Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mnandis vel absolvendis accusatis, cunctis denique quocumque sacro vinculo et lege liberandis et in aliis huiusmodi Romano Pontifici supremam, unicam et plenam esse potestatem.

Quid igitur nobis restat postquam tantum ex graecis testibus evicisse contenderimus summam disciplinaris potestatis Petro a Christo collatam ad eius successores transiisse, in iisdemque perpetuo viguisse? Certe nil aliud nobis reliquum est, quam enixis votis exorare luminum Patrem, a quo est omne datum bonum et donum perfectum, ut sicut unus est Deus, unus Christus, una Ecclesia, unumque eius visibile Caput in terris, a quo omnes regantur; ita omnes qui nomen Christi colunt in obsequium tantae auctoritatis intellectum captivent et voluntatem. Quod vero si qui sint, qui obedientiam detrectent, ne tardent experiri, quam suave et salutare sit iugum a Deo impositum et regimen hoc, per quod pax vera Ecclesiae et orbi universo oriri potest. Illud vero maximum acternumque est, et in votis in primis habendum, ut omnes homines hoc divinum regimen experiantur, per quod ad regnum caelorum, amotis periculis et cumulatis praemiis, pertingere quisque valeat.

Ex Monasterio S. Basilii de Urbe die 1 mensis Martii 1870.

IMPRIMATUR

Fr. Raph. Arch. Salini O. P. S. P. Ap. Magistri Socius.

IMPRIMATUR

Iosephus Angelini Archiep. Corinth. Vicesg.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

TAURINI

EX OFFICINA STEREOTYPOGRAPHICA

PETRI, HYACINTHI FILII, MARIETTI

TYPOGRAPHI PONTIFICII

MDCCCLXVIII

« ÖncekiDevam »