Sayfadaki görseller
PDF
ePub

fuerit, quae absolutio ipsis suffragabitur si et dummodo donec vixerint in habitu et professione regulari, injuncta pro modo culpae poenitentia salutari, a quibusvis criminibus, reatibus, culpis, censuris et poenis ex quavis causa et ob quemvis excessum et delictum publicum vel occultum, tam ante quam post ingressum in Religionem perpetratum, etiamsi fuerit casus reservatus Sedi Apostolicae, vel comprehensus in Bulla Coenae, excepto (de qua exceptione jam dictum est supra) solummodo homicidio voluntario, et mutilatione, quae et quod fuerit commissum post ingressum in Religionem (1). »

ctae conclusioni videantur

Sed ne quid ultra dicamus de difficultatibus, quae pos- Quae praedisunt contra hanc sententiam enasci ex Bulla Bened. XIII et aliorum Pontificum, qui etiam dum favorem intende- opponi. runt praestare Regularibus, minores tamen facultates eisdem fecerunt, quas difficultates jam superius expendimus, quaeque ex dictis non videntur ita obstare, ut praesens S. Pii V privilegium ab illo probabilitatis gradu excidere dicendum sit, ut non liceat tuto illo uti, duae adhuc praesertim remanent difficultates. Alteram deducit Potestà ex Bulla In tanta, 1 martii 1573, Gregorii XIII; altera oritur ex posteriori publicatione Bullae Coenae.

Diluitur Po

ctio.

Verum prima, quam opponit Potestà, 3402, ubi dicit dictam Bullam S. Pii V, qua parte ampliorem facultatem testatis objeimpertiebatur, ac Sixtus IV et Julius II et Paulus III concesserant, fuisse revocatam per Bullam In tanta, Gregorii XIII, non videtur magnam vim inferre. Nam illius assertio videtur gratuita et non satisfacit. Nam in adducta Bulla Gregorii, numerantur quidem plura privilegia, quae S. Pius V Regularibus indulserat, quaeque intendit revocare Pontifex, sed nec minima fit mentio privilegii potestatis absolvendi subditos Religiosos per suos Praelatos. Nec dicas in praefata Constit. annullari omnes literas et constitutiones, quae a S. Pio V pro quorumcumque Regularium ordinibus quomodolibet emanaverant, ut de omnibus ac quibuscumque in eis contentis, eam deinceps dispositionem atque decisionem pro subjecta materia fu

(1) Posset adhuc dubitari an in facultate praesenti comprehendatur facultas absolvendi ab haeresi, quia non habetur specialis mentio de illa. Quaestio tamen haec nunc videtur superflua, nam arbitramur satis statuisse illam facultatem competere Praelatis Regularibus ex concessione Sixti IV et Iulii 11.

difficul

Bullae Coenae

turam esse velit Pontifex, quae sive ex jure veteri, sive ex sacris Concilii Tridentini Decretis, sive alias legitime ante dictarum literarum et constitutionum editionem erat, et si ipsae non emanassent, futura fuisset. Nam facilis est responsio, ex verbis ipsius Bullae Gregorii XIII excerpta, nam ibi expresse cavetur praefatam dispositionem respicere Bullas a S. Pio V editas super eisdem de rebus, idest de rebus quas ibi Pontifex commemorat in proemio, inter quas non habetur quae efformat materiam nostrae quaestionis, ut jam diximus. Concinit titulus Constitutionis Gregorii, et adnotationes marginales, quae remittunt ad tres Constitutiones S. Pii V sub num. 41 in Bullario Cherubini. At Bulla quae facit privilegium Monachis Cassinensibus absolvendi suos subditos est S. Pii V, 129 in citato Bullario. Adde quod non potest credi voluisse Gregorium XIII revocare illud privilegium a S. Pio V Regularibus concessum, quando ipsemet concedebat Societati Jesu, et in ipsa Societate omnibus Regularibus per communicationem, simile privilegium et quidem valde praeclarum, et fortasse non minus amplum, ut apud Suarez.

Adde confirmationem privilegiorum Regularium ex certa scientia et de plenitudine potestatis factam per PP. Gregorii III successores, per quam revixisset privilegium, de quo disputamus, S. Pii V, ut Potestà concedit et vult, si vere fuerit revocatum, ut contendit.

[ocr errors]

Ad secundam difficultatem quae, ex nova Bullae Coenae altera del promulgatione, post Bullam ad Monachos Cassinenses tas, ex nova S. Pii V, etiam ab alio Pontifice peracta, exurgit, videtur promulgatione, opportunum referre quae in citata Bulla S. Pii V habentur § 3, ubi clausulae praeservativae apponuntur. Dicitur ergo ibi: Decernentes quoque praesentes literas perpetua roboris firmitate subsistere, et nullo umquam tempore sub quibusvis, similium vel dissimilium facultatum, vel licentiarum revocationibus, suspensionibus, limitationibus, prohibitionibus, moderationibus, aliisve contrariis dispositionibus, et in dicta Bulla Coenae Domini pro tempore contentis, minime comprehensas esse aut comprehendi debere, sed semper ab illis exceptas esse et censeri, et quoties contraria hujusmodi emanabunt, toties easdem praesentes et in eis contenta in pristinum et validissimum statum restituta, el perpetuo reintegrata esse. »

Jamvero ibi haberi eamdem dispositionem ac invenimus in Bulla Exponi nobis Julii II, videtur non posse dubitari, imo haec eadem dispositio ibi videtur verbis magis expressis apponi. Atqui illa dispositio, prout conati sumus probare, resistit novae Bullae Coenae promulgationi, quae non sit aliqua clausula praeter usitatas munita, ob quam revocetur privilegium in illa dispositione concessum, quae clausula numquam fuit apposita, ergo et privilegium a S. Pio V Monachis Cassinensibus, et per communicationem omnibus Regularibus datum, videtur subsistere.

vilegio a Gre

Societati

Hoc autem privilegio a S. Pio V admisso, non multum interesse videtur expendere, quid sentiendum sit hodierna Quid de pridie de valore privilegii Societati Jesu concesso a Grego- gorio XIII fario XIII, quando eidem Societati indulgebat potestatem ab- to Jesu? solvendi ab haeresi, et a relapsu in haeresim, eos omnes qui sub Societatis obedientia vivunt, si quis (quod Deus avertat) in eam incideret etiam in Hispania. Comp. Privileg. Societatis, v. Absolutio, § 11, et insuper eidem concedebat < quod nullae societatis facultates censerentur revocatae per Bullae Coenae evulgationem, quae in futurum emanasset. » Quod ultimum privilegium postea fuit confirmatum a Clemente VIII et Paulo V, ut et habetur in eodem Compend. Privil. Societatis, v. Bullae Coenae, § 2.

Contra haec autem privilegia, praeter difficultates supra Rationes quae expositas, et alia videtur urgere ex eo quod concessa fue- privilegium rint per vivae vocis oracula. Nam praeter revocationem infirmant. Gregorii XIII oraculorum, de quibus in Bullis Gregorii XV Romanus Pontifex in specula, 2 julii 1622, et Urbani VIII Alias felicis recordationis, 20 septemb. 1634, Clemens XII in sua Constit. Romanus Pontifex, 12 febr. 1732, revocavit indulta, facultates, gratias, quae tam ad supplicationem partium, quam motu, scientia et potestatis plenitudine a Romanis PP. vivae eorum vocis oraculo, vel per rescripta propria illorum, aut de eorum mandato, cujusvis S. R. Ecclesiae Cardinalis alteriusve ipsorum praedecessorum, vel Sedis Apostolicae officialis et ministri manu signata; in qua revocatione bene praedicta oracula videntur comprehendi.

Verum etiam haec difficultas, quae ex revocatione oraculorum enascitur, ex pluribus non subsistit. Et sic Salm.,

dictum privile

Rationes quae tract. 18, c. 2, 57, referunt multos Pontifices, qui confirgium sustinent. marunt et innovarunt ex certa scientia et de plenitudine potestatis, omnia privilegia prius Religiosis concessa etiam ore tenus tantum, prout fecerunt Paulus III, Gregorius XIII, Sixtus V, Clemens VIII et ipse Gregorius XV, Bulla data pro Theatinis, uno anno antequam Constit. oraculorum revocatoriam edidisset. Ex quo dicunt cum pluribus illa privilegia primitus v. v. oraculo concessa, acquisivisse novam naturam et novum esse, et transiisse in privilegia scripta et Bullata; quod pariter defendunt Ferraris, vide oraculum v. v., Reiffenst., lib. 5, Decret., tit. 33, 160.

conclusio favo

re

Regularium.

Quo admisso, fortasse nec etiam obstaret revocatio postea facta a Clemente XII. Nam ibi expresse declaratur non comprehendi in revocatione indulta, facultates, gratias, quae per quasvis Literas Apostolicas etiam in forma Brevis expeditas vel rescriptas, etc., quae salva ac firma remanere declarantur.

Sed nolo quidpiam circa hanc quaestionem definire, Deduciturimo nec in illam me intromittere, maxime quum pro nopotestatis Strae quaestionis, de potestate absolvendi Praelatorum Praelatorum Religiosorum quoad subditos, resolutione, post superius disputata, non videatur necessaria. Sufficit mihi illam sententiam quae dicit oracula, quae per Bullas Pontificias fuere confirmata, transiisse in Bullata, referre, et animadvertere, quod attenta saltem auctoritate extrinseca probabilis videtur, ut sic assertae auctoritati Praelatorum Regularium major adhuc acquiratur probabilitas. Quo enim numero majora sunt Summorum Pontificum Decreta, quibus statuitur quod privilegia Religiosorum non debeant censeri revocata in nova publicatione Bullae Coenae, majus fundamentum habetur quod revocata non sint, maxime quum in illa Bulla nulla umquam fuerit apposita nova clau. sula, quae illa revocet, et annullet Pontificia Decr., quibus Pontifices videntur statuisse ut praedicta privilegia minime censenda fuissent revocata per ejusdem Bullae promulgationem, quousque solitis clausulis derogatoriis tantum muniebatur.

LAUS DEO AC B. VIRGINI IMMACULATAE

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

VII. De poenis in absolventes a reservatis absque
licentia .

>

» 167
VIII. De potestate Praelatorum Regularium in sub-
ditos, quoad reservata Pontifici . . . » 169

« ÖncekiDevam »