Lehrbuch des Pandektenrechts, 1. cilt

Ön Kapak
J. Buddeus, 1875 - 2258 sayfa

Kitabın içinden

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 455 - Labeo reprehendit, quoniam in summa possessionis non multum interest, iuste quis an iniuste possideat : quod est verius. non magis enim eadem possessio apud duos esse potest, quam ut tu stare videaris in eo loco, in quo ego sto, vel in quo ego sedeo, tu sedere videaris.
Sayfa 738 - Conventio generalis in pignore dando bonorum vel postea quaesitorum recepta est: in speciem autem alienae rei collata conventione, si non fuit ei, qui pignus dabat, debita, postea debitori dominio quaesito, difficilius creditori, qui non ignoravit alienum, utilis actio dabitur: sed facilior erit possidenti retentio.
Sayfa 109 - In rem actio est, cum aut corporalem rem intendimus nostram esse, aut ius aliquod nobis conpetere, velut utendi aut utendi fruendi, eundi agendi aquamve ducendi vel altius tollendi prospiciendiue; aut cum actio ex diverso adversario est negativa.
Sayfa 454 - Labeo libris Epistolarum ait, si -is cui ad tegularum vel columnarum usucapionem decem dies superessent, in aedificium eas conjecisset, nihilominus eum usucapturum, si aedificium possedisset. Quid ergo in his quae non quidem implicantur rebus soli sed mobilia permanent, ut in annulo gemma? In quo verum est et aurum et gemmam possideri et usucapi, cum utrumque maneat integrum.
Sayfa 139 - Minuitur existimatio, quotiens, manente libertate, circa statum dignitatis poena plectimur, sicuti cum relegatur quis, vel cum ordine movetur, vel cum prohibetur honoribus publicis fungi, vel cum plebejus fustibus caeditur, vel in opus publicum datur, vel cum in earn causam quis incidit, quae edicto perpetuo infamiae causa enumeratur.
Sayfa 89 - Et in eodem loco singulos habere domicilium non ambigitur, ubi quis larem rerumque ac fortunarum suarum summam constituit, unde rursus non sit discessurus, si nihil avocet, unde cum profectus est, peregrinari videtur, quo si rediit, peregrinari jam destitit, Cod.
Sayfa 605 - Lacus et stagna licet interdum crescant, interdum exarescant, suos tamen terminos retinent ideoque in his ius alluuionis non adgnoscitur. (1.) Si aere meo et argento tuo conflato aliqua species facta sit, non erit ea nostra communis, quia, cum diuersae materiae aes atque argentum sit, ab artificibus separari et in pristinam materiam reduci solet.
Sayfa 237 - hodie Carthagine dare spondes?' inutilis 6 erit stipulatio, cum impossibilis sit repromissio. Condiciones, quae ad praeteritum vel ad praesens tempus referuntur, aut statim infirmant obligationem aut omnino non differunt : veluti ' si Titius consul fuit ' vel ' si Maevius vivit, dare spondes?
Sayfa 130 - D. 34.5.7(8) pr. (Gai. 1 fideic.): utrum ita postumus partem faciat, si natus sit, an et si natus non sit, quaeritur. ego commodius dici puto, si quidem natus non est, minime eum partem facere, sed totum ad te pertinere, quasi ab initio tibi solido relicto...
Sayfa 100 - ... qualia sunt ea quae in iure consistunt, sicut hereditas ususfructus obligationes quoquo modo contractae. Nee ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur; nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est, veluti fundus homo pecunia: nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorpórale est. Eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae...

Kaynakça bilgileri