Sayfadaki görseller
PDF
ePub

IURIS

NATURAE ET GENTIUM

PRIVATI ET PUBBLICI

FUNDAMENTA

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

NATURAE ET, GENTIUM

PRIVATI ET PUBBLICI

FUIDAMEKIA

AUCTORE

a

GULIELMO AUDISIO

SACROSANCTAE BASILICAE VATICANAE CANONICO ET IN ROMANAE SAPIENTIAE

ARCHIGYMNASIO EIUSDEM IURIS PROFESSORE

Omnia sunt incerla cum a fure discessum est.--
lus fons est aequitatis , fundamentum libertatis.

Cicero.

EDITIO PRIMA BENEVENTANA

AB AUCTORE RECOGNITA

BENEVENTI

TYPIS RAEREDUM PATERNO

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

Eadem animi suavitate scriptis vos alloquor, iuris Candidati ingeniosissimi, qua et in frequentissimum conspectum vestrum prodire, et vestris amicitiae atque humanitatis officiis quotidie perfrui, mihi semper iucundissimum fuit ac desideratissimum. Haec autem quae communi studio atque diligentia invenimus, vel saltem perquisivimus, nomini vestro nuncupanda existimavi, ut quam gratus me teneat animi sensus apprime intelligeretis, mutuique amoris signum ac veluti sacramentum, fixum ratomque permaneret. Interim vos, opus universum et quae illi erant praes mittenda, experta iam benignitate libentique animo accipite.

Nobilissima atque amplissima nomina, si consocientur, its et NATURA: quibus ima summis conseruntur, homines vero aeternae legis ac bonitatis, Deique ipsius imagine augentur et decorantur. Nam dum reliqua omnia in terris, lege externa agi atquc ad finem properare, compertum habemus; homo, quod rationis, sive iuris et legis est particeps, solus ipse in consortium est elatus Divinitatis. Quod et Tullius gratulabatur, una iam, per iuris communionem, civitate constituta hominum atque Deoruin; idemque poetae expresserunt, Numinis praesentiam potius quam afflatum in homine prosecuti: « Iustitiae consors, tacitumque m pectore Numen 1). » Cum igitur naturae datum foret, suam a 1) sil. Itali iure increato haurire digoitatem; ab illo recedens, in suam necessario compelleretur paupertatem. Quae cum certissima sint, tractationem de Iure Naturae et Gentium suscepturi, quae praesens ad iura increata, tum scientiae huius nostrae, tum gentium sit conditio, sedulo cst perspiciendum,

« ÖncekiDevam »