod fieri non potuisset, si unam determinatam partem terræ accepissent, sicut aliæ tribus.

Ad tertium dicendum, quòd si sint indigentes clerici ad sacros ordines promoti, Episcopus qui eos promovit, tenetur eis providere; aliàs non tenetur : ipsi autem ex ordine suscepto tenentur Ecclesiæ ministrare. Verbum autem Hugonis intelligitur de illis qui non habent unde sustententur.

pellectilem; cum istis partibus Dominus pars ejus fieri non dignabitur.

37.

(1) Levit., XXV, 33; III. Reg., X, 26; Act. Apost., IV,

« ÖncekiDevam »