Sayfadaki görseller
PDF
ePub

da; tum maxime novam postulat sapientiam ius civitatis et gentium. Cum enim tota iurisprudentia frugifera sit et fructuosa, nec ulla pars eius inculta et deserta ; tum nullus in ea feracior est locus vel uberior , quam de lure naturali sive privato sive publico, a quo non tantum constanter honesteque vivendi praecepta, sed gentium quoque et imperiorum ducuntur initia , progressiones et firmamenta. Quum autem praesens, qua homines et populi fruimur, urbanitas et civilitas , non naturae simpliciter fructus sit , sed restauratae per Evangelium nalurae; nibil iam afirmabitur clarius vel securius, quam nos pauJatim ad ethnicorum reversuros caecitatem, qua non placidissimum Numinis imperium, sed homo in hominem dominabatur, visi ad Ius Evangelicum , iura gentium vel emendentur vel describantur.

Excellentissimum hoc, privatae et publicae Iurisprudentiae restaurandae opus, ad perfectam illius mentis rationem ex qua iura omnia profluunt, quibus aptius quam Vobis, Catholicae Urbis Filii, commendabitur? Vobis ingenii vires traditae sunt a natura, ni forte haec non sit tellus, quae Ciceronem naturalis prudentiae patrem, aliaque ingenii lumina tulit , quae toto adhuc orbe inclarescu nt. Vestra est , dummodo colligatur, tot tamque praestantissimorum supellex, cuius vel particula, alia gens ummopere laetaretur. Quid dicam ? Nonne in medio vestri illa constat Sedes, quae dum totius est orbis mater et magistra, Vos primum divinitus fovet, nomen vestrum gentibus infert spectandum et colendum, urbemque vestram christiani , civilis nempe orbis, principatu auxit atque adornavit? In Vos igitur omnium oculi convertuntur, Romani Adolescentes: Vos, ut aliquid Roma, suaque expectatione dignum inspiciant, efficite. Sed quid nobilius vel gloriosius efficietis, quam ut ubi Fidei sedes, hinc quoque Sapientiae sedes latissime dominetur? Numquid religio sine sapienstia, an sapientia siue religione permanebunt? Etsi vero sapientia, nullius urbis, sed orbis incola et civis sit, numquid tamen alia urbs dignior, qua divina humanaque iurisprudentia aretiori foedere consocientur? Num excelsius imperium hominibus datum, quam ut eiusdem consortes naturae, iuris quoque societate regantur? Mihi quidem si aliam loci patriam sors attulit, in hane juris patriam, inyictissima PONTIFICIS benignitate adscitus, dum

[ocr errors]

hac fruar luce, illam, Vosque simul, toto corde amplectar, nec dimittam (a).

Valete, Iuvenes spectatissimi ac desideratissimi. Rei quam agitis diligenter incumbite, perdurate, intendite. Nam «sine stu

dio et ardore quodam amoris, in vita nihil quicquam fit egre1) Cic., de 0- gium 1). » Qui experrecta atque excelsa ingenii vi praediti sunt rut., T.

a natura, illa meminerint: « Non potest in eo esse succus diu2) Id., de Orat., turnus, qui nimis celeriter est maturitatem assecutus 2). » Imo II.

et ipsa « parum valet doctrina, nisi industria, studio, labore, di3) Id. , ad He-ligentia comprobetur 3). » Quibus autem natura minora data sunt,

non ita desperandum, quasi ipsi a plurima gloria arceantur. Non enim Homero soli locus est, aut Sophocli, aut Pindaro; nec Aristotelem in philosophia deterruit amplitudo Platonis; tantaque multitudo ingeniorum fuit, tanta in suo cuiusque genere laus, ut cum summa miremur, inferiora tamen probamus. Neque illud quod est optimum, desperandum est: quum in praestantibus rebus, magna siot ea, quae sunt optimis proxima. Erunt autem, si ingenium opere et diligentia perficietis: « Diligentia in omnibus rebus plurimum valet: haec praecipue colenda est nobis, haec

semper adhibenda, haec nihil est quod non assequatur: qua una 4 18., du Orat., virtute omnes reliquae virtutes continentur 4). » do

» Dixi quae agenda, nunc quae ex Cicerone omittenda sunt. Naturae officia et iussa persequentibus, primo a voluptate absti- *

nendum. Nam « in voluptatis regno non potest virtus consisteId.Cat, Jaior, re 5). » Imitatrix est boni voluptas, malorum mater omnium,

.

» 6 Id., de Leg., cuius blanditiis corrumpuntur quae natura bona sunt 6). » « Vo6 .

luptates, blandissimae dominae, saepe maiores partes animae a 7) Id., 0ff, 11. virtute detorquent 7). » Cur vero tantam animo cladem infert vo

luptas? Quia sensum pro ratione habet, impedit consilium, mentem a sua sede dimovet: « Qui voluptati deditus est, huic omnia

sens!, non ratione sunt iudicanda, eaque sunt dicenda optima 8. 10., de Fin., quae sunt suavissima 8). » a Impedit consilium voluptas, ratio

ni inimica; ac mentis, ut ita dicam, perstringit oculos, nec ha9 ldem , Cat. bet ullum cum virtute commercium 9). » Hinc « quo maior est Vai,

(a) « Itaquc cum ortu Tusculanus esset, civitate Romanus habuit alteram loci patriam, alteram iuris. Sic nos et eam patriam ducimus, ubi nati; et illam qna excepti sumus. Duileis autem non multo secus cst ca quae genuit, quam illa quae excepit (Cic., De Leg., II, 2). »

II.

1.

II.

[ocr errors]
[ocr errors]

II.

voluptas, eo magis mentem a sua sede et statu dimovet 1). E- 1) Idem, Para

dox. I. versa igitur mente, et corrupta voluptatibus natura, quam, nisi Epicureorum, dabimus de naturae officiis et iuribus tractationem? Sed fracti voluptatibus animi, a rerum quoque publicarum tractatione amoveantur: « Qui voluptatibus ducuntur, et se vitiorum illecebris et cupiditatum lenociniis dediderunt , missos faciant honores, nec attingant rempublicam; patiantur viros fortes labore, se suo otio perfrui 2). » Quare, animulis quibusdam 2) Id., pro Sext. licet durissima, haec tamen praecipienda: « Omittendae sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectatiouis, ludus, iocus, convivia, sermo etiam pene omnium familiarium deserendus 3). » 3 Iiem, pro M.

Coilio. Quorum si laudabilis quandoque levis quidam haustus, ut vires ad laborem reficiantur, tamen « NEMO EST DIGNUS NOMINE H0MINIS, QUI UNUM DIEM TOTUM VELIT ESSE IN VOLUPTATE 4). 4) Cic.,d: Fin.,

En, ingeniosissimi Adolescentes, qua nos ipsos sapientia et fortitudine, patriam vero solida et expressa, non adumbrata gloria augere possimus. Sed et studiorum methodus adhibenda. Ante omuia , « multa magis quam multorum lectione, firmanda mens, et ducendus color », si Quintiliano credimus. Studiis enim certis, Seneca praecipiente, immorari et enutriri oportet, si velis aliquid trahere quod in animo feliciter haereat. » Sed nos quod dolebat Verulamius, cum vix ad solida et necessaria sufficientes simus, in vacuis et futilibus ingenium atterimus; et a quemadmodum omnium rerum, sic maxime litterarum intemperantia laboramus 5). » Iamque illud quod Tullius lamentaba- 8) Sen., ep. 106. tur « oppressi sumus opinionibus non modo vulgi, verum etiam hominum leviter eruditorum 6); » quandonam latius quam no- 6) Cic., de Orat., stra patuit aetate? Scilicet, scientiis nec insudamus nec consenescimus, et frustula vix colligentes, in misera paupertate superbissime invanescimus (a).

Vos saltem, non iuris modo sed patriae Candidati, summa ope et alacri studio diu perdiscite quae in publicum effundat is; quam

III.

et

(a Multos cognovimus qui taedio laboris , confugerunt ad haec di. verlicula desidiae: quorum ali se ad album et rubricas transtulerunt , formularii , vel, ut Cicero ait , leguleii quidam esse maluerunt , formulas iuris consectanies, et ex iis causas agentes (Quintil., Instit. XII, 3).» Cicero autem ipse: « Jurisconsultus ipse per se nihil, nisi leguleius quidam cautus et acutis, pracco actionum, cantor formularum, auceps syllab rum (Cic., Orut., I, 53). »

que magna sit res patriae gerere magistratus, sedulo recogita

te, ne tanto muneri impares inveniamini; ad quod, nisi tolo le1)Instit., proem. gitimo opere perfecto, accedendum, monebat Imperator 1). Nec

vobis nimium fidentes, verecundiam diligite qua virtus innutris tur atque augetur, patrum sapientiam atque experientiam adhibete. Nam « maximae respublicae per adolescentulos labefactatae, a senibus sustentatae et restitutae sunt: cum enim ad gu

bernacula reipublicae temerarii atque audaces homines accedunt, 2)Cic., Cat.Mai. maxima atque miserrima naufragia fiunt 2). » Qua commotus ra

tione, dux ille Graeciae numquam optabat, ut Aiacis similes decem haberet, sed ut Nestoris: quod si acciderit, non dubitabat quin Troia brevi esset peritura. Romanorum credite sapientissi

mo atque expertissimo : « Temeritas cum sapientia non commi3, 1d.,Cal. Mui. scetur 3). »

Hisce praemonitis, dum nihil in conspectum vestrum afferendum, quod non esset labore et ingenio perfectum, mecum ipse statueram; nec esse quidquam omnium festinatum simul et examinatum, vel quod habeat et laudem diligentiae et gratiam celeritatis; hoc tamen, non opus, sed pro temporum angustiis, vix summa operis ducta lineamenta, e mapibus elabi passus sum. Quae tamen bec omnino fore inutilia, aliqua reficior spe, quum hisce veluti signis firmior apud Vos eorum constet memoria, quae vox attulit uberiora atque ampliora; eaquc tum naturae tum civitatis fundamenta in conspectum adducantur, quae nostris praesertim temporibus, hinc atque inde pertrahuntur a pluribus, non sat perspecto viae exitu vel magistro. Cum res adeo amplissima et gravissima, uno tantum anno esset concludenda, scientiae potius fundamenta, quam singula eius capita, ne nihil agerem plurima complexus, seligenda mihi visa sunt atque constituenda. Tum illa obversabantur: « Litterae discuntur facile, si et tantum sumas, quantum opus sit, et SCIAS IPSE ETIAM DISCERE; ita

ut facilis usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, 4) Id., de Orat. memoria, studiumque permaneat 4). » III.

Vos itaque, iterum rogo, qua meipsum, romana scilicet, excepistis benevolentia et humanitate, haec quoque suscipite inchoata principia, rerumque semina, parva quidem nunc, sed maximi in vos amoris atque obsequii argumenta, alias, si Deus dederit, a capite resumenda.

KALEND. AUGUST. MDCCCLII.

.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

I. Quo praesentes motus gentium spectent. II. Scientiae juris naturae et gentium nova utilitas ac necessitas. III. Notio iuris, nominalis, obiectiva el subiectiva. IV. Jus naturae. V. Iuris naturae amplitudo. VI. Jura scripta, sunt partim naturalia , et partim libera. VII. Iurium divisio. VIII. Turis publici excellentia. II. Eius tradendi ratio. X. Pandendus ju. stitiae fons. XI. Hominis triplex relatio: ad moralia, ad sensibilia, ad politieum societatem. XII. Hinc triplex tractationis pars , et iurium fuodamentum. XIII. Scientiae juris naturae et gentium notio et definitio. XIV. Dei existeotia et animarum immortalitas, ante omnia praestatuenda. XV. loteger naturae cursus est comprehendendus. XVI. Nostra mens, novaque in ius naturae et gentium diligentia. XVII. Auctores sunt consulendi, sed viae dux oatura eiusque auctor Deus.

I. Motus, qui nunc gentes universim exagitat, suprema narae et socialis vitae elementa scrutatur: un alii denuo aurcam aetatem expectant, alii societatis ferme dissolutionem pertimescunt. Nimis hi atque illi: quoniam « nec laetatur Deus in perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia, et SANABILES FECIT NATIONES ORBIS TERRARUM 1). »

1) Sap. I, 13,

14. II. Scientia, quae ardentissimae huic disputationi lumen praefert, eamque moderatur, recte de Iure Naiurae et Gentium inscribitur. Quae, si alias utiliter, nunc necessario evolvenda est, et ea quidem ratione, quae nostris temporibus congruat, ne electa Juventus, patriae spes, decus et firmamentum, ad ampliora studia et publica munera perfungenda imparata accedat; neve, inter tot opinionum dissidia, a recta via se abripi sinat. Urget nos quoque ipsa res ubique salebrosa et amplissima, hactenus vix ac ne vix quidem a fundamentis stricte excussa vel perpolila, licet

« ÖncekiDevam »