Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Tribus ab hinc saeculis, iura privata et publica, ab universalissimo eorum fonte, nobis, ut cito rei summam expromamus, nimium videntur discissa: unde scientiae cui incumbimus exiguitas, vel adversa valetudo, quam ceteroqui, ni nos ipsi defeceri. mus, rebus et sententiis plenissimam haberemus ac validissimam. Gentes autem et imperio nec florentissima pollere virium sanitate atque integritate, ipsorum casus vel facta testantur. Cuius rei causae cum aliae ab aliis afferantur, illa videtur potissima, quod cum universa iura 'essent colligenda, quo mutuam sibi lu- . cem aferrent, ac sublimius in hominum mentibus cordibusque assurgerent; ex adyerso, quasi a stipite divulsa, vim et cognationem amitterent, eorumque palmites in legibus, fructus vero in gentium moribus drescerent. Nam si recte dictum est a Cicerone a omnes artes quae ad humanitatem pertinent, omnemque in

genuarum et humanarum artium doctrinam, uno quodam socie1) Pro Archia , tatis vinculo contineri 1); » quanto magis id de iuribus affirmanel de Orat., III. dum, quibus hominum vita non tam exornatur quam constituitur?

Haec autem iura (non miscenda quidem, sed neque seiungenda), cą omnia sunt, quibus veluti luminibus et funiculis, edocenda atque regenda hominum tradebatur natura, sub illius imperio constituta, caelum atque terras tuentis et regentis Dei. Triplicis vero sunt generis: civilia scilicet, naturalia et divina. Sed nos civitatem a natura, naturam deinde abstrahentes a Divinitate, iura quae simul erant divina et naturalia et civilia, fere amittebamus, dissoluta passim atque attrita; quodque peius erat, illa pro libito condere vel reficere, in nostra putabamus facultate.

Ita sane: quum homo, non iuris observator, sed iuris conditor fieri ausus est, cuncta in praeceps societas ruere coepit. Naturae enim eiusque Conditoris scita, quum non fideliter inqui-* rere, sed philosophi, publicistae, legumlatores, ipsique imperantes quandoque ad libitum eflingere aggrederentur, tunc pro naturali et divina hominum societate, arbitraria quoque extitit hominum compages, nullo pene vel naturali vel divino fundamento innixa. Tunc legalc quoddam sophisma, iuris habens speciem, philosophico sophismati successerat, privata et publica gentium iura inficiens vel discerpens. Latens diu haec gentium infirmitas, in mediam tandem prodiit lucem, illud evincens, quod ubicumque homo, sive princeps sive populus, non humana divinaque iura

I, 5.

consulere, sed alia atque alia ad suam sibi libidinem componere satagebat, imperiorum simul et gentium sanitas et felicitas evanescebant.

Duplex remedium ipsa suadet mali conditio: iuris ad naturam atque ad Deum conversio. Ad naturam, dixi. Nam, minores sunt, Tullio animadvertente, forenses disputationes, alioque in genere versantur. Sed neque publicistarum, qui, spreto imperiorum fundamento, formis politicis unice fidunt, vel intemperanter ad materialia convertuntur, quidquam proficiet oratio. Penitissima igitur Naturae perquirenda sunt oracula, quum a Platone et Cicerone traditum firmumque habeamus « nullo in genere disputandi magis honeste patefieri, quid sit homini tributum natura; quantam vim rerum optimarum mens humana contineat; cuius muneris colendi efficiendique causa nati et iu lucem editi simus; quae sit coniunctio hominum, quae naturalis societas inter ipsos. His enim explicatis, FONS LEGUM ET IURIS INVENIRI POTEST 1). » Non ergo, ut statim regerit Atticus Cice- 1) Cic., de Leg., roni, a praetoris edicto vel a XII tabulis, sed ex intima omnino philosophia, haurienda est iuris scientia legumque omnium disciplina. Quid enim leges, ubi iustae sint, nisi iussa naturae ? Quaenam autem, nisi natura, alia gentium lex, mens ratioque prudentis, iuris atque iniuriae mensura ? Sed quid natura ipsa a nisi recta et a numiue Deorum tracta ratio 2)? »

2) Id., Philipp.

II. Primo itaque, iuris exordium ac stirps ab ea summa ratione vel lege capienda sunt, quae saeculis omnibus antenata est, quam scripta lex ulla, aut quam omnino civitas constituta: namque « eadem ratio, cum est in hominis mente confirmata et perfecta, lex est 3). » Quum ergo, de iure agentes, naturam appel- 3) Id., de Leg., lamus, Deum ipsum appellamus, eiusque sempiternam legem atque rationem.

Sed creata ratio, licet Divinitatis similitudinem et cognationem referens, dum in humanam illabitur naturam, nec liquida semper, nec iurium fontem plenissime attinget, nisi aeternae ac purissimae rationis sepimento valletur, eiusque lumine augeatur: « A natura enim ipsa desciscimus, ut nobis optimam naturam invidisse videamur 4). » Ne igitur vanitati veritas, et opi- 4) Id., Tusc, Ilf, nioni natura ipsa cedat, omnes principis illius rationis, quae integra in Deo est, sive internae et naturales, siye externae et su

I, 6,

pernaturales manifestationes , hominibus faclae, diligenter sunt colligendae, ut ratio creata atque infirma non deficiat, utque ille fons legum et iuris inveniri possit, qui a Tullio nuper commendabatur. Qua insistens via, naturalis nos, non divini iuris consulti, rationem primum et naturam persequemur: si autem alicubi haereat ratio, vel caecutire contingat, ut cum humanae gentis, malorumve quibus animae et corpora sollicitantur, origines erunt evolvendae, vel divina iura quaerenda, vel qui sit naturae cursus et finis, aliaque rationi insolubilia problemata; numquid divina iura aspernabimur in naturam effusa, ipsamque naturam sine viae duce, medioque in itinere haerentem et caligantem deseremus, vel somnia et fabellas pro Dei legibus et factis venditabimus? Quae cum a Puffendorfio non rite sint perpensa, ius na

turae a divino absolute praecidendum decreverat 1): dum inte1) De off. hom. et civ., praef. rim ipse, Grotius, aliique, rei necessitate compulsi, utroque iure

in eadem tractatione uterentur. Sic igitur definiendum arbitramur: Iuris naturalis consultus non theologum aget, sed cum illi universa pervolvenda sit natura, qualis fuit ab initio, qualis est nunc, el qualis fulura est, ut lotus illius pateat cursus et finis, iuraque iuribus respondeant; quae illi ex naturae penu deficient, eadem non dedignabitur a iure divino poslulare ac percipere (a).

.

(a) Eo iam pervenimus, sive antiqua sive nova tempora inspiciamus, ut rationis infirmitas ad Iuris Naturae et Gentium scientiam absolutissime perficiendam , populisque commendandam , sese manifestissime prodiderit. Indignantis forsan animi haec Pascalii verba: « On ne voit presque rien de juste el d'injuste qui ne change de qualité en changeant de climat. Trois degrés d'élévation du pôle renversent toute la jurisprudence. Un méridien ou peu d'années de possession, décident de la vérité. Les lois fondamenlales changent; le droit a ses époques. Plaisante justice qu'une rivière ou une montagne borne! (Pascal, Pensées, 1 par., ch. 6, art. 8). » Nimia haer sint: numquid vero penitus falsa, ubi sola ratio populis vel legibus praefuit? Addit: « Le larcio, l'inceste, le mourtre des enfants et des pères, tout a eu sa place eotre les actions vertueuses (Ibid.). » Vera nimis! Adeal nempe ratio, aderat ius, ipsaque Dalura aderat; sed homo, leges, populorumque mores, aliam fere naturam sibi constituerant. Prosequitur Cuim: « Il y a, sans doute, des lois naturelles; mais cette belle raison corJompue a tout corrompu : Nihil amplius nostri est; quod nostrum dicimus, arlis est;, ex senatus consultis et plebiscitis crimina ezercentur ; ut ulim vitiis, sic nunc legibus laboramus ( Ibid., art. 9). » Ulioam infirmi hadi essent animi, vel doloris aestu abrepti! Sed quid, cum gentium leges et lucia inspicieuda suscipinius ? Quid, si patrum recordativne, de

[ocr errors]

Quae si recta est sententia, nostram agendi rationem simul exposuimus et tuiti sumus. Quum enim probe inspexerimus, quantam in iura et officia cladem intulerit ratio sibi ipsi relicta, ut tandem ex Samuele Cocceio « ipsa existentia eiusmodi iuris pluribus suspecta visa fuerit 1); » creatam rationem ad divinam 1) vid. pag. 6. extollere, quando necessitas impelleret, nobis mens atque animus fuit. Eo vel maxime, ut a principio innuebamus, quod humana ratio non errore tantisper delectata , sed naturalem hominum constitutionem, iura imperantium et populorum, religionem denique ipsam recudendi vel creandi munus atque imperium sibi contulerit. Inde naturalibus et divinis socialis vitae fundamentis, quibus europeae gentes adoleverant, late concussis, triplex iurium et societatis ordo, ralionalis, civilis et politicus, turbari ac misceri visus est. Siquidem ratio a Divinitate abstracta, se adeo iuribus solvendis aptissimam, recomponendis vero ineptissimam, factis et experimentis prodiderat, ut in ordine morali, virtulum viliorumque fines vix alicubi constiterint; in civili, proprietas, qua fere sola, quaelibet iuria civilia contivenlur, suis e sedibus revulsa, iam iam ipsa concideret; in politico demum ordine, auctoritas quam homines in gentium vel imperiorum nomina coadunantur, imperantium denique populorumque iura et officia pessum irent.

Posterioribus verbis, propositae nobis viae cursum atque ordinem, vix cogitantes attigimus: illuc enim properandum, quo editis compellimur ruinis, restaurationis, ut auguramur, aetatem ingressuri. Quae ut qualis est in votis, sic et in factis habeatur,

Jeto Numinis cultu, ara Deae RATIONI, dum ipsa maxime insaniret, extru-
cta fuit? Hinc itaque rationis excellcotia, illinc eius fatuitate vel perversi-
tate coarctamur. Quo pergimus? Quae inde naturae vel gentium iura de-
promemus vel extricabimus? Iuris Naturae magistro, ut arbitramur, duo
sunt perficienda: 1. rationem expolire eiusque oracula postulare, qua illa
ex Deo est, atquc divina; 2. ubi haec deficiat, imo ne deficiat, longe su-
periorem aliam compellare rationem , aeternam nimi:um sapientiam su.
per omnia manentem, unde universa descripta sunt iura (s. Arg., Con.
pss., VIII, 9, 3j. Haec si non fracto animo perficiamus, Iuris Naturae et
Gen:ium restaurationem, quam sapientes praestolantur, tandem aliquan-
du ingrediemur. Haec enim duo nobis comparabimus: iuris philosophiam,
gure methodum subministret; ius divinum , quod in contexenda iurium
sirie, ita omnium est iurium errmplar ac fundamentum, ut, illo submoto,
nulia anquam iurium vel oficiorum scientia nec perfici ecc constitui possit.

iurium cognationes et foedera, humanaque iura divinis sic erunt concilianda, ut sibi congruant humanae et divinae iurisprudentiae fundamenta, hic vel illic constabilienda firmius, vel penitus reficienda.

Paucula quae in hanc rem, praestricto calamo ad vestram conscripseram utilitatem, Vos libenti animo accipite, Lectissimi iuris Candidati, studiis mihi et benevolentia coniunctissimi. In illam patrum iurisprudentiam, quae partum armis Imperium, iuris commercio legumque maiestate continuerat, viriliter incumbite. Quidquid enim a Graecis philosophis de honesto et iusto, de finibus bonorum et malorum, de regendis populorum moribus, de legibus et civitate effundebatur; totum collectum fuit a iurisconsultis nostris, atque (ut ipsi poterant) nugis excussis, traductum in Urbem. Ad naturam scilicet condita Gens Romana, si usquam alia, naturalis philosophiae dignitatem in iurisoonsultorum scholas, atque in romanum forum transtulerat. Unde, extinctis armis, legum adhuc sapientia orbi dominatur. Sed, primo, rigeris ac ferreum legis imperium, nondum naturali aequitate in leges invecta; multa autem in formulis tritura fori, quam repellit naturae simplicitas, et ingenua iustitiae maiestas. Neque Theodosii vel Iustiniani opus, a legis arbitrio, vel ab ethuica labe undequaque abluitur. Naturae enim atque imperiorum fundamenta nondum satis patuerant, neque poterant, ubi homines, servitutis iure, vix a brutis discriminabantur. Neque vero, quod maximum est, evangelicae sapientiae et aequitatis iussa adeo iurisconsultorum mentes impleverant, ut divino lumine rationalem naturam quaquaversus pervaderent ac reficerent.

Esto itaque, « nihil in civitate tam diligenter retinendum, • 1) Cic., pro Cae- quam ius civile 1), quo domus iurisconsulti fit totius oraculum 2) Id., de Orat.I. civitatis 2); » nisi tamen legum magistram atque interpretem ad

hibeamus naturam, illi Ciceronis questus semper recurrent: « Veri

iuris germanaeque iustitiae solidam et expressam effigiem nul3) De Off. lii. Iam tenemus, umbra et imaginibus utimur 3). » Quapropter, in

coeptam Ciceronis aevo legum restaurationem, per naturalem aequitatem, nos iterum hac nostra aetate, divino lumine superinducto, quo tota reviviscit ac laetatur natura, resumendam arbitramur. Nam dum in re forensi, plurima hodiernis moribus vel supplenda sunt in iure romano, vel emendanda, vel praeciden

« ÖncekiDevam »