Sayfadaki görseller
PDF
ePub

NATURAE ET GENTIUM

PRIVATI ET PUBBLICI

FUNDAMENTA

NATURAE ET. GENTIUM

PRIVATI ET PUBBLICI

FEXBAMESTA

AUCTORE

GULIELMO AUDI S 1.0

SACROSANCTAE BASILICAE VATICANAE CANONICO ET IN ROMANAB SAPIENTIAE

ARCHIGYMNASIO EIUSDEM IURIS PROFESSORE

Omnia sunt incerla cum a Iure discessum est.-
lus fons est aequitatis , fundamentum liberlalis.

Cicero.

EDITIO PRIMA BENEVENTANA

AB AUCTORE RECOGNITA

BENEVENTI

TYPIS HAEREDUM PATERNO

[blocks in formation]

Eadem animi suavitate scriptis vos alloquor, iuris Candidati ingeniosissimi, qua et in frequentissimum conspectum vestrum prodire, et vestris amicitiae atque humanitatis officiis quotidie perfrui, mihi semper iucundissimum fuit ac desideratissimum. Haec autem quae communi studio atque diligentia ipvenimus, vel saltem perquisivimus, nomidi vestro nuncupanda existimavi, ut quam gratus me teneat animi sensus apprime intelligeretis, mutuique amoris signum ac veluti' sacramentum, fixum rattimque permaneret. Interim vos, opus universum et quae illi erant praes mittenda, experta iam benignitate libentique animo accipite.

Nobilissima atque amplissima nomina, si consocientur, its et NATURA: quibus ima summis conseruntur, homines vero aeternae legis ac bonitatis, Deique ipsius imagine augentur et decorantur. Nam dum reliqua omnia in terris, lege externa agi atquc ad finem properare, compertum habemus; homo, quod rationis, sive iuris et legis est particeps, solus ipse in consortium est elatus Divinitatis. Quod et Tullius gratulabatur, una iam, per iuris communionem, civitate constituta hominum atque Deorum; idemque poetae expresserunt, Numinis praesentiam potius quam afflatum in homine prosecuti: « Iustitiae consors, tacitumque in pectore Numen 1). » Cum igitur naturae datum foret, suam a 1) Sil. Italó iure increato haurire dignitatem; ab illo recedens, in suam necessario compelleretur paupertatem. Quae cum certissima sint, tractationem de lure Naturae et Gentium suscepturi, quae praesens ad iura increata, tum scientiae huius nostrae, tum gentium sit conditio, sedulo est perspiciendum.

« ÖncekiDevam »