Sayfadaki görseller
PDF
ePub

IV. Hinc 1., si plene desit primum vel tertium, si nempe nulla sit vel intellectus cognitio vel eligendi libertas, plene deficiet actionis humanae entitas: eritque, deficiente intellectu, actio hominis, non humana; deficiente vero libertate sub violentissima et plena coactione, erit passio, non actio. Illae enim tantum actiones humanae dicuntur et sunt, quae ab homine proficiscuntur, praelucente et consulente intellectu, deliberante atque eligente voluntate.

2. Si alterum deficiat, appetitio scilicet voluntatis, ut in iudice qui metu impulsus, iniquam quam detestatur sententiam efferat, stat actio humana, minor tamen in sua naturali quantitate.

3. Si ignorantia aut inadvertentia, vel praeveniente cupiditate, aut non absoluta violentia, minuatur exercitium libertatis; tantundem detrahetur ex actionis entitate. Ratio est, quia subtractis vel imminutis substantialibus, desinit vel imminuitur actio humana.

V. Sic constituta actio si ad legem conferatur, eius convenientia vel discordantia a lege, moralitas appellatur. De qua hic primus habetur canon: Tanta est actionis moralitas, quanta eius entitas vel voluntarius entitatis defectus.

VI. Hominis enim moraliter agentis, illud est totum et soJum, quantumcumque sit, quod ex eius intellectu, voluntate et libertate proficiscitur. Hinc quum timore compulsa voluntas, voluntas adhuc sit, compulsa quidem, sed se quoque compellens ut minas effugiat, ea quae metu fiant, in genere morum computantur. Haec autem si intrinsece mala sint, uti blasphemia vel periurium, nullo metu excusabuntur. Male itaque docet Puffendorfius a cogi nos duplici modo: uno, quando alius valentior, per violentiam nostra membra ad aliquid agendum vel patiendum adplicat; altero, si potentior grave aliquod malum cominus intentet, nisi ultro nos ad aliquid faciendum moveamus aut a faciendo abstineaQuo posito principio, concludit: « Is qui eam nobis necessitatem affert, pro auctore facinoris habebitur, nobis autem 1) De Off. hom, imputari non poterit 1). » Perperam hic a Puffendorfio metus cum et civ., lib. 1, violentia confunditur. Violentia cum sit a principio extrinseco, C. I, $ 24.

corporis membris inferri potest, nihil conferente qui vim patiatur. Sed actus volendi et nolendi, quum ad intrinsecam voluntatis activitatem pertineat, nec vi nec timore, nisi consentiente voluntate, extorqueri possunt. Recte Seneca: « Corpusculum hoc, custodia et vinculum animi, huc atque illuc iactatur: in hoc supplicia, in hoc lenocinia, in hoc morbi exercentur. Auimus quidem 2) De Consol. XI. ipse sacer et aeternus est, et cui non possunt iniici manus 2). » Ergo si timore in scelera rapiatur, ipse est animus qui legi praefert iniquitatem. Unde s. Bernardus de Petri lapsu: « Negare nolebat, sed magis nolebat mori: itaque invitus quidem, sed negavit tamen ne moreretur..... Haec plane voluntas reprehensione digna fuit, quia corporis magis quam animae voluit servare vi

tam 1). » Stat igitur actio, cui tantum subtrahitur de morali- 1 De Grat. et Lib. Arb. cap. tate, quantum deest de libertate.

VII. Ex altera canonis parte, voluntarius entitatis defectus nou aufert penitus moralitatem. Sic qui affectate iguorare vult ut male agat, etiam legem ignorans, totam incurrit actus moralitatem; minorem tamen, qui ignorat simpliciter, et quidem pro negligentiae quantitate.

VIII. Canon secundus: Moralitatis elementa sunt obiectum, finis et circumstantiae.

XII, n. 38.

IX. 1. Obiectum. Nam voluntas per liberam appetitionem atque electionem, obiecta bona vel mala quasi ad se attrahit, iisque adglutinatur. Unde Augustinus: « Talis est quisque, qualis eius dilectio est. Terram diligis? Terra eris. Deum diligis? Quid dicam? Deus eris? Non audeo dicere ex me. Scripturas audiamus: Ego dixi, dii estis, et filii Altissimi omnes 2). » Insita igi- 2 Tract. 11. in tur obiecto concupito bonitas aut pravitas, in concupientem ani- Epist. 1. Ioan. mam illabitur.

X. 2. Finis. Hic in humanis actibus latius dominatur, et quasi principatum habet. Quaecumque enim sint obiecti qualitates, extra nos sunt. quamvis dum illud amare incipimus, ei similes efficiamur. Finis vero ex penitissima agentis anima proficiscitur, totamque exprimit eius malitiam vel bonitatem. Nihil mirum igitur, si in rebus quarum indifferens est obiectum, tota actus moralitas ex fine et circumstantiis coalescat. Sic deambulatio, si valetudinis causa exerceatur, bona erit; si ad struendas inimico insidias, mala. At quae ex obiecto mala sunt, quidquid politici effutiant, nullo honesto fine cohonestari possunt: quum finis non tanta sit vis, ut obiecta per se mala efficiat bona. Periurium erit, etsi in salutem innocentis dirigatur. Quae autem ex obiecto bona sunt, ex fine bono fiunt meliora, ex malo mala. Sic tributum pauperi subsidium ad illum a latrociniis et caedibus revocandum, utroque ex capite optimum; ad largitatis famam aucupandam, vel quod peius, ad pauperem in iniqua facinora pelliciendum, turpe et iniquum. Imo actio quaevis ex malo fine, adhuc mala erit, licet forte in bonum exitum evaserit. Quod Pheraeo lasoni contigisse narrat Valerius Maximus: cum enim quidam fasonis exitii cupidus, eum inter insidias gladio percussisset, « vomicam quae, a nullo medicorum sanari potuerat, ita

n. 14.

rupit, ut hominem pestifero malo liberaret 3). » Quis, alioquin 3) Val. Max., I, tam utile facinus, in aequitatis vel humanitatis officia conscri- 8, ext. beret?

XI 3. Circumstantiae. Circumstantia est accidens quoddam moraliter afficiens actum humanum in suo genere atque natura iam constitutum. Aggravantes vel extenuantes, in iudicium adducantur: sunt enim morales unius eiusdemque actionis partes, plurimumque refert, an quis scienter vel ignoranter, som

1

[blocks in formation]

coacte, plena an praccipiti impetu intercepta advertentia, intense vel remisse fecerit. Hoc autem versiculo comprehenduntur:

Quís, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando.

XII. Actio, quam hactenus contemplati sumus, ex suo esse naturali et morali coalescens, res est agentis, eum ligatum habet, eique imputatur. Est igitur imputatio iudicium, quo actio humana, ad meritum vel demeritum, ad laudem vel vituperium, ad praemium vel ad poenam, auctori suo adscribitur.

XIII. Prima imputatio fit ab agentis conscientia. Antecedens conscientia iudicium fert de actione suscipienda, et definitur actus intellectus, dictans quid hic et nunc amplectendum sit vel fugiendum. Consequens, iucunda est vel acerba factorum recogitatio, domesticum tribunal, vitae balsamum aut venenum, mentis angelus aut furia, in recte factis solamen, vel miserrimum inter fortunata scelera supplicium. Mens enim quae legem tenens, statuit se in illam agere velle aut iuxta illam, statim et suae actionis fit conscia, et eam totam sentit sibi cum sua bonitate vel iniquitate esse adscribendam. In hunc finem, intimum adeo tribunal institutum est a natura: neque mens culpabiliter ignorans, vel errans, vel alio se convertens, hoc inhabitantis Divinatis tribunal et iudicium effugiet vel evertet.

XIV. Duo hic proponuntur: 1. Quid, ne actio deputetur ad culpam; 2. quid, ut in laudem vel in praemium vertatur.

Ad 1. Ne actio deputetur ad culpam, necesse est 1. ut conscientia illam innocentem iudicet, certis vel prudentibus saltem argumentis innixa; 2. ut rationi vel legi repugnare nullo modo velit; 3. ut error sit invincibilis, si forte errare contingat. Nam certum vel saltem prudens dictamen de actionis honestate, rationalem decet creaturam: quae, nisi praeclarissimas recte agendi et prudenter iudicandi facultates, in re omnium maxima, scilicet in moribus, adhibeat, seipsam et Creatorem contemnet. Si autem legis, etsi putatitiae, violationem decernat, iniquum vere animum in legislatorem ostendet. Unde: « Dicendum, quod simpliciter omnis voluntas discordans a ratione sive recta sive errante, semper est mala 1). » Ergo qui rationem contemnit vetantem vel precipientem, etsi errantem, mente contemnit praeceptum Dei; eiusque fit criminis reus, quod animo gesserat. Sed ex adverso, non omnis mala actio imputationem effugiet, quae ut bona habita sit; verum illa tantum quae invincibiliter ut talis habita fuerit. Sic, ut blasphemum, et persecutorem, et contumeliosum, se Paulus fatetur, imo illum omnium manibus Stephanum lapidasse dicitur ab Augustino, etsi ignorans (non invincibiliter) in incredulitate fecerit 2); et illi deicidii crimen in seipsos intulerunt, qui, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 3).

XV. Ad 2. Ut actio bona sit, necesse et 1. ut vere talis sit undequaque, ex obiecto scilicet, fine et circumstantiis. 2 Ut pro tali ab agente dignoscatur atque appetatur. Duplex siquidem in una eademque actione, bonitatis elementum: bonitas rei, et bonitas agentis.

XVI. Sed, ut ut imputationis iudicium conscientia efferre cogatur in semetipsam, illud, si recte incedat, non sibi ipsa effingit, verum ex illa haurit curia, cui aeterna lex praeest, aeternus iudex et legislator. Quidquid enim peccat homo vel in se vel in alios, in aeternam peccat legem, quae ubique ordinem conservari iubet, perturbari vetat. Inde vero quum omnis fluat auctoritas, omnis lex, omniaque constituantur iura; nulla eorum fiet violatio, quae in illam divinam ac principem legem non referatur.

XVII. Quod cum verissimum sit, illud quoque certissime constat, virtutes et vitia, suo quaeque modo ac disparatissimo, ad illam unicam et simplicem iustitiam referri. Dum enim lex una et simplicissima in humanam illabitur naturam, pro diversis rerum naturis hominumque relationibus, diversa edicit iura atque officia; iisdemque virtutibus ac vitiis suas species et gradus constituit. Male igitur Stoici, quibus cum idem prope esset peccare et lineam transilire; id autem cum quis fecisset, quam longe progrederetur, ad augendam culpam nihil conferre putarent; omnes iniurias aequales esse docuerunt. Quare non minus eum delinquere qui gallum gallinaceum, cum opus non esset, quam qui patrem suffocaret (a). Miserum adeo a Zenonis schola ad haereticorum pagellas translatum errorem, Lutherus et Calvinus Protestantibus suaserunt, contendentes peccata omnia natura esse, quamvis non imputatione, aequalia. Scilicet quacumque legis transgressione eamdem inesse perversitatem ac turpitudinem, quae reprobis quidem adscribatur aequissimo Dei iudicio, non imputetur praedestinatis liberalissima eius misericordia.

XVIII. Ludunt Stoici. Nam linea a linea differt: aliaque vetat ne verbum, aliaque ne gladium in hominem iaculeris. Vario quoque modo et gradu eamdem lineam transilies. Assem furatus, iam lineam transilisti; sed ultra, si alios atque alios furaberis. Ea ratione, qua « tanto magis a veritate receditur, quanto maior est falsitas 1). » Hinc « quid absurdius, quid insanius dici 1) S. Thom conpotest, quam ut ille qui aliquanto immoderatius riserit, et ille tra Gentes, III, qui patriam truculentius incenderit, peccasse iudicentur aequaliter? Aut si propterea sunt paria quia utraque delicta sunt, mures et elephantes pares erunt, quia utraque sunt animalia; muscae et aquilae, quia utraquè volatilia 2). » Praeiverat Horatius: 2

Nec vincet ratio hoc, tandundem ut peccet idemque,
Qui teneros caules alieni fregerit horti,
Et qui nocturnus Divum sacra legerit 3).

(a) Vide Tullium, Paradox. III; de Finibus, IV, 27; potissimum vero Orat. pro. Murena, qua stultissimum commeatum salsissime ridet.

139.

S. Aug., Ep.

ad Nect., 104.

3) Sat., I, 3.

Habes diversitatem ex obiecto. Sed alia est quoque pro diversitate agentis vel subiecti: « In omni iniustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua animi... an consulto et cogitato fiat iniuria. Leviora enim sunt quae repentino aliquo motu 1) Cic. Off. I, 8. accidunt, quam ea quae meditata et praeparata inferuntur 1). » Quam sapientiam, poenarum codices et magistratus perspectissimam habent.

XIX. Stoicos et Protestantes uno ictu defiximus, licet Protestantes ipsi iam a parentum doctrina recesserint (a). Sed rerum causae et analogiac quaerendae sunt. Stoicorum doctrina utebautur qui inter ipsos aderant politici, ut factionum tempore qui lineam transiliissent, uti Rubiconem Caesar, usque ad finem urgerentur. Atqui pari consilio, sed profundiori errore, Protestantium magistri ducebantur. Ipsi quoque fatalismum invexerant, ut se suosque morali freno exsolverent. Deus, aiebant, per originale peccatum fracta hominum libertate, ex deperdita omnium massa quosdam praedestinavit ad gloriam, reliquos ad poenam: illis omnia aequaliter imputantur in bonum, istis omnia aequaliter 2) Huius lib. tit. in malum. Systematis perniciem alias persequemur 2); nunc animadvertisse sufficiat, subversam esse a Protestantibus moralitatis et imputationis oeconomiam, atque in desperationem omniumque vitiorum genera actum, iactura irreparabili, genus hu manum. Ecclesia, in comitiis Tridentinis, anathemate perstringendo novatorum perversitatem, liberum hominis arbitrium, cui tota superstruitur civilium et moralium disciplinarum compages, provide atque invicte tuebatur (b).

XII.

XX. Ergo virtutum vitiorumque discrimina, species et gradus, natura ipsa constituit: ex qua actionum varietate, moralitatis atque imputationis varietas proficiscebatur. Imputatio autem sequentia complectitur.

XXI. 1. Imputatur actio ipsa, cum sua SPECifica vel nuMERICA moralitatis quantitate, qualis fit ex OBIECTO, FINE et CIRCUMSTANTIS. Moralitas specifica eadem est si in eadem specie, sed variis gradibus, contineatur: moralitas vero numerica tanta est quot distincta iura violantur. Sic, si alterius vitam cum tuae vi

(a) Protestantes, quandoque reformati vel reformetores dicti sunt, sed potius dicendi erant reformandi. Revera, Lutherus reformatur a Calvino, Calvinus a Zwinglio etc., ita ut usque ad hanc diem Protestantismus non duos habeat auctores vel ministros, quorum unus alterius doctrinam veluti integram atque irreformabilem accipiat. Uti mulieres capillos aut vestes, ita Protestantes religiosa dogmata vel ritus reformare quotidie vel quavis hora in moribus habent. Quotidie ergo reformatores et quotidie re

formandi.

(b) Tridentina Synodus, cum docuisset, Sess. VI de iustific. c. 1, « liberum arbitrium minime extinctum, viribus licet attenuatum et inclinatum, » decrevit, can. V. eiusdem sessionis: Si quis liberum hominis arbitrium, post Adae peccatum, amissum et extinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, imo titulum sine re, figmentum denique a Satana inductum in Ecclesiam, (quae affirmabant Protestantes; anathema sit. »

« ÖncekiDevam »