Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Francorum Regis existant, et ad eum Jus ipsum patronatus et praesentandi Nobis, et pro tempore existenti Romano Pontifici personas idoneas ad ipsas Capellanias, hac prima vice, et quoties in posterum pro tempore vacabunt, per Nos et pro tempore existentem Pontificem praefatum in perpetuos Capellanos ad praesentationem hujusmodi instituendos pertineat; liceat quoque sibi praesentare ad illas, tam hac prima vice, quam quoties in posterum pro tempore vacabunt, personas idoneas in Presbyteratus ordine constitutas dumtaxat, etiam quaecumque quotcumque, et qualiacumque beneficia Ecclesiastica obtinentes, et quae Romana non forent, sed Gallicae aut alterius nationis existerent, prout eidem Carolo et pro tempore existenti Regi placuerit, ipsaeque Capellaniae utpote de praedicto jure existentes, sub quibusvis generalibus reservationibus, per Nos et Sedem Apostolicam hactenus factis, et quas fieri contigerit, etiamsi apud sedem ipsam vacarent, non comprehendantur: quodque quilibet ex iis, quos per eumdem Carolum et pro tempore existentem Regem Francorum perpetuis futuris temporibus, ad Capellanias ipsas contigerit praesentari, teneantur et debeant super dicto altari ejusdem Sanctae Petronillae in dicta Capella constructo, unam Missam alternis hebdomadis diebus, sive mensibus prout invicem concordabunt, per seipsos seu alium vel alios celebrare, seu celebrari facere. Capitulum vero, Beneficiati ac Clerici dictae Basilicae, teneantur, die praecedenti festum ipsius S. Petronillae, in Capella praedicta Vesperas in die festivitatis ejusdem Sanctae, Solemnem Missam et alias horas canonicas, prout ante donationem et erectionem hujusmodi ab antiquo consueverunt, decantare, et, quolibet anno, die penultima mensis Augusti, unum Anniversarium pro animabus praedictorum Conjugum Regis et Reginae in eadem Capella celebrare, et pro opportunis impensis Cerae et aliorum pro hujusmodi celebratione

necessariorum, in die festi quinque, et in die Anniversarii alios quinque florenos, ad computum decem Carlenorum pro floreno, a dictis Capellanis haberi debeant, qui inter Canonicos, beneficiatos et Clericos dictae Basilicae, ad divina celebranda, ut praemittitur, interessentes, distribuantur, praelibata Auctoritate Statuimus et ordinamus.

Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ac dictae Basilicae Statutis, et Consuetudinibus, nec non illis quibus caveri dicitur expresse, quod de beneficiis Urbis pro tempore vacantibus, presbyteris et Clericis civibus Romanis dumtaxat, et non aliis possit et debeat provideri; et aliis de illis factae provisiones etiam per sedem Apostolicam nullius sint roboris vel momenti, Populo Romano per eumdem praedecessorem et Nos concessis privilegiis, et litteris Apostolicis, quibus et contentis in iis clausulis etiam derogatoriis fortioribus quas pro expressis habemus, expresse derogamus; caeteris q. contrariis quibuscumq. Nulli ergo liceat hanc paginam Nostrae advocationis, declarationis, impositionis, erectionis, statuti, ordinationis et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo quadringentesimo nonagesimo; quarto decimo Kalendas Julii, Pontificatus. Nostri Anno sexto.

III.

Bulle de Clément VIII du 10 septembre 1601.

Antiquis Documentis insistens confirmat Jus Patronatus Regum Franciae super duabus Capellaniis sub invocatione S. Petronillae in Basilica Vaticana. 10 septemb. 1601.

Clemens Episcopus Servus Servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Decet Romanum Pontificem in Supremo justitiae solio divina dispositione constitutum ex sui ministerii debito efficaciter providere, ut quorumlibet, praesertim sublimium Principum jura ex beneficiorum Ecclesiasticorum fundatione acquisita perpetuo salva et illaesa conserventur, nec ulla temporum intercapedine labefactentur, omnisque desuper dubitandi et litigandi materia de medio submoveatur, prout rationi et aequitati consentaneum esse cognoscit. Nuper, siquidem postquam de una e duabus perpetuis Capellaniis sub invocatione S. Petronillae in Basilica Principis Apostolorum de Urbe, tunc per obitum Laurentii Christiani clerici in dicta Ecclesia, dum viveret, perpetui capellani extra Romanam Curiam, de mense Maii proxime praeterito defuncti vacante, dilecto filio Josepho de Dominicis presbytero Lucen. dioecesis, Magistro in Theologia per alias nostras litteras provideremus, prout in illis plenius continetur; cum dilectus filius Noster Evangelista Fituli S. Mathaei in Merulana presbyter Cardinalis Palottus nuncupatus, qui Archipresbyteratum dictae Basilicae ex concessione et dispensatione Apostolica obtinet, eamdem Capellaniam ut praefertur vacantem, dilecto filio Laelio Foschetto Clerico Reatin. dioecesis, ordinaria sua Auctoritate, seu vigore Indulti Apostolici sibi desuper concessi contulisset, dictus vero Jose

phus ex diligenti veterum monumentorum ac scripturarum investigatione notitiam habens praedictas Capellanias olim a tune Franciae Regibus Christianissimis fundatas atq. dotatas fuisse, notulam Monumentorum et scripturarum hujusmodi dilecto filio Nostro Arnaldo Fituli S. Eusebii Presbytero Cardinali Ossato nuncupato tamquam Regni Franciae vice protectore et Negotia Charissimi in Christo filii Nostri Henrici Francorum Regis Christianissimi in ejus Oratoris absentia tunc gerenti exhibuisset; et quatenus dicta Capellania de Jure Patronatus praefati Henrici Regis foret, ejusdem Arnaldi Cardinalis nomine et vice ipsius Henrici Regis consensum pariter et assensum provisioni sibi, ut praefertur factae praestari obtinuisset, idemque Henricus Rex consensum hujusmodi ratum habuisset. Nos de monumentis et scripturis praefatis plenius informari voluimus, ac inter caetera coram nobis deducta deprehendimus ex dictae Basilicae Archivio in quo libri rationum asservantur, comprobari cl. m. Ludovicum ejus nominis undecimum Francorum Regem, circa annum Domini 1471, Capellam ejusdem S. Petronillae, quae tunc ad dexteram Altaris majoris dictae Basilicae partem constructa erat, restaurari fecisse, ac in mille et ducentis scutis Capitulo ejusdem Basilicae ad eum finem erogatis dotasse, in eodem quoque Archivio reperiri Regium diploma, seu patentes litteras similis mem. Ludovici eorumdem Francorum Regis duodecimi, Papiae sub die XI Augusti anno ejusdem Domini 1502 expeditas, in quibus ipse praeter alias Causas, ob quas profitebatur se praedicto Capitulo obsequi velle, hanc in medium affert, quod in dicta Basilica habebat Capellam sub dieta invocatione per praedecessores suos fundatam. Praeterea, extare fragmentum pervetusti libri unius notarii coguomine Trécourt in ejus indice actus receptionis cujusdam clerici ad Capellaniam Sanctae Petronillae hujusmodi una cum dote unius domus in platea Campi Florae dictae

Urbis de anno 1485 constituta sub folio nono vigesimo designatur, ac binae litterae, videlicet Caroli Regis Francorum et bon. mem. Philiberti olim S. R. E. Cardinalis Matisconen. nuncupati super eadem Capellania enunciantur; et exinde facile conjici posse, quod si liber hujusmodi integer reperiretur de fundatione et dotatione Regia palam constaret; ad haec, in libro sacristiae dictae Basilicae in quo Missae quae quotidie ab illius Capellanis celebrari debent, annotatae fuerunt, de Anno 1596 ad numeros octoginta octo, et nonaginta sex scriptum esse, praefatum Laurentium, ratione Capellaniae Sanctae Petronillae hujusmodi ad celebrationem trium Missarum qualibet hebdomada ex Institutione et Jure patronatus dicti Ludovici XI Regis teneri, ac itidem de Germanico Ruscio altero ibidem Capellano ex ipsamet Institutione decerni; rursus tres tabellas unam videlicet prope Altare SS. Crucifixi quod unum ex septem privilegiatis existit, et aliam ad altare majus; tertiam autem in Capella Gregoriana dictae Basilicae appensas non mediocre argumentum ad hanc rem suppeditare. Etenim, ex prima apparet dictum Itare SS. Crucifixi etiam consecratum fuisse in honorem ipsius Sanctae Petronillae cujus corpus ex altari olim per beatum Paulum Papam I consecrato et per dictum Ludovicum XI Regem postea dotato, ad Altare SS. Crucifixi translatum et sub eodem reconditum. Reliquae vero duae tabellae quarum una vulgari italico et altera latino sermone in eamdem sententiam sunt scriptae, ac pro Instructione peregrinorum et advenarum appensae, fidem faciunt idem corpus Sanctae Petronillae sub praedicto altari SS. Crucifixi nedum repositum, et ex altari per dictum beatum Paulum consecrato, quod ex via Ardeatina erutum fuerat, translatum, sed etiam ipsummet altare S. Petronillae a praedicto Ludovico Rege magnificentissime dotatum fuisse. Praeterea etiam ad hanc rem non mediocriter facere, quod Beneficiati dictae Ba

« ÖncekiDevam »