Sayfadaki görseller
PDF
ePub

plurima a pluribus utiliter, graviter, sapienterque fuerint conscripta.

III. Ut a iuris vocabulo incipiamus, ious et iousa dixerunt Romanorum antiquissimi, qui nec litteras geminabant, nec utebantur littera canina R: postea, abiecta dipthongo, et sibilante littera in caninam versa, iura dixerunt. Qui ius ducunt a iubeo, quasi legis iussum, minus ad sententiam facere videntur: ipsi enim externum significant legis effectum. Nos, intrinsecam legis naturam, eiusque originem sive iustitiam respicientes, ius obiective idem habemus ac iustum. « Est autem a iustitia appellatum: 1) L. 1, ff, lib. nam, ut eleganter Celsus definivit, ius est ars aequi et boni 1). » Si vero subiective, idest si iuris subiectum inspicias, definitur: Facultas moralis, personae competens, ad aliquid iuste habendum vel agendum. Hinc ius quod tibi competit, alterius debitum necessario includit; et vicissim. Iura ergo et officia sibi mutuo respondent in vitae consuetudine: imo debita praecedere videntur, ut iura constituantur. Unde enim imperandi ius in patre, nisi ex obedientiae debito, quo adstringitur filius? Quum autem legum collectiones Ius appellamus, de eorum iustitia admonemur. Illa demum scientia, quae iuri universo ordinatim e suis fontibus eruendo et declarando praeficitur, recte Iurisprudentia nuncupatur.

I, t. I.

2) De Leg., I. 3) Philipp. II.

Est igitur ius id quod iustum sit, aequum et rectum. Consonat italicum nomen: il dritto; sive quod per se rectum sit ad iustitiae mensuram, quae prima omuium est atque archetypa rectitudo. Si ad iustum accedat iussum, tunc iuris natura quoad omnes sui formas perficitur.

IV. Ius naturae, de quo primum scientia haec nostra inscribitur, est iurium omnium fons unde cetera profluunt; quum sine illo, nulla vitae consuetudo, nulla civitas, societas nulla effingi vel consistere valeat. Est autem Çiceroni; « Ratio summa, insita in natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria 2). » Vel, eodem docente: « Recta et a numine Deorum tracta ratio 3). » Hoc iure conditae gentes et imperia, quodque simpliciter erat ius naturae, factum est ius civile et gentium.

V. Nam, quum naturalis sit hominis cum homine societas, naturae ius, quasi spiraculum Divinitatis, per totum societatis corpus diffundebatur: primo, singulorum officia componens; deinde, totius gentis ordinem et relationes; demum, quum una sit totius generis familia, nationum inter se iura et officia constituens. Hinc iuris naturalis maiestas atque amplitudo effulget.

VI. Ergo illud ius scriptum, quod civile vel gentium appellatur, ius naturae est, quia a natura civitatibus vel gentibus est constitutum, antequam leges describerentur: paucis exceptis, quae licet non absolute praescripta sint a natura, et gentibus quasi in medium sint relicta, tamen cum pro adiunctis naturali conveniant aequitati, atque in leges abierint, naturalem obtinent firmitatem. Unde legum latorum duplex officium: 1. naturae ne

cessaria, in quae nullam ipsi habent potestatem, sancte et integre afferre; 2. libera ad naturalem aequitatem et publicam utilitatem accommodare. Quam distinctionem expressit Aristoteles: << Ius civile aliud naturale est, aliud legitimum. Naturale, quod ubique gentium idem valet, non quia ita decretum sit, vel non decretum: legitimum autem quod tunc demum obtinet, cum constitutum fuerit (Moral., V, 10). »

VII. Hinc fluit iurium socialium nexus et divisio.

Primo, ut in homine duplex est rerum ordo, duplex vita, mundialis haec, atque extramundialis altera, praesens nimirum et futura; duplex quoque ius in natura humana: ius pontificum atque imperantium, sive ius pontificium et ius caesareum. Quam distinctionem et rerum natura postulat, et gentes omnes tenuerunt. Nam ius pontificum, et maximum dixit Cicero, et cum auctoritate coniunctum. « Quid enim, inquit, maius est, si de iure quaerimus,... quam nihil domi, nihil foris per magistratus gestum sine eorum auctoritate posse cuiquam probari 1)? » Sunt 1) De Leg., II, igitur sacerdotalis ac regia potestas duo quasi flumina, quibus ex uno fonte iura divina prolabuntur in humanam naturam. Est autem ius pontificium non internum vel externum, non nationale vel internationale, ex mente Conditoris, sed absolute commune et universale, quum, docente ipso Tullio, una sit civitas hominum atque Deorum.

Secundo, cum imperantium officia sint gentem suam intus regere, cum externis vero amicitiam colere; ius caesareum dividitur in nationale et internationale.

Ius nationale subdividitur in privatum et publicum: est enim complexio omnium legum, quibus natio ipsa gubernatur.

Privatum illud est, quo singulorum relationes, iura et officia describuntur: uti leges circa conventiones et obligationes.

Publicum, universalem nationis ordinem, eiusque constitutionem signat ac decernit. Subdividitur in politicum, administrativum et iudiciale. Politicum regiminis formam constituit, et personarum capacitatem ad publica exercenda gubernationis munera. Administrativum actionem et competentiam dirigit consiliorum publicae administrationis erga administratos. Iudiciale lites civiles, delicta et poenas definit: unde aliud civile est, aliud criminale. Ad ius administrativum pertinent commercia et scientia oeconomiae publicae, quae divitiarum productionem regit earumque distributionem: cuius ea est ars, ut leges universales ad locorum vel gentium conditionem accommodentur. Olim ius nationale simpliciter dividebatur in civile et poenale. Nunc, apud plurimas gentes, gubernandi scientia vel arte fere in machinam conversa, iurium vel ministeriorum nec finis nec forma. Multiplicatis imperandi artificiis, quid societas profecit?

Hisce partibus constat scientia iuris privati et publici, quae scientia quoque socialis appellatur.

12.

VIII. Iuris privati et publici discrimen praesensit Cicero. Tractationem enim de Legibus exorsus, inquit: « Quid est tantum quantum ius civitatis (ius publicum )? Quid autem tam exiguum, quam est munus eorum qui consuluntur (ius privatum)? » Prosequitur: « Quamobrem quo me vocas? Aut quid hortaris? Ut libellos conficiam de stillicidiorum ac de parietum iure? Aut ut stipulationum et iudiciorum formulas componam? Quae et conscripta sunt a multis diligenter et sunt humiliora quam illa quae a vobis espectari puto. » Haec cum ius privatum spectent vel forense, subiungit Marcus: « Quaeramus iisdem de rebus aliquid 1) Cic., de Leg., UBERIUS, quam forensis usus desiderat 1). »

1, 4, 3.

IX. Ciceroni itaque quiddam, forensibus disputationibus altius ac praeclarius, est ius publicum vel civitatis. De cuius tradendi ratione haec nobilissime praecipiebat: « Non ergo a praetoris edicto, ut plerique nunc; neque a XII tabulis, ut superiores; sed penitus ex intima philosophia hauriendam iuris disciplinam putas. Non enim id quaerimus hoc sermone, quemadmodum caveamus in iure (privato vel forensi), aut quid de quaque consultatione respondeamus. Sed nobis ita complectenda in hac disputatione tota causa est universi iuris ac legum, ut hoc civile quod dicimus, in parvum quemdam et angustum locum concludatur. Natura enim iuris explicanda est nobis, eaque ab homi2) Loc. cit., 5. nis repetenda natura 2). »

X. Quid ergo de iure naturae et gentium, sive de iure civitatis inquirentibus erit agendum? Universalis iustitiae, legum et officiorum fontes erunt recludendi: unde pulcherrima naturae rationalis, et universa societatis ordinatio, sanitas et felicitas illucescet. «Cuius merito quis nos sacerdotes appellet. Iustitiam namque colimus, et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito secernentes; bonos, non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum quoque exhortatione, efficere cupientes; veram, nisi fallor, philosophiam, non 3) I.. I, fr, lib. I, simulatam affectantes 3). » Hinc illud pandetur criterium, non tit. 1. $1.

publicistarum modo, sed et forensium virorum, quo et naturae instituta, et summac legum rationes, simulque rectae earum interpretationes, uno ferme intuitu pervideantur. « Et qui aliter, universos monet Cicero, ius civile tradunt, non tam iustitiae, 4) De Leg., 1, 6. quam litigandi tradunt vias. 4). »

XI. Iam ut propositum hunc finem assequamur, hominis naturam inspiciendam suscipimus: quum homines sint qui familiam, deinde civitatem, deinde gentes atque imperia constituant. Triplex autem est hominis consideratio vel aspectus. Scilicet, anima ipse fruitur, qua Dei refert imaginem et similitudinem; corpore utitur (non fruitur), ad exteriorem vitam agendam ac servandam; demum, Creatore ipso impellente vel iubente, in aliorum societate constituitur, ut communi omnium adiutorio, animae corporisque facultates evolvantur, expoliantur, perficiantur.

Est igitur homo rationalis, physicus et socialis. Qua rationalis, aeternis honesti et inhonesti notionibus imbuitur; qua matarialem naturam induit, necessarias relationes cum rebus sensibilibus obtinet, unde iuris capax fit in res materiales, quod ius olim dominium, nunc strictius proprietatem appellamus; tandem, qua socialis, domestico et politico regimine continetur.

XII. Pro triplici hac hominis relatione ad entia moralia. physica et socialia, triplex erit tractationis pars, et triplex iuris Naturae et Gentium fundamentum.

Primam sibi vindicat lex naturalis, entium moralium ordinem in se una complectens, quae ex aeterna mente irradians, rationales animas undique illustrat, eas ad omnem aequitatem flectens atque instituens; deinde religio, eamdem legem ampliori lumine in hominibus firmans et collustrans.

Secunda, ad materialem hominis naturam se convertens, proprietatis et dominiorum fundamenta et iura excutiet.

Tertia, hominem ad moralem et civilem vitae consuetudinem iam edoctum, ad politicam societatem instituet, civium simul et imperantium officia edisserens.

XIII. Proposita partitione, nisi maxime fallimur, sinceram iuris naturae et gentium notionem expressisse videmur. Totam nempe naturam complexi sumus, iisque tantum summis relationibus sive officiis, quibus scientia nostra inter ceteras morum disciplinas extollitur. Nam, ipsa vocabula ius naturae et gentium, quiddam sonant magni et excelsi, a quo monemur non universam quamdam et indistinctam officiorum vel iurium tractationem nobis fore contexendam, sed ea permagna capita esse arripienda, constituenda, firmoque rerum nexu componenda, e quibus cetera ex perenni veluti fonte proficiscantur. Permagna ea dixi, imo et maxima: talia enim sunt tria rerum genera, quae nuper attulimus. Hinc iuris naturae et gentium sequentem definitionem subiicimus: Scientia summarum relationum, sive officiorum, quibus naturae humanae cursus, eiusque societas cum Deo et hominibus ordinatur ac perficitur.

XIV. Hac utemur definitione, donec melior afferatur. Tulimus autem a Cicerone, cui ius naturae erat summa ratio, insita in natura. Ergo scientia, quae illas scrutatur atque ordinat summas naturae relationes, quae a ratione summa et principe diffluunt, erit scientia iuris naturae omniumque gentium, cum eamdem referant naturam. Obiecta inter quae relationes illae exerceantur, entia sunt moralia, physica et socialia. Omuium finis ultimus est Deus, fons veritatis, aequitatis atque immortalitatis. Dei existentia, et animarum immortalitas, duo sunt postulata, sine quibus nulla de iuribus vel de legibus perfici, sed neque incipi queat disceptatio. Unde universam officiorum scientiam obtruncabat in radice Puffendorfius scribens: « In disciplina iuris naturalis... immortalitas animae non negatur, sed ab eadem abstra

hitur 1). » Perbelle! In struendo aedificio, a fundamento ne at

1) Iur N. et G., que a vertice abstrahitur? Atqui sedes et vertex iurium atque oflib. 11, c. 3, 3 ficiorum Deus, per participationem vero immortalis anima, quae

19.

13.

a Deo est, ad Deum refertur, et cum Deo coniungitur. Aufer animae immortalitatem, et simul naturae humanae cursum, finem ao destinationem abrumpes; moralem ordinem evelles; iurium sanctionem, poenas ac praemia non invenies.

XV. Integrum igitur rationalis naturae cursum amplectetur, cui de eiusdem naturae iuribus sit proposita quaestio. Ille iter vitae cum termini statu, idest praesentis vitae ordinem cum futurae vitae ordine componet. Quum autem plurimi ex hac via desciverint, hinc scientia iuris naturae obtenebratur, hominum autem societas fatiscit, omnique vento convolvitur.

XVI. Nobis omnes et singulas naturae humanae relationes persequentibus, eadem erit, quae olim fuit, Romano Imperio fatiscente, Ciceronis sententia: «Ad respublicas firmandas, ad stabiliendas vires, et sanandos populos, omnis nostra pergit oratio 2). » 2) De Leg., I, Eaque nos movet quam maxime Samuelis Coccei declaratio, qui postquam universos pervolvisset naturalis iurisprudentiae tractatores, ipsumque Grotium perpetuis auxisset enarrationibus, in hanc erupit sententiam: « Disciplinam iuris naturalis, etsi simplicissimis, nobisque innatis constet principiis, adeo implicatam reddidere illi, qui de iure dicto scripserunt, ut ipsa existentia eiusmodi iuris pluribus suspecta visa fuerit 3) » En quo abiit tot praeconiis elata sapientia! In qua tamen philosophiae parte « nisi omnes unum sentiamus, et uno quasi ore praecipiamus, imo si unum fuerit erratum, vita omnis subvertetur 4). »

3) Diss. proem ad Grotium XII, J.b. 1, c. 3, $32.

4 Lactant. Di

7.

XVII. Perpetua igitur nobis erit mens et sollicitudo auctovin. Instit. III, res perpendere, et non quid hic vel ille, sed quod ipsa natura docuit, firmiter tenere. Natura, inquam, qualis a Deo condita prodiit, qualis nunc quoque libere ad Deum assurgit, bonitatis eius ac sapientiae imaginem referens; quatenus aeternae lucis ac iustitiae particulam, seu transcriptionem, mente sua complectitur; quatenus demum, aeternae iustitiae participatione, officiorumque communione, in una Dei atque hominum societate in terris incoepta, in alia autem vita perficienda, colligitur et coag

mentatur.

Propositum habetis, iter arripiamus; illa Ciceronis semper oculis et mente praeferentes: OMNIA SUNT INCERTA CUM A IURE IUS FONS EST AEQUITATIS, FUNDAMENTUM LI

DISCESSUM EST

5) Ad Pap. Poe - BERTATIS 5).

tum et pro Clu

entio.

« ÖncekiDevam »