Sayfadaki görseller
PDF
ePub

societatem: ergo mundus quoque socialis est a Deo. Sint ab homine formae societatis accidentales, at lex aeterna iustitiae, religionis, charitatis, quibus homines coadunantur et religantur in societate, utpote essentialia societatis elementa, certissime a Deo sunt, et societati praeexistunt. Ideoque, sine illis, non magis fieret societas, quam sine aere statua, vel pictura sine coloribus. Imo, omnes utopiae, falsaque systemata, quae societatem turbant ac miscent, ex ea sunt radice profecta, quod hominum colligatio ut merum opus hominum aestimata fuerit. Societatis accidentia expoliant homines, quemadmodum artifici, retento hominis typo, formae adiuncta licet expolire: sed societatis substantialia, quum a Deo sint et fixa, non hominum libitu sed Dei legibus societas ipsa constituitur; eoque magis perficietur, quo ad divinum ordinem propius accedet.

VIII. Vel igitur de substantialibus mundi socialis loquitur Vicus, vel de accidentalibus: illa ex Dei legibus haurienda sunt, ista ex hominum factis quae revera praecesserint. Ergo nunquam ex subiectivis scribentium ideis consarcinanda est perfectio vel historia mundi socialis.

IX. 2. Non magis probabile, homines ad belluinum statum deiectos, quam circuli naturam aliquando latera assumpsisse vel angulos. Nec tonitribus ea vis, ut ex brutis homines efficiant; nec ut sine lege vagantes, sub lege colligerentur: nec ut ad Dei notitiam assurgerent, nisi eam in seipsis invenissent. Pauperrima et abiectissima philosophia, quae de homine, praeclarissima Dei imagine, deque eius societate a familiae vinculis et affectibus incepta sub Dei imperio, haec somniat vel delirat!

X. 3. Methodus, qua ex mundo ideali concluditur historia mundi realis, seu externa evolutio et progressus humanitatis, pantheismum et fatalismum sapit. Pantheismus: ponit enim progressum in natura, quem nos superiori titulo expungebamus. Fatalismum: nam si agendorum series fixa est a priori, actum est de libertate; si fatali cursu devolvitur humanitas, ergo et homines humanitatem componentes. Quae methodus historiam describendi a priori, quoniam invaluit, historiam fere amisimus. Rationes factorum inquiramus, sed non ingenii commenta pro factis venditemus. Quod multoties praestitit Vicus, torquendo facta, liberamque humanitatem suo illo circulari motu, sive praeconcepta et ineluctabili agendorum serie, coarctando.

XI. 4. Sensus intimus et individualis ea testatur, quae intra, non quae extra conscientiam posita sunt. Sensus autem universalis, quum sit collectio sensuum individualium, neque ampliorem habet vim. Ergo neuter est criterium veritatis sufficiens et universale. Revera, quaecumque historico suppetat intelligendi vel sentiendi vis, nunquam praeteritorum historiam conficiet, nisi tradita acceperit; factorum enim ea est conditio et natura, ut tradita accipiantur non ut animo vel cogitatione inveniantur.

Historica igitur veritas, societatis initia et vices, quum sint facta externa, ab exterua auctoritate erunt repetenda. Imo nec primus homo, ex sola ratione vel sensu intimo, rerum integram veritatem haurire potuisset. Quid enim de sui creatione, de Numinis voluntate eiusque praeceptis, nisi Deo tradente, uovisset? lamvero a Moyse, omnium antiquissimo scriptore ac fidelissimo, habemus Adam ontologicam veritatem sic certissime acquisivisse: 1. Ex Dei praecepto, absolutum eius novit imperium 2. Ex Dei imperio, sui ipsius animam libera activitate praeditam sensit, obedientiae vel inobedientiae capacem. 3. Ex imperio et obedientia, ius et officia. 4. Corpus intellexit non ad imperium, sed ad animae ministerium, eique mancipatum. 5. Ex Dei quoque praecepto, sccietatem a Deo esse didicit: « Benedixitque il1) Gen, 1, 28. lis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini 1), » 6. Similiter ex Deo didicit, terram humanae dominationi esse subiectam: « Et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur super terram 2) ». 7. Hisce omnibus, illa praecesserat creationis mundi atque hominis revelatio, Adam facta, quae naturalis historiae, eiusque certitudinis, et emanantium inde officiorum hominis ad hominem, omniumque ad Deum, origo est ac funda

2, Ibid.

Inentum.

XII. Haec vera, Deoque digna et homine. Sed non ex propria ratione vel sensu ea didicit Adam, nec nos didicimus, sed ex Dei ipsius, deinde ex historica scriptorum auctoritate. Ergo neque ratio, neque sensus intimus vel communis, sufficiens referunt criterium veritatis: sed hominis initia, Dei facta et impe

a, societatis constitutio, religio, hominum et saeculorum vices, nisi fabellis et perpetua pueritia delectemur, ex certa historia sunt repetenda. Quomodo autem certa, quae rerum creatiouem et finem spectant, nisi Deus ab initio revelasset? Quomodo, quae tantae sunt necessitatis ad intelligendam atque instituendam hominum naturam, certo ac tuto ad nos pervenissent, nisi Deus rexisset scribentem? Demum, quomodo mundana haec inuotuisset hominum vocatio, aliaque ultramundana, quam universa expectat natura, nisi Deus edixisset? Quorum problematum solutio, quum ad societatem intelligendam, regendam ac perficiendam, plane atque in universum necessaria sit, concludimus hominem ac societatem duo esse mysteria naturalistis vel rationalistis, externam revelationem despicientibus. Revera, ab ac recedentes Vicus aliique, nihil ingerunt nisi fabellas et commenta.

XIII. Si quaeras cur acerrimi ingenii vir ita hallucinatus fuerit, quae sentio candide proferam. Vicus paganorum figmentis nimium indulgens, ea ad catholicam sapientiam flectere irrito conatu nisus est. Inde haeret, pugnantia loquitur, tenebris obvolvitur inextricabilibus. Hinc quoque, ipsa auctoris aetate, pugnantia de scienua nova iudicia. Verum, gratia quam hisce

temporibus, agente Victorio Cousinio, apud Galliae idealistas, rationalistas ac pantheistas invenit, nimiam cum iis affinitatem declarat. Haec de italo auctore, aliis numeris nobilissimo, erant animadvertenda. Scholae huius magistris, Baconis effatum commendamus: Non alae, sed plumbum (a).

XIV. Humanam naturam ac societatem, mysterium esse revelationem despicientibus, probant eorum commenta, qui e revelationis tramite discesserant. Hominem ex silvestri vita vel ex bruto animante, quasi papiliunculum, per tentamina et successivas immutationes ad hunc statum pervenisse. Non ratione vel nobili quopiam instinctu, sed tonitru vel caedum timore, societate inventa, sine firma ac indita lege imperia quoquc invenisse, religionem et pacta. Motu quodam recto vel circulari omnia agi, quem progressum appellant naturae et humanitatis. Mulieres viris coaequandas, carnem a lege spiritus emancipandam, familiae vincula exsolvenda, ut non alia quam generis humani familia ha

(2) Vera historiae philosophia parentes veneratur s. Augustinum in maximo opere de Civitate Dei, et Bossuetum in libro: Discours sur l'hstoire universelle.

Quum labentis Imperii mala, Gentiles qui supererant, in christianam religionem conferre solerent, quasi ipsa Deos expulisset quibus Imperium stelerat; potissimum recruduerunt infidelium querelae, cum, regnante Honorio, Gothi summam cladem Romae intulissent. Tunc incredibili eruditione et ingenii vi, Augustinus historiam complexus omnium saeculoTum, mirandam sane gentium ac regnorum vicibus rationem ac lucem attulit, causes rerum evolvit, theologus simul, philosophus, legislator et politicus. Illo nihil solidius, nihil uberius vel excelsius. Haec rerum summa: Mundus una simulque divina lege gubernatur: sed mortalium corda duplex exercet amor, coelestis vel terreous. Hinc duplex veluti civitas, coelestis una, altera terrena. Duce Deo, militat in terris civitas illa coelestis, donec in aeternitatis sinu tota colligatur et conquiescat. Sed dum, rebus secundis, animi luxuriantur ac rebellant Deo in civitate terrena ab illo refrenantur medicinalibus poenis. Haec monitoria Divinitatis. Hisce purgantur iusti ac perficiuntur, mali admoneatur vel plectuntur: in utrisque, providentiae ac iustitiae ordo servatur ac fulget. Brevi: iustus Deus; homo liber. Expleto rerum ordine utraque civitas colligetur ad praemium vel ad poenam, in aevum mausura. Haec Augustinus.

Bossuetus vero, strictiori at fulgentissima oratione, gentium atque imperiorum facta quasi in tabula affabre depingens, alio licet ordine et forma, Augustini vestigia est prosecutus. Illic humanitas, quanta est conspicitur; illic imperiorum origo et casus, cum suis causis et rationibus; illic humani generis quasi flumen prae oculis excurrens, ac desuper Numen ipsum singulis rependens justa, omniaque in sui et iustorum gloriam convertens. Bossuetum carpit Cousinius, quod naturae humanae cursum non sola rationis lance, sed supernaturalis quoque Providentiae interventu perpenderit; quasi id esset quod aiunt: Deus ex machina. Verum Bossuetus, amplissima comprehensione, qua valde minores sunt naturalistae, humanae gentis naturalia et supernaturalia ita complectebatur, ut dilucidam ac sublimeni rerum humanarum historiam simul et demonstrationem conficeret. Qua nihil discentibus utilius, doctis autem ni. hil suavius prae manibus cedit.

Si vera historiae philosophia, ex Tacito illa est, quae ita enarrat ac discuit, ut « non modo casus eventusque rerum, sed ratio etiam, causaeque noscantur » ( Hist., 1, 4.); nemo hactenus ad dramaticam Bossueti veritatem et dignitatein accessit.

beatur, absoluta omnium aequalitate. Aerumnosam, quam habemus societatem, ex naturae praecepto iam iam in aliam esse convertendam, in qua politica regimina absolutissimae libertati, labor gaudiis, paupertas divitiis cedant. Hisce gaudiis homines ad alia sine fine gaudia immigraturos, usquedum universum genus humanum, cum ipsa tellure, ad coelestem naturam sua vi immigret, vel communi vortice rapiatur.

XV. Haec docet multiplex pantheistarum genus: radix vero atheismus, cuius surculi socialismus et communismus. Quae si olim in libris et scholis agebantur, hisce temporibus in conventiculis ac triviis ab efferato quodam populo discutiebantur, ut ad executionem perducerentur. Scilicet, cum ipsa revelatione qua naturae humanae finis ac dignitas constant, naturae rationalis elementa ac iura expulsa sunt; uno relicto materiae cultu, quo homo ad brutorum infirma convertitur. Sed praestat errorum origines delibare, affinitates atque incrementa.

XVI. Primo, semota divina historia, vel ductis ab ea traditionibus, unde hominis creatio, laspus et redemptio, cum suo statu praesenti vel futuro, unice dignoscuntur; summum scientiae ac societatis reficiendae imperium rationi conferebatur. Inde, quot capita, tot rationes; et quot rationes, tot systemata de naturae et societatis constitutione. Tunc tenebrae, tunc somnia. Quum enim nequeat homo inquirere sollicite unde sit, quid agat in terris, quid sibi vel sui similibus debeat, quoque feratur vel tendat; ablegata revelatione, et deficiente ratione, figmentis saltem erat indulgendum. Sed magna res homo, ad meliora conditus, et divinitus restauratus ad sublimiora. Hoc retento naturae nisu, sed expunctis rationibus propositum finem contingendi, excogitatus est progressus indeficiens, viribus naturae adipiscendus (a).

XVII. Hinc fervens naturalistarum labor. Politici novis regiminum formis adlaborant; proferendis commodorum et divitiarum fontibus, oeconomistae; societatem et proprietatem funditus reformandam suscipiunt qui inde appellantur socialistae.

Verum formae politicae nihil sunt ex seipsis: despotismus, ipsaque tyrannis, cum monarchia vel aristocratia vel democratia aeque consociantur. Nec inde progressus indeficiens: omnes enim populi, revoluto orbite, a democratia ad monarchiam, quasi ad naufragii tabulam, reversi sunt. Si ergo nutet vel laboret societas, si instauranda vel reficienda sit hominum felicitas, aliunde quam a formis et accidentibus erit incipiendum. Eademque ratione, so

(a) Progressum naturae indeficientem, ex eo tuentur nonnulli, quoipsi errores et geutium tempestates, in aliqua societatis bona convertand tur. Sed corporea ne valitudine proficit homo, qui hausto veneno, eius vim experitur? Equidem, sapientissima Numinis providentia, bona eliciuntur malis. At nos verbis atque ideis illudimur: non enim tunc naturae progressus indeficiens; verum, errauti atque deficienti naturae, indeficiens eminet Providentia, cuius praesenti consilio res nostrae diriguntur ac temperantur.

cietatem fatiscentem exornant non restaurant oeconomistae. Socialistae vero, pro naturali societaté, imaginariam et absurdissimam efferentes, eidem solvendae aptissimos, novae autem constituendae ineptissimos se exhibent. Omnes in eo peccant, quod Deum auctorem et legislatorem extra societatem ablegantes, so-, cietatem ipsam extra hominum naturam eiusque leges ac fines, adstruendam constituant.

XVIII. Hoc igitur vitio, tamquam a capite, infirmatur et concutitur genus humanum. Homo, cuius divina imago, divina mentis similitudo, divinus finis, ac propterea divina lex qua vitae cursus in finem dirigatur, divinam a se ferme expulit naturam. Olim a Deo edoctus, Deum loquentem ac docentem sprevit; ratio, a divino lumine abstracta, exaruit; deiecta mentis celsitudine, sensus insurrexerunt, et rationi a Deo emancipatae, emancipatio carnis a rationis lege successit. Hinc, simplicissimis ac suavissimis naturae legibus despectis, fucatis illudimur utopiis, et quo magis socialis libertas praedicatur populorumque felicitas, co magis recedit libertas civilis, et populi ab ipsis reformatoribus ita legibus divexari caeperunt, ut vix liberi remansissent halitus et suspiria. Interim egentium turba fremens ac minans, cui subductum est extremum patientiae ac virtutis effugium, religio, Progressus, quo rapimur, ultima periodus, socialismus vel communismus: quo, nisi Deus adsit, foedissima omnium tyrannide laetabitur genus humanum, usquedum, ut naturalistae augurantur, in quid divinum per generis transmigrationem convertatur.

XIX. Haec magnarum quandoque mentium deliramenta, qui sit naturalistarum progressus, horrenda nimis ratione commonstrant. Duplex igitur progressus: veritatis et erroris. Natura semper eadem manet cum sua originali bonitate et superaddita perversitate: at qui eamdem naturam induunt homines ac gentes, pro eorum libertate, modo in bonitate, modo in congenita perversitate progrediuntur. Sed nationes infirmantur et convalescunt. Si ergo in errore versemur, quod humanae est infirmitatis, ad veritatem et sapientiam redeamus, inditam naturae legem sectantes, et fessas mentis animique vires supernae lucis atque religionis auxilio reficientes.

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »